Anna de Bakker

Anna de Bakker
DACT
6 years 1 week

Melodies added by the contributor

No results.

Chants added by the contributor

Displaying 201 - 300 of 601
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast Post date
g01393.1 Cm Simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam Commune plurium non Virginum. Pro non Martyribus 1 month 2 weeks ago
850143:06 SqV Pastor bone pastor digne pastor clemens et benigne nos tuere subditos | O Edmunde nos emunda tua sancta et fecunda prece duc ad superos Amen Edmundi Archiepiscopi 1 month 2 weeks ago
850143:05 SqV Vita functis et gibbosis forma redit et leprosis cutis munda corporis | Caecis visus lingua mutis claudis gressus vis salutis cunctis adest miseris Edmundi Archiepiscopi 1 month 2 weeks ago
850143:04 SqV O laudanda deo dona fulget virtus in corona sanctitatis infula | Tutor factus libertatis tutus dormit cum beatis testantur miracula Edmundi Archiepiscopi 1 month 2 weeks ago
850143:03 SqV Vitas patrum imitatur sanctus sanctis coaequatur meritorum cumulo | Quia deo famulatur illum deus veneratur intuente populo Edmundi Archiepiscopi 1 month 2 weeks ago
850143:02 SqV Quem dum aetas juvenilis floret ornet mens senilis sancta pascunt studia | Hunc adultum spes matura verus amor fides pura morum vestit gratia Edmundi Archiepiscopi 1 month 2 weeks ago
850143:01 SqV Ad honorem summi regis vox devoti psallat gregis pastoris sollemnia | Sancti praesulis Edmundi clara voce laetabundi pangamus praeconia Edmundi Archiepiscopi 1 month 2 weeks ago
a08667a V Ut percepta septiformis spiritus gratia per quadriformem mundum praedicent trinum et unum Matthiae 1 month 3 weeks ago
a08667 R Ecce sacratus per Matthiam numerus suppletur duodenarius constans ex binis septenarii partibus quattuor et tribus Matthiae 1 month 3 weeks ago
a08666 A Benedicta sit immensa sempiterna trinitas quam cognovit inter gentes Catherina perditas quod nec sexus nec aetatis fragilitas sed honore passionis est usa virginitas Catharinae 1 month 3 weeks ago
a08665a V Candorem mentis signat perfusio lactis Catharinae 1 month 3 weeks ago
a08665 R Candida cum saevo cervix percumberet ictu disponente Deo patuit res digna relatu lacte sacro vulnus nituit pro sanguinis haustu Catharinae 1 month 3 weeks ago
a08664 A Gratulemur in honore Catharinae virginis quae divino plena rore non curans propaginis toto mentis in ardore sprevit culpam criminis Catharinae 1 month 3 weeks ago
ah53070:13 SqV Hunc diem gloriosum fecisti alleluia 1 month 3 weeks ago
ah53070:12 SqV Tu qui omnium saeculorum sanctos tui numinis docuisti instinctu amplectendo spiritus | Ipse hodie apostolos Christi donans munere insolito et cunctis inaudito saeculis 1 month 3 weeks ago
ah53070:11 SqV Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius sancte spiritus | Sine quo preces omnes cassae creduntur et indignae dei auribus 1 month 3 weeks ago
ah53070:10 SqV Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine | Idolatras ad cultum dei revocas magistrorum optime 1 month 3 weeks ago
ah53070:09 SqV Tu animabus vivificandis aquas foecundas | Tu aspirando das spiritales esse homines 1 month 3 weeks ago
ah53070:08 SqV Quando machinam per verbum suum fecit deus caeli terrae marium | Tu super aquas foturus eas numen tuum expandisti spiritus 1 month 3 weeks ago
