Debra Lacoste
Dalhousie University / University of Waterloo
12 years 5 months
No results.
Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast | Post date |
---|---|---|---|---|
ah54007:03 | SqV | Mors et vita duello conflixere mirando dux vitae mortuus regnat vivus | Dom. Resurrectionis | 4 years 11 months ago |
ah54007:02 | SqV | Agnus redemit oves Christus innocens patri reconciliavit peccatores | Dom. Resurrectionis | 4 years 11 months ago |
ah54007:01 | SqV | Victimae paschali laudes immolent christiani | Dom. Resurrectionis | 4 years 11 months ago |
g03235a | GrV | Novus mihi est sermo tuus quomodo intrasti ad me januis clausis Gabriel archangele quomodo virginis virum non cognosco et judicis paries filium quomodo qui ante me fuit ex me procedit conturbat me vox tua inter praeteris mysterium angelorum et dixit angelus sum prior Maria et missus sum de caelo ut annuntiem tibi verbum non de digneris partum non me interroges de secreto mihi est enim creditum quia paries filium dei redemptorem mundi | In tempore Adventus | 4 years 12 months ago |
g03235 | Gr | Missus est angelus Gabriel a deo in civitate Nazareth ad virginem Mariam desponsatam Joseph dixit ad eam spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei dixit autem Maria ecce ancilla domini fiat mihi secundum verbum tuum alleluia | In tempore Adventus | 4 years 12 months ago |
g03234 | Sq | Candida tu quia supra lilia | O alma hac sacra Caecilia domina | Purpurea quae coruscans stragula martyrum inter catervas | Sic emicas titanica ut lampas lumine surgens abunda | Nova cum virginum chorea modulans melodia in terra | Sponsa agni immaculata qui regnat uranica in aula | Virginea collegia cui jugi voce ovatizant alleluia | Caeciliae | 4 years 12 months ago |
ah09395 | Sq | Vigilate dictum uni servi servant in communi tamquam dictum omnibus | Lumbos suos praecingentes et ardentes deferentes lucernas in manibus | Praesto sponsum praestolari licet horae sint ignari quando sponsus redeat | Licet horae sint incerti certi tamen quod reverti more furis debeat | Quos tormenta non angustant paulativam morem gustant ut compensent gladium | Operantur in talentis intraturi venientis in aeternum gaudium | Quod meam unam sunt lucrati praesunt viri civitati quique plures pluribus | Quod paucorum curam gerunt supra multa tandem erunt ut digni majoribus | In cujus consortio patris hujus portio dignis fulget titulis | Cujus patrocinio gaudeat haec contio saeculorum saeculis | 4 years 12 months ago | |
a02474 | Tp | Alleluia | Regi sua omnia regenti jubila caterva | Die in qua ad regna properat Salvius caelica | Eia turma deo devota laude debita Christo pia prome carmina | Festa cui ob praesentia | Jam nun intonant praeconia doxologica | O quanta praedita doxa agmina supera multiplicia ferunt gaudia | Beata plane ac sancta Christum dominum laudantia per saecula omnia | Intra quorum collega manet consortia comptus laurea Salvius in saecula | Qui credita gemina gregis sibi cura certavit ipsa sedulus militia | Jam nunc flabra sonent musica quae cangia concinat lingua in laude pneumata divina rite canentia | Audi nostra Christe cantica | Cujus clara rutilant dona quo aeternae vitae consequimur magna praemia | O pater summa exsulta doxa tibi salvi data | Oramus nostra precibus vota deo fac condigna | Nam materia carnea disseptus poli conscendis palatia | Quo confessorum martyrum quantum beati sanctorum sunt agmina | Unde post agnita caelica resurgens secreta | Nec mora commissa repletis tibi ovilia | Sane ob ipsa tradita moderamina cura haec perfoves maxima arta via dirigens adera | Quo collegia sunt illa | Trinitatem sanctam cernentia unitam | In gloria aeterna in saecla | Jam nostra pie pastor vota ipsi repraesenta | Qui sua temet frui doxa donat in saecula | Amen | Salvii | 5 years 4 days ago |
g00527.Tp1 | Tp | In plebem electam suscipe redemptor sanguine auctor noster rex gloriae fortique potentiae regens quaequae vinctos in carcere solvisti compede irradia tuo pie nunc lumine | Sabbato Q.T. Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g02022:13 | HV | Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula | Sabbato Q.T. Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g02022:12 | HV | Benedicite Ananias Azarias Misael domino | Sabbato Q.T. Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g02022:11 | HV | Benedicite spiritus et animae justorum domino benedicite sancti et humiles corde domino | Sabbato Q.T. Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g02022:10 | HV | Benedicat Israel domino benedicite sacerdotes domini domino benedicite servi domini domino | Sabbato Q.T. Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g02022:09 | HV | Benedicite volucres caeli domino benedicite bestiae et universa pecora domino benedicite filii hominum domino | Sabbato Q.T. Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g02022:08 | HV | Benedicite maria et flumina domino benedicite fontes domino benedicite cete et omnia quae moventur in aquis domino | Sabbato Q.T. Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g02022:07 | HV | Benedicat terra domino benedicite montes et colles domino benedicite omnia nascentia terrae domino | Sabbato Q.T. Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g02022:06 | HV | Benedicite frigus et cauma domino benedicite pruina et nives domino benedicite fulgura et nubes domino | Sabbato Q.T. Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g02022:05 | HV | Benedicite ignis et aestus domino benedicite noctes et dies domino benedicite tenebrae et lumen domino | Sabbato Q.T. Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g02022:04 | HV | Benedicite stellae caeli domino benedicite imber et ros domino benedicite omnes spiritus domino | Sabbato Q.T. Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g02022:03 | HV | Benedicite aquae quae super caelos sunt domino benedicite omnes virtutes domini domino benedicite sol et luna domino | Sabbato Q.T. Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g02022:02 | HV | Benedicite omnia opera domini domino benedicite caeli domino benedicite angeli domini domino | Sabbato Q.T. Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g02022:01 | HV | Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula | Sabbato Q.T. Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g00513e | CmV | Et exibunt de Jerusalem et regnabit dominus in aeternum | Fer. 6 Q.T. Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g02293a | CmV | Dinumerabo (...) | Thomae Apost. | 5 years 3 weeks ago |
503007e | CmV | Butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonum | Fer. 4 Q.T. Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g00506a.1 | CmV | Benedixisti domine terram tuam avertisti captivitatem Jacob | Dom. 3 Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g00505.Tp1 | Tp | Da nobis potenti in caelis et terris imperante virtute tui quod olim nostris refulsit in tenebris | Dom. 3 Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g00532.Tp1 | Tp | Facinora plebi tuae relaxare venisti qui relictis in deserto nonaginta ovibus unam quaerere venisti pastor bone egregie quaesumus tuam elementiam relaxa facinora plebi tuae | Dom. 3 Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g00083.Tp2 | Tp | Virginales resonemus jugiter laudes blande quo valeamus a labe et faece exire immunes et praesentare regi | Luciae | 5 years 3 weeks ago |
g00083.Tp1 | Tp | Lucis auctoris celsas laudes pangamus corde simul ore proclamantes qui virginali laude decores facit cunctos vota praestans praeclaros rite laetentur | Luciae | 5 years 3 weeks ago |
g00500d | CmV | Leva in circuitu oculos tuos et vide et contemplare | Dom. 2 Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g00499.Tp2 | Tp | De caelo plebem hanc miserere qui es et clemens et omnipotens juste videns juste atque regens et cuncta juste caelo terraeque disponens quia justitia de caelo prospexit | Dom. 2 Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g00499.Tp1 | Tp | De caelo deus humana petens salus aeterna salutem dare adveniens modo dominator ut pellat hostem suae deitatis procul ad quem clamantes vox de caelo prospexit | Dom. 2 Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g00495d | InV | Annuntiate et auditum facite loquimini et clamate fortiter | Dom. 2 Adventus | 5 years 3 weeks ago |
g00493.Tp2 | Tp | Invocavi te exaudi me aeterne rex te redemptorem jam venisse conclamat plebs sexus uterque te laudibus prosequens pie in via ramos vestes sternit lectos corde hosanna tibique cantant domine rexque celse | Dom. 1 Adventus | 5 years 3 weeks ago |
