RS

Responsory (Hispanic rite)

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Hispanic

Related chants

Displaying 201 - 250 of 635 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
h02080 RS Coronavit sanctos suos dominus et dedit illis stolas albas dicens eis requiescite in pace donec completur numero sanctorum dei alleluia alleluia
h02081 RS Custodite vos a murmuratione que nihil prodeest et a detractione parcite lingue quoniam verbum absconsum non celabitur os autem quod mentitur occidit animam
h02082 RS Dabo duobus famulis meis dicit dominus alleluia et prophetabunt alleluia quia isti sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu dei alleluia alleluia alleluia
h02083 RS Dabo sanctis meis primam sessionem dicit dominus in resurrectione aeterna et exquiram illos in gaudio magno et lux perpetua lucevit eis alleluia et aeternitas temporum praeparata est illis alleluia alleluia
h02084 RS De ore justi procedet doctrina alleluia favum mellis distillans alleluia alleluia
h02085 RS Defecerunt oculi nostri prae lacrimis propheta et lex non est nec invenerunt visionem a domino vide domine et considera et recordare nobis
h02086 RS Defensor juste defende nos et libera nos de manu inimicorum nostrorum
h02087 RS Deprecemur dominum dicentes peccavimus tibi deus patientiam habe in nobis et propitiare in malis que cottidie adcrescunt super nos
h02088 RS Deprecemur dominum et placabilis erit nobis et exaudiet nos et miserebitur nobis
h02089 RS Derelinquat impius vias suas et vir iniquos cogitationes suas et revertatur ad dominum quia mittis est ad ignoscendum
h02090 RS Deus aperiat tibi hostium sermonis ad loquendum misterium Christi alleluia ut sermo tuus sit semper in gratia sale conditus alleluia alleluia
h02091 RS Deus Israel propter te sustinui improperium operuit referentiam faciem meam extraneus factus sum fratribus meis et hospes filiis matris meae quoniam zelus domus tuae comedit me
h02092 RS Deus meus ne elonges a me quoniam tribulatio proxima est et non est qui adjuvet
h02093 RS Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis quia tu es expugnatio mea deus domine fiducia mea ab adolescentia mea
h02094 RS Deus misereatur nobis et parcat peccatis nostris et avertat iram suam a nobis
h02095 RS Deus noster magnus est et innumerabiles sunt gutte pluviae ejus ipse effundit imbrem super terram rorem de nubibus producit ut herbae nascantur jumentis ipse lucem suam super omnes emittit alleluia
h02096 RS Deus omnipotens suscitavit nobis ab oriente principem magnum et vocabitur nomen ejus redemptor omnium ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum
h02097 RS Deus pater parvulorum tuorum et domine omnium da nobis sedium tuorum semper adsistricem esse sapientiam et noli nos reprobare a pueris tuis quos coronasti
h02098 RS Dimitte me domine ut plangam paululum dolorem meum et cognitum tibi faciam peccatum meum antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et operiet me umbra mortis
h02099 RS Dixit Jesus discipulis suis absque sinagogiis faciam vos et omnis qui interficit vos arbitrabitur se obsequium praestare deo sed confidite ego vici mundum
h02100 RS Doctrina domini aperuit mihi aurem ego vero non fui inoboediens neque contradicens dorsum meum posui ad flagella maxillas meas ad palmas faciem autem meam non averti a foeditate sputorum et dominus auxiliatus est mihi
h02101 RS Dominator domine deus attende et audi aperi oculos tuos et vide de solutionem nostram
h02102 RS Domine deus ad te levavi oculos meos in die tribulationis meae exaudi me
h02109 RS Domine in caelo misericordia tua alleluia et veritas tua usque nubes justitia tua sicut montes dei et judicia tua velut abyssus multa alleluia
h02110 RS Domine indulge peccatis nostris quia multa est iniquitas nostra parce nobis domine et libera animas nostras ab omni angustia
h02110a RS Patres nostri peccaverunt et non sunt nos autem iniquitates eorum exsolvimus