ah53070:07 SqV Prophetas tu inspirasti ut praeconia Christi praecinuissent inclyta | Apostolos confortasti uti tropaeum Christi per totum mundum veherent 1 month 3 weeks ago
ah53070:05 SqV Tu purificator omnium flagitiorum spiritus | Purifica nostri oculum interioris hominis 1 month 3 weeks ago
ah53070:06 SqV Ut videri supremus genitor possit a nobis | Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi 1 month 3 weeks ago
ah53070:04 SqV Amator sancte sensatorum semper cogitatuum | Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus 1 month 3 weeks ago
ah53070:03 SqV Spiritus alme illustrator hominum | Horridas nostrae mentis purga tenebras 1 month 3 weeks ago
ah53070:02 SqV Quae corda nostra sibi faciat habitaculum | Expulsis inde cunctis vitiis spiritualibus 1 month 3 weeks ago
ah53070:01 SqV Sancti spiritus adsit nobis gratia 1 month 3 weeks ago
850303:03 SqV O lux beatissima reple cordis intima tuorum fidelium | Sine tuo numine nihil est in homine nihil est innoxium Dom. Pentecostes 1 month 3 weeks ago
850303:04 SqV Lava quod est sordidum riga quod est aridum sana quod est saucium | Flecte quod est rigidum fove quod est frigidum rege quod est devium Dom. Pentecostes 1 month 3 weeks ago
850303:02 SqV Consolator optime dulcis hospes animae dulce refrigerium | In labore requies in aestu temperies in fletu solatium Dom. Pentecostes 1 month 3 weeks ago
850303:01 SqV Veni sancte spiritus et emitte caelitus lucis tuae radium | Veni pater pauperum veni dator munerum veni lumen cordium Dom. Pentecostes 1 month 3 weeks ago
850303:05 SqV Da tuis fidelibus in te confidentibus sacrum septenarium | Da virtutis meritum da salutis exitum da perenne gaudium Dom. Pentecostes 1 month 3 weeks ago
ah54161:09 SqV Nos in fide gloriemur nos in una modulemur fidei constantia | Trinae sit laus unitati sed et simplae trinitati coaeterna gloria Amen 1 month 3 weeks ago
ah54161:08 SqV Digne loqui de personis vim transcendit rationis excedit ingenia | Quid sit gigni quid processus me nescire sum professus sed fide non dubia 1 month 3 weeks ago
ah54161:06 SqV Non humana ratione capi possunt hae personae nec harum discretio | Non hic ordo temporalis non hic situs aut localis rerum circumscriptio 1 month 3 weeks ago
ah54161:05 SqV Patri proles est aequalis nec hoc tollit personalis amborum distinctio | Patri compar filioque spiritalis ab utroque procedit connexio 1 month 3 weeks ago
ah54161:04 SqV Non unius quam duarum sive trium personarum minor efficacia | Una virtus unum numen unus splendor unum lumen hoc una quod alia 1 month 3 weeks ago
ah54161:03 SqV Simplex esse simplex posse simplex velle simplex nosse cuncta sunt simplicia | Pater proles sacrum flamen deus unus et hi tamen habent quaedam propria 1 month 3 weeks ago
ah54161:02 SqV Hae dicuntur relative cum sint unum substantive non tria principia | Sive dicas tres vel tria simplex tamen est usia non triplex essentia 1 month 3 weeks ago
ah54161:07 SqV Nil in deo praeter deum nulla causa praeter eum qui creat causalia | Effectiva vel formalis causa deus et finalis sed nunquam materia 1 month 3 weeks ago
ah54161:01 SqV Profitentes unitatem veneremur trinitatem pari reverentia | Tres personas asserentes personali differentes a se differentia De Trinitate 1 month 3 weeks ago
ah55227:06 SqV Vita vivens beatorum felix regnat rex Francorum in beatis sedibus | Supplicemus sancto regi nos sanctorum jungi gregi piis ejus precibus Ludovici 1 month 3 weeks ago
