ANT
Antiphon (Hispanic rite)
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Hispanic
Related chants
Displaying 51 - 100 of 1900 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
h01246 | ANT | Benedicat dominus corda et corpora nostra et det super nos benedictionem sicut Isaac benedixit Jacob manus domini sit super vos mittat angelum suum custodem qui custodiat vos et custodiat nos in omnibus viis nostris | |
h01248 | ANT | Confitebor domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum | |
h01249 | ANT | Cum venerit Paraclitus ille testimonium perhibebit de me et vos testimonium perhibebitis quia ab initio mecum estis | |
h01260 | ANT | Caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis alleluia | Dom. Pentecostes |
h01261 | ANT | Gregem tuum domine ne deseras pastor bone qui dormire nescis sed semper vigilas | |
h01263 | ANT | In pace in idipsum dormiam et requiescam | |
h01265 | ANT | Angelus domini descendit de caelo et accendens revolvit lapidem et super eum sedit et dixit mulieribus nolite timere scio enim quia crucifixum quaeritis jam surrexit venite et videte locum ubi positus erat dominus alleluia | |
h01266 | ANT | Ascendit deus in jubilatione dominus in voce tubae psallite deo nostro psallite regi nostro psallite quoniam rex omnis terrae deus psallite prudenter | |
h01268 | ANT | Meum est consilium et aequitas mea est prudentia et mea est fortitudo per me principes imperant et potentes decernunt justitiam | |
h01281 | ANT | Memento mei Domine dum veneris in regnum tuum | |
h01282 | ANT | Parce domine quia sprevi precepta tua qui das post peccata indulgentiam | |
h01454 | ANT | Aperiat tibi dominus paradisi januam ut ad illam patriam revertaris ubi mors non est ubi dulce gaudium perseverat. | |
h01455 | ANT | Accipe de manu domini pro galea judicium certum et armetur creatura ad ultionem inimicorum tuorum | |
h01456 | ANT | Quis enarrabit caelorum radones aut concentum caeli quis dormire faciet quis dedit vehementi imbri cursum aut viam sonantis tonitrui qui emittit fulgura et ibunt et reverentia dicent adsumus | |
h01457 | ANT | Servite domino in timore et exultate ei cum tremore adprehendite disciplina | |
h01458 | ANT | Redemisti nos domine sanguine tuo ex omni tribu et lingua et fecisti nos regnum deo nostro | |
h01459 | ANT | In templo domini omnes dicent gloriam et sedebit dominus rex in eo et benedicet nobis in pace | |
h01459.1 | ANT | In templo domini omnes dicent gloriam et sedebit dominus rex in aeternum | |
h01460 | ANT | Magnus dominus et laudabilis nimis et magnitudinis ejus non est finis | |
h01461 | ANT | Viri Galilaei qui statis aspicientes in caelum hic Jesus qui receptus est a vobis sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum | |
h01462 | ANT | Exsurgat deus et dissipentur inimici ejus | |
h01463 | ANT | Signum salutis pone domine in domibus istis ut non permittas introire angelum percutientem in domibus in quibus vos habitatis pono signum meum dicit dominus et protegam vos et non erit in vobis plaga nocens | |
h01464 | ANT | Erit dominus sicut ros Israel germinabit sicut lilium et erumpet radix ejus ut Libani | Dom. 3 Adventus |
h01470 | ANT | Si ascendero in caelum domine tu ibi es et si descendero in infernum ades mitte manum tuam domine libera me ex inferno inferiori. | |
h01473 | ANT | Habitaculo isto circumda domine et angeli tui custodiant portam istam et famulos tuos exaudi omnipotens | |
h01475 | ANT | Sicut unguentum a capite quod descendit in barba in barba aaron manda huic domine benedictionem et vitam usque in seculum | |
h01476 | ANT | Sana domine omnes languores nostros alleluia redime de interitu vitam nostram alleluia alleluia. | |
h01477 | ANT | Sicut ungentum a capite quod descendit in barbam in barbam Aaron manda hoc nobis domine in benedictionem et vitam usque in saeculum. | |
h01478 | ANT | Converte nos deus salutaris noster et averte iram tuam a nobis non in aeternum irasceris nobis | |
h01479 | ANT | Ecce venit hora ut dispargamini et me solum relinquatis sed non sum solus quia pater mecum et confidite ego vici mundum | |
h01480 | ANT | Manus tua deus deducet me et tenebit me dextera tua domine. | |
h01481 | ANT | Sitientes venite ad aquas dicit dominus et qui non habetis pretium venite et bibite cum laetitia | |
h01482 | ANT | Sana me Domine turbata sunt ossa mea et anima mea turbata est valde tu domine convertere et eripe animam meam. | |
h01483 | ANT | Requiem aeternam det tibi dominus et lux perpetua luceat tibi | |
h01484 | ANT | Lumen verum illuminat omnem hominem in hunc mundum venientem | |
h01485 | ANT | Benedic domine domum istam et omnes habitantes in ea quia tu domine dixisti pax huic domui benedic domine timentibus te pusillis cum maioribus benedicti vos a domino qui fecit caelum et terram | |
h01486 | ANT | Dominus erigit elysos dominus solvet compeditos dominus sanat infirmos | |
h01487 | ANT | In pace in idipsum obdormiam et requiescam quoniam tu domine singulariter in spe constituisti me | |
h01488 | ANT | Memorare domine quoniam pulvis sumus homo sicut foenum dies ejus et quasi flos foeni ita defloruit tu autem domine in aeternum permanes et anni tui non deficient | |
h01489 | ANT | Credo quia redemptor meus resuscitavit me et in carne mea videbo dominum meum | |
h01490 | ANT | In sinu Abrahae amici tui conloca eum domine in aeternum alleluia | |
h01491 | ANT | Ascendit in altum cepit captivitatem dedit dona hominibus dominus deus benedictus de die in diem | |
h01492 | ANT | Terra terra audi verbum domini suscipiant te angeli dei | |
h01493 | ANT | Coronavit eum Dominus et benedixit et dilexit illum et supra multa munera constituit eum | |
h01494 | ANT | Beatus vir cujus est auxilium abs te domine ascensum tuum in corde ejus disposuisti, ambulavit de virtute in virtute | |
h01495 | ANT | Beatus vir qui suffert tentationem quia dum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit deus diligentibus se | |
h01496 | ANT | Confitebor tibi domine in toto corde meo in concilio justorum et congregatione | |
h01497 | ANT | Confitebor tibi domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua laetabor et exsultabo in te | |
h01498 | ANT | Ut columbae mansuete plaudebant sibi de alis suis et gloriabantur in itinere suo populus autem gaudebat gaudio magno in laetitia earum | |
h01499 | ANT | Offerentur regi virgines post eam proximae ejus adducentur tibi in laetitia et exsultatione |