h02111 RS Domine judica nocentes me et expugna inpugnantes me apprehende arma et scutum et exsurge deus meus in adjutorium mihi
h02112 RS Domine loquere pro me quia nescio quid loquar inimicis quia in amaritudine posuerunt gressus meos et iniquis sugesserunt regio domine fac mecum misericordiam et libera animam meam
h02113 RS Domine miserere nobis te enim exspectavimus tota die esto bracchium nostrum in fortitudine et salus nostra in tempore tribulationis
h02114 RS Domine ne in ira tua arguas me neque in tuo furore me corripias quia infirmus sum sed miserere mei
h02115 RS Domine ne intendas in delicta populi tui sed in eos intende qui serviunt tibi in veritate
h02116 RS Domine numquid sicut dies hominis dies tui aut anni tui sicut humana sunt tempora ut quaeras iniquitatem meam et peccatam meum scruteris
h02117 RS Domine probasti cor meum ante te secutus sum doctrina tua libera me manibus inimicorum meorum sanctifica me in conspectu tuo quia justus es domine et confitebor nomini tuo
h02118 RS Domine quantus ego sum quid respondeam tibi aut loquar verbis meis tecum qui enim si habuero quippiam justum non respondebo sed meum judicem deprecabor
h02119 RS Domine qui consoletur me non est magnificatus est inimicus in ossibus meis manum suam extendit ut tribulet me vide ergo domine afflictionem meam
h02123 RS Domine qui das salutem regibus et liberas David servum tuum de gladio maligno eripe et libera me de aquis multis et de manu filiorum alienorum
h02124 RS Domine qui habitas in aeternum cujus est thronus praeclarus et gloria inenarrabilis alleluia cui astat omnis exercitus angelorum cum tremore cujus verbum est firmitas alleluia et veritas perseverans alleluia
h02126 RS Domine qui vides universa peccata nostra converte nos et libera
h02127 RS Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua alleluia et posuisti super me manum tuam alleluia mirabilis facta est alleluia alleluia alleluia
h02128 RS Dominus ab utero formavit me servum tibi et glorificatus sum in oculis ejus dominus factus est fortitudo mea et dixit mihi ecce dedi te in lucem gentium ut annunties claritatem meam usque ad extremum terrae
h02130 RS Dominus de Sina veniet alleluia et cum eo sanctorum milia alleluia in dextera ejus ignea lex est alleluia alleluia alleluia
h02131 RS Dominus de Sina veniet descendet super montem Faram et apparebit ad oriente solus ante illum audit angelorum exercitus et cum eo sanctorum milia legem in dextera porta ut accipiunt omnes de doctrina ejus ipse et thalamo ut sponsus procedet cujus benedictionem omnis terra fructificat
h02132 RS Dominus prope est nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud deum et pax ejus que exuperat omne sensum custodiat corda vestra alleluia alleluia
h02133 RS Domus tua domine in captivitate posita est sacerdotes tui humiliati sunt agentibus jam veni domine noli tardare redemptor Israel
h02135 RS Ecce dies domini magnae eleemosyne et jejunii estote paratu benefacere oppressis viduis et orphanis ut recipiatis mercedem in novissimis temporibus dicit dominus
h02136 RS Ecce dies domini veniet et quiescere faciet super viam in fidelium et arrogantia fortium humiliavit et pretiosior erit vir auro et homo mundo obritio et unusquisqui ad proximum suum convertetur quia prope est ut veniat tempus ejus et dies ejus non elongabuntur
h02138 RS Ecce dies domini veniet et suscitavit verbum bonum quod locutus est ad domum Israel et ad domum Juda in diebus illis et in tempore illo florere faciam David germen justitiae et faciet judicium et justitiam in terram
h02139 RS Ecce dilectus meus venit dicens mihi surge dilecta mea et veni quia flores tua decora viderunt te filiae Jerusalem et beatissimam declaraverunt
h02144 RS Ecce domine in toto corde suo
h02145 RS Ecce dominus de Sion veniet et de Jerusalem dabit vocem suam et commovebuntur ante illum caeli et terra et in illa die stillabunt montes dulcedinem et omnes colles fluent lacte et fons de domo domini egredietur et irrigavit omnem terram

Pages