ah55227:05 SqV In extremis successorem informavit et cultorem esse Dei docuit | Certus demum de corona maris undis dempto Jona caeli portum tenuit Ludovici 1 month 3 weeks ago
ah55227:04 SqV Orbis signis illustratur capto regi restauratur liber preda perditus | Vita datur morituris claudis gressus lux obscuris et captivis reditus 1 month 3 weeks ago
ah55227:03 SqV Vultum habens David regis Ezechiae zelum legis et Josiae studium | Dictus verae lucis dator vitae custos et amator in Christo viventium Ludovici 1 month 3 weeks ago
ah55227:02 SqV Christum Christo conformatum magnum fecit et beatum virtutum immensitas | Longum fides amor latum altum spes sed non elatum profundum humilitas Ludovici 1 month 3 weeks ago
008282:04 HV Haec nos sequi dona Deus exempla parcimoniae tu robur auge mentium dans spiritale gaudium 1 month 3 weeks ago
008282:05 HV Praesta pater per filium praesta per almum spiritum cum his per aevum triplici unus Deus cognomine 1 month 3 weeks ago
008282:03 HV Hinc Daniel mysterium victor leonum viderat per hoc amicus intimus sponsi Iohannes claruit 1 month 3 weeks ago
008282:01 HV Clarum decus jejunii monstratur orbi caelitus quod Christus auctor omnium cibis dicavit abstinens 1 month 3 weeks ago
008282:02 HV Hoc Moyses carus Deo legisque lator factus est hoc Eliam per aera curru levavit igneo 1 month 3 weeks ago
008332:07 HV Te rerum universitas clemens adoret trinitas et nos novi per veniam novum canamus canticum 1 month 3 weeks ago
008332:05.1 HV Ut expiati annuis compunctionis actibus tendamus ad paschalia digne colenda gaudia 1 month 3 weeks ago
008332:06 HV Praesta pater per filium praesta per almum spiritum cum his per aevum triplici unus deus cognomine 1 month 3 weeks ago
008332:05 HV Ut expiati annuis jejuniorum victimis tendamus ad paschalia digne colenda gaudia 1 month 3 weeks ago
008332:04 HV Tu retroacta crimina tua remitte gratia et affuturis adhibe custodiam mitissime 1 month 3 weeks ago
008332:03 HV Adesto nunc ecclesiae adesto paenitentiae qua pro suis excessibus profusis orat precibus 1 month 3 weeks ago
008332:02 HV Quo paradiso redderes servata parsimonia quos inde gastrimargiae huc illecebra depulit 1 month 3 weeks ago
008332:01 HV Jesu quadragenariae dicator abstinentiae qui ob salutem mentium hoc sanxeras jejunium Dom. 4 Quadragesimae 1 month 3 weeks ago
ah54280:06 SqV Tutrix pia tui gregis memor sis Henrici regis pro quo pete filium | Ut exutus carne gravi vitae scriptus sit suavi post praesens exsilium 1 month 3 weeks ago
ah54280:05.1 SqV Regis nostrique regina ora natum ut ruina relaxetur debita | Et regnare fac renatos a reatu expurgatos pietate solita 1 month 3 weeks ago
ah54280:05 SqV Reis ergo fac regina apud regem ut ruina relaxetur debita | Et regnare fac renatos a reatu expurgatos pietate solita 1 month 3 weeks ago
ah54280:02 SqV Summi regis sponsa digna cunctis clemens et benigna operum suffragio | Caecis lumen claudis via nudis Martha et Maria mentis desiderio 1 month 3 weeks ago
ah54280:03 SqV Inter spinas flos fuisti sic flos flori patuisti pietatis gratia | Verbum verbo concepisti regem regum peperisti virgo viri nescia 1 month 3 weeks ago
ah54280:04 SqV Regi nato adhaesisti quem lactasti et pavisti more matris debito | Quae conjuncta nunc eidem es regina facta pridem operum pro merito 1 month 3 weeks ago
