008390.2

Full text: 
Sanctorum meritis inclyta gaudia pangamus socii gestaque fortia nam gliscit animus promere cantibus victorum genus optimum | Hii sunt quos retinens mundus inhorruit ipsum nam sterili flore pro aridum sprevere penitus teque secuti sunt rex Christe bone caelitus | Hii pro te furias atque ferocia calcarunt hominum saevaque verbera cessit his lacerans fortiter ungula nec carpsit penetralia | Caeduntur gladiis more bidentium non murmur resonat non querimonia sed corde tacito mens bene conscia conservat patientiam | Quae vox quae poterit lingua retexere quae tu martyribus munera praeparas rubri nam fluido sanguine laureis ditantur bene fulgidis | Te summa deitas unaque poscimus ut culpas abluas noxia subtrahas des pacem famulis nos quoque gloriam per cuncta tibi saecula | Amen
Genre: 
Feast: 
Fulltext source: 
D-HEU : COD. SAL. X,007
Notes: 

cf. 008390.1 for the 1632 Urban VIII revision of this hymn, which begins the same but contains multiple differences

Concordances in the Cantus Index network