509504.Tp45

Full text: 
Sanctus Disponens omnia pater | Sanctus Quem virgo genuit mater | Sanctus In utroque manens semper | Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna in excelsis | Deo per quem sunt omnia honor laus et gloria | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis
Genre: 
Troped chant ID: 
509504
Fulltext source: 
F-LA : MS 0263
Notes: 

Corpus troporum 7, no 45

Concordances in the Cantus Index network

Tropes

Displaying 1 - 80 of 80
Cantus ID Genre Full textsort descending
509504.Tp123 Sa SANCTUS SANCTUS SANCTUS DOMINUS Corona justitiae angelica voce proclamant DEUS SABAOTH Qui sancti tuis adorando dicebat PLENI SUNT CAELI TER TERRA GLORIA TUA Rutilans ac benigna nostra forma precando dicebat OSANNA IN EXCELSIS Hebraeorum proIes proclamabant dicentes BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA Gloria Christi omnes resurgamus Mundi carmina proferamus Tuam laudabilem crucem venire Et ut cognoscamus mirabilia Ut salvet nos tua dextera sancta tibi in templo sancto IN EXCELSIS
509504.Tp23 Sa (a) Sanctus deus omnipotens pater (b) Sanctus dei filius atque unigenitus (c) Sanctus quoque spiritus paraclitus voluntas amborum (d) Uni deo gloria Osanna in altissimis deo Omnes dicamus Sanctus sanctus sanctus Dominus deus sabaoth (A) Deus exercituum et militiarum rex O admirabilis clementia Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis (B) Benedictum dominum regem sanctum gloriae clamet omnis turba dei in excelsis eia Benedictus qui venit in nomine domini Osanna in excelsis
509504.Tp33 Tp Caeleste praeconium sonet vox fidelium ad dei magnalia virgo parit filium castitatis lilium dei plena gratia cuius natalitia stella prodit praevia quem paterna proprium vox testatur filium ad Iordanis flumina cuius sancta passio mors et resurrectio mundi lavant crimina iam in patris dextera sedens super aethera regnat super omnia cum paterno numine et cum sancto flamine ipsi laus et gloria
ah47366 Tp Christo regi regum benigno sacra panganmus praeconia | In sacratione corporis sacri sanguinisque voce dicamus pulchra | Ipsi redemptori supplicamus una | Mundum triumphantes respuentes vana | Largitor optime rectorque benigne respice nos in terra | Existens cum patre et sancto flamine nostra munda pectora | Juste judex indicans | Tecum [sis] nos resuscitans | In dextra parte collocans benigneque sanctificans OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp32 Tp Congaudeat chorus caelestium gaudeat turba fidelium cum caritate pro sacrificio hymnum cantent sacro mysterio mater patris natique filia deum parens sine tristitia cum castitate et sine tedio mundi regem caelesti gremio o genetrix in te concluditur qui spacio mundi non capitur nativitate caelestis concio laeta plaudit immenso gaudio angelorum regina diceris virgo digna laude prae ceteris humilitate sedes in solio supra caelos cum tuo filio salve salus humani generis virgo pura roga pro miseris in mediate illum quem [...] sacre nutrix absque contagio roga patrem ut dulcis filia iube nato ut mater propria virginate tua solatio fac fruamur cum tuo filio in excelsis
ah47367 Tp Consolator peccatoris dolimeta vas dulcoris datur gratiae | Alvum subit genitricis specialis et felicis rerum serie | Tres personas venerari decet orbem lege pari reverentiae | Pater natus et spiramen trinus deus paris tamen existentiae | Corpus Christi veneretur quisquis sibi pollicetur dona veniae | Quod in cruce cruentatum dat exemplar moderatum patientiae | ln honorem salvatoris usum cingat omnis oris vox laetitiae | Qui caelestes sperant sedes summi regis coheredes dicant hodie OSANNA IN EXCELSIS
ah39066 Tp Gaude virgo mater Dei gaude nostrum gaudium | Gaude summa nostrae spei gaude virgo virginum | Gaude cujus redemptorem ediderunt viscera | Gaude cujus salvatorem lactaverunt ubera | Gaude vitae reparatrix gaude plena gratia | Peccatorem mediatrix gaude Sion filia | Gaude maris stella portus naufragantis saeculi | Nostri consolatrix luctus gaude salus populi | Tu nos tecum fac gaudere IN EXCELSIS
509504.Tp34 Sa Gloriosa dies adest qua surrexit prepotens ex mortuis omnes dicite eia SANCTUS Idem Deus conditor hominum factus est redemptor die ista laudem dicite eia SANCTUS Jam gloria in excelsis cantant sancta agmina hymnum dicite eia SANCTUS DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI..