ah54280:01 SqV Salvatoris mater pia mundi hujus spes Maria ave plena gratia | Porta caeli templum Dei maris portus ad quem rei currunt cum fiducia 1 month 3 weeks ago
ah54277:07 SqV Cella flagrans aromatum apotheca charismatum salutaris | Tuam nobis fragrantiam spirans infunde gratiam qua ditaris 1 month 3 weeks ago
ah54277:08 SqV Dulcis Jesu mater bona mundi salus et matrona supernorum civium | Pacem confer sempiternam et ad lucem nos supernam transfer post exilium 1 month 3 weeks ago
ah54277:06 SqV Ad te flentes suspiramus te gementes invocamus Evae proles misera | Statum nostrae paupertatis vultu tuae bonitatis clementer considera 1 month 3 weeks ago
ah54277:04 SqV Florens hortus aegris gratus puritatis fons signatus dans fluenta gratiae | Thronus veri Salomonis quem praeclaris caeli donis ornavit rex gloriae 1 month 3 weeks ago
ah54277:05 SqV O regina pietatis et totius sanctitatis flumen indeficiens | In te salva confidentes salutari sitientes potu nos reficiens 1 month 3 weeks ago
ah54277:03 SqV Virga Jesse florida stella maris fulgida sidus verae lucis | Fructum vitae preferens et ad portum transferens salutis quos ducis 1 month 3 weeks ago
ah54277:01 SqV Ave virgo gloriosa caeli jubar mundi rosa caelibatus lilium | Ave gemma pretiosa super solem speciosa virginale gaudium 1 month 3 weeks ago
ah54277:02 SqV Spes reorum es Maria redemptoris mater pia redemptorum gloria | Finis leti vitae via tibi triplex jerarchia digna dat praeconia 1 month 3 weeks ago
g05851:05 SqV O rex sancte O rex juste O rex pie Duc tecum tibi devotos in requie Amen Ludovici 1 month 3 weeks ago
g05851:04 SqV Nostra fac deleri peccamina | Sancti spiritus impetrans munimina Ludovici 1 month 3 weeks ago
g05851:03 SqV Vota populi laudantis te considera | Pandens solita compassionis viscera Ludovici 1 month 3 weeks ago
g05851:02 SqV O princeps alme judex justissime | Adversus malos pugil firmissime Ludovici 1 month 3 weeks ago
g05851:01 SqV Illustrissimi principis rutilat jam corona | Pro qua vox nostra resonet dulcisona Ludovici 1 month 3 weeks ago
g05851 Sq Illustrissimi principis rutilat jam corona | Pro qua vox nostra resonet dulcisona | O princeps alme judex justissime | Adversus malos pugil firmissime | Vota populi laudantis te considera | Pandens solita compassionis viscera | Nostra fac deleri peccamina | Sancti spiritus impetrans munimina | O rex sancte O rex juste O rex pie Duc tecum tibi devotos in requie Amen Ludovici 1 month 3 weeks ago
ah54120:01 SqV Laudes crucis attollamus nos qui crucis exsultamus speciali gloria 2 months 1 week ago
ah54120:02 SqV Dulce melos tangat caelos dulce lignum dulci dignum credimus melodia | Voce vita non discordet cum vox vitam non remordet dulcis est symphonia 2 months 1 week ago
ah54120:03 SqV Servi crucis crucem laudent qui per crucem sibi gaudent vitae dari munera | Dicant omnes et dicant singuli ave salus totius saeculi arbor salutifera | O quam felix quam praeclara fuit haec salutis ara rubens agni sanguine | Agni sine macula qui mundavit saecula ab antiquo crimine 2 months 1 week ago
ah54120:04 SqV Haec est scala peccatorum per quam Christus rex caelorum ad se traxit omnia | Forma cujus hoc ostendit quae terrarum comprehendit quattuor confinia 2 months 1 week ago