008310:14.2 | HV | Ut tibi victrici forte canamus ita | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:14.1 | HV | Sit pia pro palmae nobis victoria ramis | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:13.2 | HV | Quo per nos semper sit via tuta tibi | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:13.1 | HV | Tegmina sic animae sternamus corpora nostra | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:12.2 | HV | Te bene tecta ut ea nostra caterva vehat | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:12.1 | HV | Vestis apostolicae rutilo fulgore tegamur | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:11.2 | HV | Tecum nos capiat urbs veneranda dei | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:11.1 | HV | Sis pius ascensor tu et nos simus asellus | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:07.2 | HV | Nos facit Hebraeos transitus ecce pius | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:07.1 | HV | Fecerat Hebraeos hos gloria sanguinis alti | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:06.2 | HV | Rex bone rex clemens cui bona cuncta placent | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:06.1 | HV | Hi placuere tibi placeat devotio nostra | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:05.2 | HV | Nos tibi regnanti pangimus ecce melos | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:05.1 | HV | Hi tibi passuro solvebant munia laudis | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:04.2 | HV | Cum prece voto hymnis adsumus ecce tibi | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:04.1 | HV | Plebs Hebraea tibi cum palmis obvia venit | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:03.2 | HV | Et mortalis homo et cuncta creata simul | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:03.1 | HV | Coetus in excelsis te laudat caelicus omnis | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:02.2 | HV | Nomine qui in domini rex benedicte venis | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:02.1 | HV | Israel es tu rex Davidis et inclyta proles | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:01.2 | HV | Cui puerile decus prompsit hosanna pium | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:01.1 | HV | Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
008310:01 | HV | Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium | Dom. in Palmis | 5 years 3 weeks ago |
830207:01 | HV | Magne pater Augustine preces nostras suscipe et per eas conditori nos placare satage atque rege gregem tuum summum decus praesulum | Augustini | 5 years 1 month ago |
830430:05 | HV | Regi regum salus vita decus et imperium trinitati laus et honor sit per omne saeculum quae concives nos ascribat supernorum civium | Monicae | 5 years 1 month ago |
830430:04 | HV | Tu de vita electorum corde scriptam regulam stylo dei habuisti quae per viam regiam te de mundi incolatu reduxit ad patriam | Monicae | 5 years 1 month ago |
830430:03 | HV | Quae obscura multis erant tu dulci colloquio ejus ore reportasti pectoris armario hinc propina potum vitae flagranti collegio | Monicae | 5 years 1 month ago |
830430:02 | HV | Amatorem paupertatis genuisti precibus assertorem veritatis protulisti fletibus frange nobis favos mellis de suis sermonibus | Monicae | 5 years 1 month ago |
830430:01 | HV | Alma mater Augustini preces nostras suscipe et per eas conditori nos placare satage utque regat gregem suum tuum ora filium | Monicae | 5 years 1 month ago |
830236:01 | HV | O dei sapientia attingens cuncta fortiter humani lapsus vitia sublevasti suaviter | Praesentatio Mariae | 5 years 1 month ago |
g01501.2 | In | Dominus deus Israel sit vobiscum et ipse vos conjungat quoniam misertus est duobus unicis fac eos domine in plenius benedicere hos | Pro sponso et sponsa | 5 years 3 months ago |
ah49763 | Cm | Ave David regis nata virga Jesse fecundata o radix alti germinis mater Mariae virginis funde preces cum filia ad summi patris filium pro salute fidelium | Annae | 5 years 7 months ago |
g03114 | Of | Recordare nostri Anna cum Maria prole tua astans ante dominum loquere pro nobis bona impetra divina dona deum fac propitium | Annae | 5 years 7 months ago |
ah09131:07 | SqV | Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium | Annae | 5 years 7 months ago |
ah09131:06 | SqV | Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria | Annae | 5 years 7 months ago |
ah09131:05 | SqV | His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites | Annae | 5 years 7 months ago |
ah09131:04 | SqV | O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie | Annae | 5 years 7 months ago |
ah09131:03 | SqV | Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus | Annae | 5 years 7 months ago |
ah09131:02 | SqV | Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae | Annae | 5 years 7 months ago |
ah09131:01 | SqV | Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus | Annae | 5 years 7 months ago |
g03113 | Al | Alleluia Salve mater inclyta stirpe clara virtutibus perdita [-...-...-] sacre virginis Anna in honoribus digna summis | Annae | 5 years 7 months ago |
g03112a | GrV | Ave manet intacta post partum virgo Maria per tua transivit viscera nata pia | Annae | 5 years 7 months ago |