509504.Tp59 Sa Hebraeorum pueri ramos caedebant teneros obviam parabant domino omnesque clamant Gloria in excelsis | Cui pueri in obvia clamantesque ac dicentes Nosque indignos famulos voce clamemus pariter Miserere nobis OSANNA IN EXCELSIS
ah47343 Tp HOSANNA | Carmina plebs sedula concinat in sede regnanti politica | Quem tremunt cuncta contio angelica Cherubin ac Seraphin necne ardentia | Trinum et unum ecclesia hunc jure colit catholica | Nostra qui sumpsit mortalia larga misertus clementia | Natus homo pertulit opprobria haerens ligno victima mundi tersit crimina obiens tartarea destruxit prorsus imperia | Morte victa die surgens tertia plura nempe contulit mundo vitae gaudia rediens stelligera suis concessit palatia | Hinc jubilemus illi omnes una | Consona voce clangentes neumata | Cui semper virtus et gloria IN EXCELSIS
ah47373 Tp Laude canora fulgescit Mariae memoria | Quae est sonora salutis humanae symphonia | Virginum tu speculum qui per omne saeculum decet laus et gloria | Fac tuis nos precibus nos caeli jungi civibus in aeterna patria | Regina clementissima sanctarum sanctissima tua prece continua nostra dele peccamina | Intacta Dei genitrix opem ferto miseris et precando prospera cuncta repelle noxia | Riga supplicamus arva pectoris intima | Jugi prece piissima psallentes visita | Et tua per merita te laudantes laetifica IN EXCELSIS
ah47369 Tp Maria mater egregia | Qua via patuit regia | Ducens ad praeclara polorum lumina | Ave deo grata cunctorum domina | Nostra laxans crimina OSANNA
ah47371 Tp Mariam concrepet vocum concordia | Quae lucis radio respersit omnia | Dum Christum peperit repleta gratia | Vi tacta numinis veste sub alia | Sunt legis veteris plena mysteria | Non igni tradita rubi substantia | Dans florem virgula natura nescia | Stirpis Daviticae sunt signa propria | Quam donantem saeculo spiritale manna | Congaudemus pariter dicentes OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp25 Sa O lux indeficiens pax atque summa trinitas tibi virgineus chorus semper proclamat dicens Sanctus sanctus sanctus Dominus deus sabaoth | O quam pretiosa est caelicolarum legio qui incendentes amore proclamant Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis | O benedicte deus tibimet clarissimus ordo nunc benedicit ovans qui regis astra polum Benedictus qui venit in nomine domini Osanna in excelsis
509504.Tp86 Tp O quam dulciter voces ibi resonant ubi omnes sancti laudem Deo decantant SANCTUS | Sic et nos laudemus Dominum in terris quem angeli sancti laudant in excelsis dicentes SANCTUS | Quia tu solus facis mundum de inmundo munda nos quamdiu sumus in hoc mundo quoniam tu solus SANCTUS DOMINUS DEUS..
