Antonio Olea Baeza

Antonio Olea Baeza
Universidad Complutense de Madrid
3 years 5 months

Chants added by the contributor

Displaying 701 - 800 of 6994
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast Post date
a06915:33 HV Nullo beatus dolore conteritur cum armaretur divinis virtutibus set convalescens jam virtute praeditus persecutorem obviat modestius proponens morem christiani dogmatis 2 years 6 days ago
a06915:32 HV Hujus ad vocem furens judex impius jubet in campo hunc sagitis insui quo genus poenae huic ad exitium putans prodesse sibi ad vindicium amens relinquit ipsum velut mortuum 2 years 6 days ago
a06915:31 HV Hic callidorum conventus insidiis regi oblatus extat imperterritus et sciscitatur numina cur temneret Christum cunctanter laudando confessus est esse cum patre deum sempiterniter 2 years 6 days ago
a06915:30 HV His universo laureati sanguine rutilum sidus lucernaque fulgida diu laetere nullatenus potuit Sabastiani inclyta praesentia ortator quique cunctis fuit strenuus 2 years 6 days ago
a06915:29 HV Igitur tenti ex hinc nobilissimi gemini fratres set uni vocabulo figuntur ligno ferreis aculeis stimulantur planta pedum clavibus fatentes Christum lancea transfossi sunt 2 years 6 days ago
a06915:28 HV Post hos beati proeliantes pulcrius Castulus sanctus nec non et Tiburtius superant ignes tortorumque verbera ense prostrati migrant ad caelestia regno adsciti cum turba angelica 2 years 6 days ago
a06915:27 HV Deinde simul Claudius Nicostratus Castor Victorque una cum Simpronio sacra quaerentes corpora per litora subito capti ab insidiantibus salo immersi pro Christo perempti sunt 2 years 6 days ago
a06915:26 HV Sabastiani auctoris studio omnium horum armata confessio ad passionem prosilit intrepida nam Zoe victrix prima vicit dimicans hinc tranquillinus triumphat felicius 2 years 6 days ago
a06915:25 HV Tunc papa urbis convocato agmine catholicorum secum remanentium quosdam ex illos consecrat praesbiteros quosdam honorat decore Levitico ceteros omnes fecit subdiacones 2 years 6 days ago
a06915:24 HV Romuleorum Principes sacrilegi ad hec commoti gravius deserviunt et exarsere furoreque rabido in persequendo Christi testes fidei libamen quoque diis nollent exivi 2 years 6 days ago
a06915:23 HV Huic caterva adherent credentium perferre pondus nequibens martyrii cum quibus idem in Campano litore Cenobialem vitam geret digniter deo se simul cuncti mactant hostia 2 years 6 days ago
a06915:22 HV Mox se devotum exhibens altissimo reliquid cuncta mundi transitoria adhaesit mente divinis obsequiis student implere indita oracula forum spernit et secretum appetit 2 years 6 days ago
a06915:21 HV Hic vir inluster merito Cromatius spreto profano cultu idolatriae adherens castae discipline fidei nexus dissolvit famulorum libere mancipans Christo quos jure possideret 2 years 6 days ago
a06915:20 HV Qui innovati salutari lavacro signis coruscant virtutibus eminant nam quemdam lapsum quassatis jam membribus restaurat orans illico Tiburtius quae cum parentes Christo munus obtulit 2 years 6 days ago
a06915:19 HV Hinc principante plebium Cromatium Nicostratum vel Claudium vel Castulum necnon et Zoe simul et Castorium adletas fecit Christi dei filium quod incuntanter perferrent martyrium 2 years 6 days ago
a06915:18 HV Prompto carorum fratrum nutans animum affatu firmat salubri hortamine parentum quoque conjugumque subolum atque carorum infidelem animum fidei sancte mancipavit cultui 2 years 6 days ago
a06915:17 HV Hic vir inluster meritis ac verbibus ab idolorum ultibus nefariis plebes convertit divinis oraculis cultores reddit fidei catholicae et amatores fervidos martyrii 2 years 6 days ago
a06915:16 HV Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis 2 years 6 days ago
a06915:15 HV Te adjuvante martyres effecti sunt per servum tuum pium et sanctissimum Sabastianum militem fortissimum per quos rogamus flebiles ut audias nostras preces noxasque omnes imputes 2 years 6 days ago
a06915:14 HV Quae vox potest laudes tuas deus loqui quae cogitare mens valet potentiam tuo repleti martyres mox flamine ad passionem properant interriti ut te fruantur summo et bono deo 2 years 6 days ago
a06915:13 HV Beatus est credens tuis sermonibus Sabastiane magnae et mirabilis dixit jam credo domini dei filium quemque meum pandit os velociter ut laudem illum in superna patria 2 years 6 days ago
a06915:12 HV Zoe beata mutaque permanserat bis ternis cernit angelum dei librum tenere de quo verba protulit Sabastiani coram suis visibus Clamore vocis conditorem invocat 2 years 6 days ago
