A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 13501 - 13550 of 13566 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a07954 A Venerabilem virum beatum Amandum praedicantem ut audivit beata virgo Gertrudis statim compuncto corde volamen accepit Gertrudis Nivellensis
a07961 A Cum appropinquasset Jesus Jerosolymam et venisset Bethphage ad Montem Oliveti turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini
a07962 A Caelum et terra transibunt verba autem mea non transient dicit dominus Dom. 1 Adventus
a07963 A Cum audisset Joannes in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis ait illi tu es qui venturus es an alium exspectamus dicite Joanni quae vidistis et audistis caeci vident et claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur Dom. 3 Adventus
a07964 A Ecce nomen domini venit de longinquo ardens furor ejus et gravis ad portandum Dom. 1 Adventus
a07971 A Hodie beata virgo Gertrudis induit se vesta nuptiali et se suaque omnia tradens deo secuta est agnum Gertrudis Nivellensis
a07972 A Ingressus Gabriel archangelus ad Mariam virginem salutavit eam dicens ave gratia plena benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui Fer. 4 Hebd. 3 Adv.
a07974 A Caelorum justus atria aeterna cum laetitia mansurus introivit ubi maeroris vacua expertus quis quam pascua non ultra fastivit Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes.
a07975 A Caelesti qui dulcedine repletur ut pinguedine divina contemplatus in tuo Joseph nomine jam manus levat domine in throno confirmatus Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes.
a07976 A Sol luna caeli sidera nix imber venti fulgura te Christe benedicant a quo Joseph suffragiis qui resident in deviis lumen caeci mendicant Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes.
a07977 A In cimbalis et citharis in tubis et psalteriis factorem caeli laudent Joseph nam de solemniis sanctarum plenis gaudiis virtutum caetus gaudent Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes.
a07978 A O singulari munere sanctorum praestans laudibus te sol et luna colere veris dicuntur actibus sub tuis Christus vivere cum matre dum vult manibus o veri tutor luminis fac noctem pelli criminis Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes.
a07979 A O virum honorabilem excelsum privilegiis o morum commendabilem virtutibus egregiis o caelis admirabilem divinis clarum praemiis tu nostris pater quaesumus ad me faveto precibus Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes.
a07983 A Ecce venio ad te quem amavi quem quaesivi quem semper optavi
a07986 A Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris et universi pulveris pigmentarii Conceptio Mariae
a07990 A Virgo sancta Brigida pro nobis exora corda rigans arida desuper irrora sit mens Christo placida vox laudis sonora Brigidae
a07992 A Deo carnis edidit Brigida candorem relativum reddidit benignus honorem siccum lignum niveum designans pudorem ad tactum virgineum resumpsit virorem Brigidae
a07994 A Rex caelestis humilem ancillam respexit de qua prolem nobilem Brigidam provexit Brigidae
a07995 A Prolis exordium multa prodigia praecurrunt gaudium praefigurantia Brigidae
a07996 A Nocte matris lectulum lux irradiabat nasciturae meritum prolis praesignabat Brigidae
a08000 A Fusa super parvulam gratia caelestis monstrat Christi famulam signis manifestis Brigidae
a08001 A Ardens velum niveum multis apparebat quod caput virgineum in cunis tegebat Brigidae
a08002 A Candor veli niveam carnis castitatem praesignavit igneam ardor caritatem Brigidae
a08006 A Vertens in cervisiam fontanum liquorem nutricis inopiam pellit et languorem Brigidae
a08007 A Quidquid vidit oculo vel manu tangebat caelesti miraculo crementum sumebat Brigidae
a08008 A Christo bis sex apostolis vaccas devota dedicat impletis cunctis vasculis butyrum se multiplicat Brigidae
a08012 A Thalamum sponsi Brigida gaudens introivit quem caritate fervida semper concupivit Brigidae
a08013 A Nata lacte calido signanter est lota ut pudore candido vivat nitens tota Brigidae
a08014 A Cella pudicitiae Brigida fuisti speculum munditiae virgo sponsa Christi Brigidae
a08015 A Dum devote sequitur opus pietatis odor late spargitur tantae sanctitatis Brigidae
a08016 A Leprosus subsidium petens caritatis sentit beneficium plenae sanitatis Brigidae
a08018 A Verna pollens virgo munditia pietatis ferens insignia sanitatum dotata gratia post mortem carnis vivit in gloria Brigidae
a08019 A Lux Brigida Lageniae character castitatis cella patens clementiae resina pietatis posce tuae familiae levamen a peccatis post transitum miseriae quietem claritatis Brigidae
a08020 A Da tuo conventui fraternum amorem ut laudent assidue per te creatorem Marthae
a08022 A Sancti Hieronimi clara praeconia adnisu animi promat ecclesia Hieronimi
a08023 A In tenella juventute in labore multiplici legit stratum vitae tutae cleri apostolici Hieronimi
a08024 A Jam adultus ut Josias industrius Hieronimus dei coepit cultus vias arripere laetissimus Hieronimi
a08025 A Ut sol miros dat fulgores viae luculentia ornat vitam format mores doctrinae sollercia Hieronimi
a08026 A Hortus virtutum floridus virginitatis lilium liber cunctorum splendidus portas subvertit hostium Hieronimi
a08029 A Documentis artium ad primum eruditus adit dei studium virtute redimitus Hieronimi
a08030 A Caelibatu honestatus ascendit summum cardinem omni quoque consummatus aptus ad celsitudinem Hieronimi
a08031 A Objurgator vitiorum vocat pravos clericos exterminator errorum pessumdat haereticos Hieronimi
a08035 A Instante vitae tempore cum vocaretur caelitus deficiente corpore confortabatur spiritus Hieronimi
a08036 A Angelorum imitatus vitam et officium est ab iis invitatus ad captandum praemium Hieronimi
a08037 A Tactu sacri corporis caecus est sanatus in momento temporis haereticus crematus Hieronimi
a08041 A In multis linguis peritus sacram transfert paginam patiencia munitus multam suffert sarcinam Hieronimi
a08042 A Patrum vitas scriptitavit virginum mores dictavit ac clericorum regulas Hieronimi
a08043 A Hic correxit mundi statum atque repressit reatum per scripturae normulas Hieronimi
a08047 A En adest dies celebris Hieronimus qua laetius transit de mundi tenebris caeli civis eximius Hieronimi
a08049 A Titum devotum perditum revocavit ad gratiam monacho lapso aditum impetravit ad veniam Hieronimi

Pages