509504.Tp13 Tp Omnes tua gratia quos a morte redemisti perpetua | Morte tua ius mortis cum principe proculcans vitae nos reparans | Deo patri dans carum te pro nobis pretium et vivam hostiam | Tecum nos resuscita tecum in caelis colloca et regni largiaris consortia | Te ergo deposcimus ut cum iudex adveneris cunctorum discernere merita | Nos cum angelis et sanctis socia cum quibus tibi canamus
509504.Tp10 Tp Omnes tua gratia quos a morte redemisti perpetua | Morte tua jus mortis cum principe proculcans vitae nos reparans | Deo patri dans carum te pro nobis pretium et vivam hostiam | Tecum nos resuscita tecum in caelis colloca et regni largire consortia | Te ergo deposcimus ut cum judex adveneris cunctorum discernere merita | Nos cum angelis et sanctis socia cum quibus tibi canamus | BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | (A) Collaudemus dominum eia | (B) Gloria victoria et salus aeterna sit deo nostro | (C) Cui pueri laudes concorditer dicunt | HOSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp38 Sa Omnes una carminantes salva Christe te laudantes rex HOSANNA nobis manna Jesu praesta tis sacrata per haec festa IN EXCELSIS | O dulcedo caritatis Jesu verbum summi patris nunc HOSANNA proclamantes labe nantes emundantes tandem salva IN EXCELSIS
509504.Tp48b Sa Osanna dulcis est cantica melliflua | Nimisque laudabilia organica | Trine une deprecemur omnes in hac aula | Suscipe nunc agmina Angelorum carmina Dicant nunc osanna in excelsis
509504.Tp103 Tp Osanna Patris verbigena Osanna Voce pura clemens exaudi carmina -a- Eccelesia tua quae boant agmina -a- In excelsis
509504.Tp18 Tp Osanna salvifica tuum plasma qui creasti simul omnia | Temet laus decet honor et gloria rex aeterne in saecula | Qui de patris gremio genitus advenisti summo | Redimere perditum hominem sanguine proprio | Quem deceperat Lucifer fraude nequam callidissime serpentino coniugis dente | Quem expulerat propere hoc innexum crimine paradisi cardine atque limine | Tu dignare salvare | lesu Christe superne
509504.Tp166 Tp Osanna Una summaque sophia Osanna | Tuum plasma prostratum fraude subdola -a- | Salvifica hac die clara barathri claustra frangens dira -a- | Suscipe precamina -a- | Plebis modulamina -a- | Spiritus cum gloria -a- | In excelsis
ah47361 Tp Pie Christe descendisti ad terram mundum tua factura salva Inferni portas confregisti fortiter | Dira jura ipsa dextra conculcans sanctos sursum levans ad aethra Ut tibi semper decantent OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp19 Tp Pie Christe descendisti ad terram | Mundum tuam facturam salvans | Inferni claustra confregisti fortiter | Dira iura ipsa dextra conculcans | Sanctos sursum levans in aethra | Ut tibi laudes decantent
ah47368 Tp Quem pium benedicit turma | In terris fidelium munda | Gemens quod peccati prematur sarcina | Miscens cum supernis choreis carmina | Orat humilis actus OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp14 Tp Qui venisti carnem sumens ex Matre pro totius mundi salute | Tu nos ab hoste potenter libera | Et exaudi cunctos famulos tuos | Ut possimus laudes promere tibi voce indefessa hosanna
509504.Tp137 Tp Salve mater salvatoris mater salutifera | Spes Maria peccatoris virgo et puerpera | Salve rosa spinis orta salve Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Mater Dei lux solaris Jesse stirps ingenua | Virga rubus appellaris flos fenestra ianua | Digna nobis interpella pro indignis Maria | Prece tua nos ad sua perducat palatia | Christe Deus noster OSANNA
ah47310 Tp Sancte ingenite genitor sine genitrice geniti Mariae | SANCTUS | Sancte fili in gloria aequalis patri o qualis dignitas sine patre Mariae matri SANCTUS Sancte spiritus amborum amor suavissimus sub cujus umbra exultat virgo mater Maria DOMINUS ... IN EXCELSIS Cujus gloria prae cunctis Mariam glorificavit BENEDICTUS Mariae filius QUI VENIT IN NOMINE DOMINI A celsa gloria patris ad humilitatem ancillae sed reginae matris
509504.Tp26 Sa Sanctus A Quam pulchra est casta et inviolata Maria | Sanctus Adest praeclara inquam dies in qua mundo migravit | Sanctus Quam maris stella fulgens virgo Maria | Dominus deus sabaoth Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
509504.Tp20 Sa Sanctus angelorum imperator respice mentes humilium (...)