g03112 | Gr | Benedicta et venerabilis es tu Anna matrona nobilis quae sanctae dei genetricis mater es nostrae salvatricis | Annae | 5 years 7 months ago |
ah09308:08 | SqV | Eia mater et matrona advocata et patrona sis pro tuis filiis | Ut dum carne exuemur nato tuo sociemur paradisi gaudiis | Monicae | 5 years 7 months ago |
ah09308:07 | SqV | Pane caeli saturata stat a terris elevata cubiti distantia | Mente rapta exsultavit volitemus exclamavit ad caeli fastigia | Monicae | 5 years 7 months ago |
ah09308:06 | SqV | O matrona gratiosa quam transfigunt amorosa crucifixi stigmata | His accensa sic ploravit lacrimisque irrigavit pavimenti schemata | Monicae | 5 years 7 months ago |
ah09308:05 | SqV | Haec egenis ministravit et in eis Christum pavit mater dicta pauperum | Curam gerens infirmorum lavit stravit et eorum tersit sordes vulnerum | Monicae | 5 years 7 months ago |
ah09308:04 | SqV | Plus accepit quam petivit o quam miro tunc gestivit spiritus tripudio | Cernens natum fide ratum sed et Christo jam sacratum toto mentis studio | Monicae | 5 years 7 months ago |
ah09308:03 | SqV | Felix imber lacrimarum quo effulsit tam praeclarum lumen in ecclesia | Multo fletu seminavit germen uber reportavit metens in laetitia | Monicae | 5 years 7 months ago |
ah09308:02 | SqV | Mater casta fide gnara vita clara Christo chara haec beata Monica | De profano propagatum nunc jam parit suum natum in fide catholica | Monicae | 5 years 7 months ago |
ah09308:01 | SqV | Augustini magni patris atque suae pie matris laudes et praeconia | Decantemus venerantes et optata celebrantes hodie sollemnia | Monicae | 5 years 7 months ago |
507024.1 | Al | Alleluia O consolatrix pauperum Monica tuis precibus Augustini sequacium in caritate Christi fratrum ad auge numerum ut gaudia percipiant mater quo jam praeisti | Monicae | 5 years 7 months ago |
g03111 | Al | Alleluia Surrexit Christus qui Monicae suscepit lacrimas quas profudit pro filio suo Augustino preces domino offerens | Monicae | 5 years 7 months ago |
501004.9 | In | Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes in honore Monicae vidue de cujus sollemnitate gaudent angeli et collaudant filium dei | Monicae | 5 years 7 months ago |
002891.1 | A | Formans me ex utero dicit dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremis terrae | Joannis Baptistae | 5 years 7 months ago |
007230ze | V | In illo die vos cognoscetis quia ego sum in patre meo et vos in me et ego in vobis | Dom. Pentecostes | 6 years 3 months ago |
501004.3 | In | Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes in honore Annae matris Mariae de cujus sollemnitate gaudent angeli et collaudant filium dei | Annae | 6 years 3 months ago |
a01918 | A | O caeli lampas radians o florida vitis tu nostrae placidae nuntia certa spei te sterili matre divino numine nata filia qua mulier plus nihil ulla tulit quae summum superis declivem sedibus in se traxit ad horrendae vincula dura crucis jure potens igitur natae Christoque propinqua pro nostrae semper funde salute preces | Annae | 6 years 3 months ago |
a01917 | H | Annae sacrae sollemnia festis colamus laudibus hymnos canamus tinnulos ex intimis praecordiis | Nam gloriosa dotibus coruscat in caelestibus natam Jesumque dulciter amoris ambit bracchiis | Vere nimis laudabilis deo patri carissima tali beata pignore nepote sed beatior | Hinc Anna mater quaesumus nostris fave precatibus noxas repelle gratiam confer tibi canentibus | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula | Annae | 6 years 3 months ago |
a01916a | V | Affer opem nobis mundoque medere jacenti afflictosque omnes respice cara parens | Annae | 6 years 3 months ago |
a01916 | R | O nimium felix et laude canenda perenni Anna decus matrem luxque serena poli pignora quae nostrae peperisti prima salutis et numquam frustra quando vocaris ades | Annae | 6 years 3 months ago |
601964.1 | R | Quinto loco a beato Petro apostolo cathedram sedit sanctus Alexander junior quidem aetate mente autem senior qui beatum virum Hermen convertit ad dominum | Alexandri et sociorum | 6 years 5 months ago |
a01796 | R | Protector noster [...] | 6 years 8 months ago | |
a01795 | R | Propitius esto domine peccatis nostris nequando dicant gentes ubi est deus eorum | 6 years 8 months ago | |
001437.2 | A | Ante quinque dies sollemnitatis paschae quando venit dominus in civitate Jerusalem occurrerunt ei pueri et in manibus portantes ramos palmarum et clamabant voce magna dicentes hosanna in excelsis benedictus qui venisti in multitudine misericordiae hosanna in excelsis | Dom. in Palmis | 7 years 2 months ago |