ah54120:05 SqV Non sunt nova sacramenta nec recenter est inventa crucis haec religio | Ista dulces aquas fecit per hanc silex aquas jecit Moysi officio 2 months 1 week ago
ah54120:06 SqV Nulla salus est in domo nisi cruce munit homo superliminaria | Neque sensit gladium nec amisit filium quisquis egit talia 2 months 1 week ago
ah54120:07 SqV Ligna legens in Sarepta spem salutis est adepta pauper muliercula | Sine lignis fidei nec lechytus olei valet nec farinula 2 months 1 week ago
ah54120:08 SqV In scripturis sub figuris ista latent sed jam patent crucis beneficia | Reges credunt hostes cedunt sola cruce Christo duce unus fugat milia 2 months 1 week ago
ah54120:09 SqV Ista suos fortiores semper facit et victores morbos sanat et languores reprimit daemonia | Dat captivis libertatem vitae confert novitatem ad antiquam dignitatem crux reduxit omnia 2 months 1 week ago
ah54120:10 SqV O crux lignum triumphale mundi vera salus vale inter ligna nullum tale fronde flore germine | Medicina christiana salva sanos aegros sana quod non valet vis humana fit in tuo nomine 2 months 1 week ago
ah54120:11 SqV Assistentes crucis laudi consecrator crucis audi atque servos tuae crucis post hanc vitam verae lucis transfer ad palatia | Quos tormento vis servire fac tormenta non sentire sed cum dies erit irae nobis confer et largire sempiterna gaudia 2 months 1 week ago
ah55120:08 SqV Eia mater nos agnosce libro vitae nos deposce cum electis inseri | Ut consortes tuae sortis et a poenis et a portis eruamur inferi Elisabeth Hung. 2 months 1 week ago
ah55120:07 SqV Quod negatum est naturae tu virtutis agis jure et potes ex gratia | Vita functos tu reducis caecis raddis membra lucis et membrorum spatia Elisabeth Hung. 2 months 1 week ago
ah55120:06 SqV O quam dignis luces signis vasa rapis a malignis possessa daemoniis | Leprae mundas labe tactos claudos ponis et attractos in pedum officiis Elisabeth Hung. 2 months 1 week ago
ah55120:05 SqV Vere sidus tu praeclarum quod a sole differt parum et luna lucidius | Tu quod sole sis amicta carne probat hic relicta lucis tuae radius Elisabeth Hung. 2 months 1 week ago
ah55120:04 SqV Gaudent astra matutina quod in hora vespertina ortu novi sideris | Caeli sidus illustratur in quo terrae designatur novi signum foederis Elisabeth Hung. 2 months 1 week ago
ah55120:03 SqV Sed prae multis te respexit odor tuus hunc allexit et sapor et puritas | Ut de regum ramis nata juste vere sit vocata tu dei saturitas Elisabeth Hung. 2 months 1 week ago
ah55120:02 SqV Poma prima primitivos deus sanctos adhuc vivos vidit in cacumine | Ut extremos addat primis quamvis stantes nos in imis suo visit lumine Elisabeth Hung. 2 months 1 week ago
ah55120:01 SqV Gaude Sion quod egressus a te decor et depressus tui fulgor speculi | Rediviva luce redit o et alpha quod accedit jam in fine saeculi Elisabeth Hung. 2 months 1 week ago
ah55248:06 SqV O Martine pastor egregie o caelestis consors militiae nos a lupi defendas rabie saevientis | O Martine fac nunc quod gesseras deo preces pro nobis offeras esto memor quam nunquam deseras tuae gentis 2 months 1 week ago
ah55248:05 SqV Hic Martinus cujus est obitus Severino per visum cognitus dum caelestis canit excercitus dulce melos | Hic Martinus cujus Sulpitius vitam scribit astat Ambrosius sepulturae nil sibi conscius intrat caelos 2 months 1 week ago

Pages