509504.Tp1 Sa Sanctus Ante saecula Deus pater | Sanctus In principio cum patre manens natus | Sanctus Dominus Patris natique spiritus et ipse | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | Nos cernui tui famuli de tuo adventu gratulantes dicimus | benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
509504.Tp223 Tp SANCTUS Ante saecula Deus pater | SANCTUS Invisibilis cum patre manens natus | SANCTUS DOMINUS Patris natique spiritus et ipse DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA IN EXCELSIS Nos cernui tui famuli de tuo adventu gratulantes dicimus BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI HOSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp21 Sa Sanctus Clemens verbisator qui libras omnia palmo | Sanctus Clemens verbigena lumen de luce coaequans | Sanctus Clemens purgator hominumque paraclite piator | Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis
509504.Tp2 Sa Sanctus Deus fortis | Sanctus filius excelsus | Sanctus dominus spiritus sanctus qui regnas in trinitate | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | (D) Sanctus dominus Spiritus paraclitus ab utroque procedens | (E) Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | Gloria et victoria et salus aeterna sit deo nostro in excelsis | (F) Benedictus dominus deus Israel Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | (G) Tu solus altissimus qui venisti redimere nos Benedictus qui venit in nomine domini | (H) Deus sabaoth Te laudat te adorat te glorificat omnis creatura tua Pleni sunt caeli et terra gloria tua | (J) Tu ergo salva nos domine Salva nos qui redemisti nos hosanna in excelsis | (K1) Tibi omnes angeli et archangeli | (K2) tibi omnis tua sancta proclamat ecclesia | (L1) Benedictus qui venit in nomine domini Tuum est domine regnum tua potestas | (L2) Benedictus qui venit in nomine domini tibi honor et imperium per cuncta saecula hosanna in excelsis
509504.Tp35 Tp SANCTUS Deus judex justus fortis et patiens | SANCTUS Quem aethera et terra atque mare non praevalent totum capere | SANCTUS Spiritus alme illustrator hominum DOMINUS DEUS SABAOTH Sine principio sine fine PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima OSANNA Hunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita IN EXCELSIS A quo laetabunda perornatur machina mundi tota BENEDICTUS Qui ventis imperat et mari et oboediunt ei QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA Huic oportet ut canamus cum angelis semper gloria IN EXCELSIS
509504.Tp37 Tp SANCTUS Deus orbis ac protector SANCTUS Rex aetherium civium SANCTUS DOMINUS Rector atque consolator nostrorum reatuum DEUS SABAOTH Caelestium atque terrestrium PLENI SUNT CAELI ET TERRA HOSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp36 Tp SANCTUS Deus orbis SANCTUS Paraclytus ipse est Christus SANCTUS DOMINUS Qui sedes super thronos angelorum DEUS SABAOTH Omniumque virtutum PLENI SUNT CAELI ET TERRA Tuae claritatis GLORIA TUA HOSANNA Qui venis judicare in die judicii IN EXCELSIS BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI HOSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp11 Sa Sanctus deus pater ingenitus | Sanctus filius ejus unigenitus | Sanctus dominus paracletus ex utroque procedens deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
509504.Tp11a Sa SANCTUS Deus pater ingenitus | SANCTUS filius ejus unigenitus | SANCTUS DOMINUS Spiritus paraclitus ex utroque procedens DEUS SABAOTH Deus exercituum et militiarum rex PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA IN EXCELSIS O admirabilis clementia BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI Benedicto Domino regi magno gloriae clamat turba deitia OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp7 Sa Sanctus Deus pater omnipotens | Sanctus Filius gloriae coeternus | Sanctus dominus Spiritus coeternae majestatis | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis | Quem nos devota laude cum pueris venerantes dicimus | Benedictus qui venit in nomine domini osanna in excelsis
509504.Tp45 Tp Sanctus Disponens omnia pater | Sanctus Quem virgo genuit mater | Sanctus In utroque manens semper | Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna in excelsis | Deo per quem sunt omnia honor laus et gloria | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis
509504.Tp51 Tp SANCTUS Ex quo sunt omnia SANCTUS Per quem sunt omnia SANCTUS In quo sunt omnia DOMINUS DEUS SABAOTH Tibi gloria in saecula PLENI SUNT * Cui sit perpetuo laus decus omnis honor BENEDICTUS *
509504.Tp52 Tp SANCTUS Factor omnium SANCTUS | Reparator hominum SANCTUS | Consolatio miserorum DOMINUS DEUS SABAOTH | Supernorum terrenorum infernorum PLENI SUNT CAELI ET TERRA | Et omnis creatura GLORIA TUA | Omnibus admirabilis et ineffabilis OSANNA IN EXCELSIS | Conjungens ima summis BENEDICTUS QUI VENIT | Salvare cuncta IN NOMINE DOMINI | Nobis inspirando cooperando remunerando donis suis OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp56 Tp SANCTUS Genitor omnium ingenitus SANCTUS | Ejus unigenitus SANCTUS | Genitoris genitique spiritus DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | O quanta qualis quam suavis quam beata gloria Qua complentur continentur gubernantur omnia OSANNA IN EXCELSIS BENEDICTUS | Mariae filius QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | Quem caelestis harmonia dulci laudat symphonia OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp57 Tp SANCTUS Genitor summi filii quem concepit sancta virgo Maria SANCTUS | Summi patris unigenitus quem produxit mundo virgo Maria SANCTUS | Spiritus sanctus sub cujus umbra Christum genuisti excellentissima virgo Maria DOMINUS DEUS SABAOTH | Dominum exercituum interpella pro nobis te supplices rogamus virgo Maria PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | Quia gloria angelorum ex te orta est ideo ineffabiliter glorificaris virgo Maria OSANNA IN EXCELSIS | Ubi cum filio regnas sine termino quem genuisti nobis virgo Maria BENEDICTUS | De carne tua genitus QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | O nomen ineffabile quod cognominatur filius quem pro nobis ora virgo Maria OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp29 Sa Sanctus Invisibiliter penetravit rex | Sanctus Tu deus trinus in unitate permanebis | Sanctus O bone rex cunctae catervae polorum | Dominus deus sabaoth Qui caelum terramque gubernas domine | Pleni sunt caeli et terra gloria tua Te laudant cuncta perpetua regna | Hosanna in excelsis Hodie lux clara refulget domine | Benedictus qui venit in nomine domini | (F1) Hosanna cuncta procedens subveniens in aethera | (F2) Piis in alta pneuma subveniat inclita | (F3) Accedens turba procedens modulantis vocibus | (F4) Angelici throni nunc canunt dulciflua carmina | (F5) Nos quoque cuncta caterva modulemur in arva | (F6) Suppliciter deum poscamus hosanna in alta | (7) Cum choris angelorum socii concinamus dicentes | Hosanna in excelsis | Hosanna in excelsis
509504.Tp16 Sa Sanctus Laudes deo ore pio corde sereno carmine demus tinnulo | Sanctus | In iubilo cum cantico simul in alto resonet vox cum organo | Sanctus dominus deus sabaoth | Caeli regi terrae marium rerum omnium | Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis | Patri almo genito quoque flamini sancto | Benedietus qui venir in nomine domini | Alpha et omega puro carmine necne dicitur Trino deo omnes proclamant | Osanna in excelsis.
509504.Tp84 Tp SANCTUS Omnipotens pater ingenitus SANCTUS Filius omnipotens genitus SANCTUS Omnipotens quoque paraclitus DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA IN EXCELSIS Sit tibi laus perpes quia tu Deus omnipotens es BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp17 Sa Sanctus Pater deus qui cares initio a quo omnia initiata sunt ante cuius conspectum angelica agmina contremiscunt | Sanctus | Dei filius compar patris qui caelitus terram descendisti qui carnea forma nos redemisti | Sanctus | Dei spiritus paraclitus qui unus es cum patre ac filio essentialiter et replesti corda discipulorum igne divino | Dominus deus sabaoth | Rex regum et dominator omnium rerum | Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Dum homo factus es terra cum caelo laetatur | Osanna in excelsis | Salva terrigenos homines ut caelestes angelos | Benedictus qui venit in nomine domini | Dare caelestem gratiam hominibus | Osanna in excelsis
509504.Tp4 Sa Sanctus Pater ex quo omnia deus | sanctus Filius per quem omnia deus | sanctus dominus Spiritus in quo omnia colendus | deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
509504.Tp24 Sa Sanctus Pater ingenitus | Sanctus Orbis redemptor filius | Sanctus dominus Vivificans spiritus pollens in trinitate | Deus sabaoth Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Osanna in excelsis Cujus in laude voces dabant pueri regem Christum collaudantes in altissimis | Benedictus qui venit in nomine domini Osanna in excelsis
509504.Tp107 Tp Sanctus Per quem stat et regitur ecclesia | Sanctus Qui pro nobis immolaris hostia | Sanctus Per quem datur septiformis gratia | Dominus Deus * | Omnis nostra contio dicat Dei filio | Benedictus *
509504.Tp22 Sa Sanctus Perpetuo numine cuncta regens | Sanctus Regna patris disponens jure parili | Sanctus Consimilis qui bona cuncta nutris | Dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | O deitas clemens servorum suscipe laudes | Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
509504.Tp115 Tp SANCTUS Principium sine principio sine principe princeps SANCTUS | Principium de principio de principe princeps SANCTUS | Principio primus sed non sine principe princeps DOMINUS DEUS SABAOTH | In patre aeternitas in unigenito est aequalitas amborum spiritus est caritas trium est una deitas PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA | Non accidentibus constat diversitas mira pluralitas in personis unitas et in usia unitas sic theologica veritas res contemplatur habitas IN EXCELSIS BENEDICTUS | Mariae filius QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA | Est geniti pater ingenitus nec genitor nec genitus a patre spiritus Osanna superna te decet laus aeterna IN EXCELSIS
509504.Tp116 Tp SANCTUS Principium verum dictans promordia rerum SANCTUS | Prorsus in usia Deus idem nata sophia SANCTUS | Spiritus amborum concordia spes miserorum DOMINUS DEUS SABAOTH | O deitas clemens sis nobis noxia demens PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | Omnia testantur et regem te venerantur OSANNA IN EXCELSIS BENEDICTUS | Filius a patre genitus de virgine matre QUI VENIT | Morte relaxare propria jus mortis amarae IN NOMINE DOMINI | Suscipiens quae vis nos omnibus exime naevis OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp15 Sa Sanctus Quem cherubim atque seraphim incessanter proclamant | Sanctus Qui senas alas habent quotidie decantant | Sanctus dominus deus sabaoth | Patri prolique flamini almo qui es ante saecula nunc et in aevum | | Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Osanna in excelsis | Cui pueri hebraeorum obviantes dicebant | Benedictus qui venit in nomine domini | Et plebs hebraea vociferantes vaticinantes dicebant Osanna in excelsis
509504.Tp5 Sa Sanctus Qui regnas sine fine | Sanctus Principium finisque saeculorum | Sanctus dominus Omnia juste disponens | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis | Quem supplices orantes submissa voce clamamus | Benedictus qui venit in nomine domini osanna in excelsis
509504.Tp130 Tp SANCTUS Rector caeli inmortalis nos conserva lux solaris qui es creator rerum et initium | SANCTUS Deus pacis et amator verae legis indagator aegris medelam confer et solacium | SANCTUS Pater qui es summum bonum nobis confer vitae donum precantibus per spiritum paraclitum | DOMINUS ..
509504.Tp133 Tp SANCTUS Rex qui cuncta regis justo moderamine legis SANCTUS | Qui caelo ditas quos elegis Israhelitas SANCTUS | Ad nutum cujus rota mundi volvitur hujus DOMINUS DEUS ... PLENI SUNT ... OSANNA IN EXCELSIS | Ad nos et rursum rediens vehit agmina sursum BENEDICTUS ..
509504.Tp134 Tp Sanctus Rex sine principio nec habens in tempore finem | Sanctus Verbum Christe patris et par patriae deitatis | Sanctus Spiritus alme pari deitate manens in utroque | Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna in excelsis | Has tres personas unum facit una potestas Benedictus...
509504.Tp141 Tp Sanctus Sanctorum exultatio | Sanctus Sanctorum benedictio | Sanctus Sanctorum consolatio | Dominus Deus sabaoth Quem decet laus salus et honor | Pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna in excelsis | Cui dulci jubilo sanctorum concinit ordo | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis
509504.Tp39 Sa SANCTUS sanctus omnipotens genitor increatus et ingenitus SANCTUS dei filius increatus et genitus SANCTUS sanctus spiritus almus procedens DOMINUS DEUS SABAOTH plebe tua fiens tempore quam plasmasti nam PLENI SUNT CAELI ET TERRA est maxima et mira impleta GLORIA TUA o tu verum sacrum manna caeli nos salvos fac HOSANNA in caeli curia cum sanctis ducens ad gaudia ut te cum angelis laudemus conregnantes omnes IN EXCELSIS benedic nos domine hic astantes et te laudantes vota tibi dantes BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI omnes in hoc die corpus Christi reple nos salva HOSANNA tibi laus salus sit Christe IN EXCELSIS
509504.Tp42 Tp SANCTUS SANCTUS SANCTUS DOMINUS DEUS SABAOTH Caelestia sidera magna et infima PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA plasmatum populum et qui fore promit ore Christum et qui cosmi satorem permanentem IN EXCELSIS BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA dulcis est cantica mellifIua nimisque laudabilia Organica trinum et unum laudemus omnes in hac aula Suscipe cum agmina angelorum carmina Ut dicat nunc OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp27 Sa Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis per omnia saecula saeculorum amen | Hodie dominus Jesus Christus resurrexit a mortuis | Pro nobis pependit in ligno ut nos de jugo diaboli eriperet | Hora qua dominus exspiravit totus mundus contremuit | Monumenta aperta et qui dormierunt surrexerunt | Descendit dominus ad infernum sicut fuerat prophetatum | Inde excussit protoplastum qui morte morsu ceciderat | Electos quos ibi invenit suo morsu extracti sunt | A fauce inferni abstracti cum eo surrexerunt hodie
509504.Tp111 Tp Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna plasmatum populum Osanna Te qui verum fore promit ore Christum Te qui cosmi satorem permanentem in excelsis Benedictus qui venit in nomine domini
509504.Tp28 Sa Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | (A1) Altissimeque rector | (A2) Poli sede redemptor | (A3) Parce peccata cuncta | (A4) Domine misericors nobis indignis Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | (B1) Repleti sumus quam non meremur | (B3) Propter peccata quae gessimus | (B4) Gloriam tuam nobis dona | Benedictus qui venit in nomine domini | (C) Hebraeorum proIes ore concrepaverunt hosanna in excelsis | (D) Conditor aIme domine poli rector telluris gubernator maris sustentator miserere plasmae tuae quam formasti de humo ad tuam imaginem Misericors ln excelsis | (B5) Dona caelestis quaesumus Christe | (B6) Parce peccata nobis indignis
509504.Tp40 Sa Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabbaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini osanna patris sapientia per quem vivunt omnia cum patre qui regis omnia rutilans simplex substantia aequalis est cui gloria majestas et quo aeterna olim qui pro nobis natus es ex Maria non inquens supera venisti in infima reparare perditum vita hominem a morte perpetua tibi cuncti voce publica canamus cum plebe davitica benedicte patris salvifica in excelsis
509504.Tp30 Sa Sanctus sanctus sanctus | (A) Laudatur trina majestas et colitur a cuncto populo | (B) Dominus deus sabaoth Te benedicunt virtutes caelorum et tu gubernas cuncta | (C) Pleni sunt caeli et terra gloria tua Glorificamus personam divinam quae in aeternum permanet | Hosanna in excelsis | (D) Qui sedes in throno divino exaudi preces nostras et miserere nobis | (E) Benedictus qui venit in nomine domini O rex qui in caelis regnas cum patre vivis in unitate succurre nobis | Hosanna in excelsis | (F) Sanctus Pax in caelo permanet semper cum deo et cum electis eius
509504.Tp9 Sa Sanctus summe pater de quo mundi principia constant | Sanctus filius omnipotens per quem patris est pie vellet | Sanctus spiritus in quo par virtus sine fine refulget | Dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis
509504.Tp9d Tp Sanctus Summe pater de quo mundi principia constant | Sanctus Filius omnipotens per quem patris est pie vellet | Sanctus Spiritus in quo par virtus sine fine refulget | Dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | Cui pueri laudes concordi voce canebant | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis
509504.Tp168 Tp SANCTUS Verbo mandavit per verbum cuncta creavit SANCTUS | Quem sine virgo viro produxerat ordine miro SANCTUS | Ignis divine flammas consume ruinae DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | O Deus aspice mitis et accipe vota precantum OSANNA IN EXCELSIS BENEDICTUS | Qui sine delicto crucis addictus maledicto QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | Solveque vincula pelle pericula terge reatum OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp31 Sa Sanctus | (A) Admirabilis splendor inaccessibilisque lux pater deus | Sanctus | (B) Verbum quod erat in principio apud deum | Sanctus dominus | (C) Paraclitus utriusque spiritus | Deus sabaoth Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Osanna in excelsis | (D) Cui omne flectitur genu et omnis lingua proclamat dicens | Benedictus qui venit in nomine domini | Hosanna in excelsis | (E) Dominus deus noster venit carnem ut assumeret per beatam virginem Mariam genitricem reginam et dominam polorum et terrae Dominus deus sabaoth | (F) Indefessas voces nostras exaudias ln excelsis
509504.Tp6 Sa Sanctus | (A) Pater lumen aeternum | Sanctus | (B) Genitus ex deo deus | Sanctus dominus | (C) Spiritus majestate consimilis | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis Benedictus qui venit in nomine domini Hosanna in excelsis | (D) Cujus in laude voces dabant pueri regem Christum conlaudantes in altissimis | Benedictus qui venit in nomine domini | (E) Gloria et victoria et salus aeterna sit deo nostro | (F) Trinus personaliter et unus essentialiter | (G) Qui caelum terramque regis et cuncta tueris | (H) Mundi salvator omnium pius atque redemptor |
509504.Tp46 Tp SANCTUS | Divinum mysterium semper declaratur et mens infidelium tumens excaecatur firma spes credentium fide roboratur | SANCTUS | Fides est summopere credere in Deum panem sanctum edere et tractare eum jubet dicens Sumite hoc est corpus meum | SANCTUS | Panis prius cernitur sed dum consecratur caro tunc efficitur Christi sic mutatur quomodo convertitur Deus operatur DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | De vino similiter si sit benedictum tunc erit veraciter sanguis Christi dictum credamus communiter verum est non fictum OSANNA IN EXCELSIS BENEDICTUS | Mariae filius QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | Nobis celebrantibus istud sacramentum et cunctis credentibus fiat nutrimentum ceteris negantibus sit in detrimentum OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp8 Sa Sanctus | Perpetuo numine cuncta regens | Sanctus | Regna patris disponens jure parili | Sanctus | Consimilis qui bona cuncta nutris | Dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | O deitas clemens servorum servorum suscipe laudes | Benedictus qui venit in nomine domini | Plebs tibi mente pia genitor dictante sophia jubilet hosanna l Laudibus intenta tibi plebs quoque Christe redempta iteret hosanna | Carminis in meta sit spiritus et tibi laeta triplicet | Hosanna in excelsis
509504.Tp3 Sa Santus ingenitus genitor caelesti voce fateris | Sanctus filius aeterno genitori rite coaevus | Sanctus dominus spiritus almifluus geniti genitoris et unus | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra
ah47372 Tp Splendor patris tuae matris gaudentes de gloria | Duc ad laeta sine meta post haec transitoria | Moysi rubus Gedeonis vellus et nucifera | Aaron virga Salomonis thronus et lucifera | Stella maris ut solaris clara lux egreditur | Heac est una velut luna quae decora creditur | Haec ascendit virga fumi pulvis pigmentarius | Quam effecit universis qua nil Deo carius | Haec ascendit de deserto cunctis carens vitiis | Enixa super delictum affluens deliciis IN EXCELSIS
509504.Tp41 Sa Te laudant agmina jugiter caelica sol luna sidera humus et Maria supera et infima qui regis tua potentia nostra dilue contagia o dei clementia refove nos tua gratia redimis morte quos propria pande superna rex nobis alme spes qui es nostra salus aeterna pax que vera o quam beata est celi vita quia sine meta fructur cuncta per saecula illuc tuum plasma o Jesu magne tendere presta in numera namque capere queat ut tua dona atque jocunda jubilet voce domino in excelsis
ah47370 Tp Voce dulcisona pangat ecclesia | Devote celebrans sacra caelestia | In vocem prodeant interna gaudia | Dum Deo mystica sacratur hostia | Naturam superat divina gratia | In carnem vertitur panis substantia | Quae est vera salus quae est vitae via | Qua duce petitur caelestis patria | Haec eo tendentibus est vitale manna | Unde chorus jubilans concinat HOSANNA IN EXCELSIS
ah34056 Tp Voci vita sit unita legis amicitia | Dum sacratur quod damnatur peccati malitia | Caro panis sanguis vinum tum fiunt veraciter | Quod delevit serpentinum virus efficaciter | Hoc est corpus Christi verum natum matre virgine | Quod contrivit hostem ferum salvato sic homine | Hoc in cruce sexta luce passum vicit infera | Hoc surrexit et revexit carnem super aethera | Hic est cibus hic est potus dans manna vivificum | Unde chorus hic devotus concinat plausificum OSANNA IN EXCELSIS