a06915:11 HV Quam magna multitudo est dulcedinis tuae deus quam te timentibus celas et perfecisti te valde diligentibus donumque gratiae tuae petentibus donas et indulgentiam piissime 2 years 6 days ago
a06915:10 HV Ad laudem illic regis resonant organa fraglantque campi variis odoribus emicat jubar absque ullis umbribus serenitas ibi est absque nubilo et sempiternum lumen ibi est deus 2 years 6 days ago
a06915:09 HV Si pulchritudinem domorum quaeritis aeterna civitas habet pulcras domos multasque mansiones in caelestibus et angelorum ibi absque sillabis ter sanctum salunt multitudo jubilant 2 years 6 days ago
a06915:08 HV Vobis jam deus pandit poli januam ad illam ut venire sanctam patriam possitis in qua nulla mors sed gaudium perenne atque magna est jucunditas gustate et videte quam suavis est dominus 2 years 6 days ago
a06915:07 HV Cepere sancti ad dolorem flectere cor ad parentum verba emollescere sed mox praedicti martyres effecti sunt corroborantur nimia constantia ad perferenda tormenta atrocia 2 years 6 days ago
a06915:06 HV Parentibus cum nuntiatum protinus esset venire magnis cum gurgitibus quid vobis et filii contigit carissimi perdatis ut mundi jucunda et optima et tenditis ad mortem ultro pessimam 2 years 6 days ago
a06915:05 HV Fecit beatus sicut illi jusserat terrena cuncta mox jubet relinquere ex toto corde illi sicut stercora temnunt caduca illico et respuunt appeterent vitae ut futura gaudia 2 years 6 days ago
a06915:04 HV Sebastiane sanctae noster vernulae tu nos doce fove guberna et protege ad passionem qualiter promptissimam venire mentem debeamus naviter et fortiter crudelem hostem vincere 2 years 6 days ago
a06915:03 HV De ore sancti multitudo plebium praecepta Christi audientes inquiunt sit turpe nobis actenus qui viximus obtemperando pessimis parentibus Christum sequamur redemptorem omnium 2 years 6 days ago
a06915:02 HV Vir hic fuit verax modestus sobrius mitis jucundus valde et carissimus sermone clarus lingua dissertissimus ad hoc latebat saeculi sub clamide regnum ut poli predicaret omnibus 2 years 6 days ago
a06915:01 HV Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam 2 years 6 days ago
a06843:07 HV Sit trinitati sempiterna gloria honor qui sumus et potestas inclitaque trinitas pater patrisque filius cum spiritum deus ab stantia per cuncta regnat saeculorum saecula 2 years 6 days ago
a06843:06 HV Ut de peractis sanctitatis cursibus vitae coronam quam parasti omnibus te Christe vero corde diligentibus hii consequantur post triumphos saeculi regno perenni consecrandi perpetim 2 years 6 days ago
a06843:05 HV Sit his potestas ligare et solvere aepiscopali probra privilegio curare morbos corporum vel mentium compassionis ferre testimonium portare motum litis horte scandalum 2 years 6 days ago
a06843:04 HV Retorta bissus castitatis fulgide et unitatis punice concordia indesinenter corda horum repleant quo dum patenter mentibus in sederunt adstare possint Christi ad aram liberi 2 years 6 days ago
a06843:03 HV Sint carne puri sint et ore fulgidi sint hospitales sint amantes invicem signis coruscent sanitatum compotens virtute pellant spiritus daemonia et veritatis convalescant gratia 2 years 6 days ago
a06843:02 HV Sint sacrosancto consecrati unguine sint sanctitatis praenitentes lampade compunctionis compleantur munere confessionis innoventur cantico omni repulso criminum contagio 2 years 6 days ago
a06843:01 HV Adest diei Christe consecratio honoris illa suscitati antestitis nostri recursus innovate temporis qua hunc vel omnes personare convenit ecclesiarum deputatos principes 2 years 6 days ago
a06501:13 HV Sit sanctis et fidelibus locus quietae aptior praesta tutelam orfanis subsidium que viduis 2 years 6 days ago
a06501:12 HV Qui enim conciper tuos magno ab [...] redde nos jam [...] jugo remo[...] 2 years 6 days ago
a06501:11 HV Jam virgo nunc sanctissima plebi f[...] pro horum indulgentia pacis red[...] 2 years 6 days ago
a06501:10 HV Tunc e sepulcro martyris velum s[...] deferet cujus pia praesentia mox flam[...] 2 years 6 days ago
a06501:09 HV Nam montis et ne incendium dum cu[...]pronus ad urbem flectitur claret 2 years 6 days ago
a06501:08 HV Mox namque vir clarissimus scriptum tabe[...] mentem sacram pronuntians defens[...] 2 years 6 days ago
a06501:07 HV Sic sic puella sanctior tanto adepta praemio genu orando flectitur fundit que caelo spiritum 2 years 6 days ago
a06501:06 HV Magnus que Christi senior tunc claustra rupit carceris reddet papillas integras curat que omnis vulnera 2 years 6 days ago
a06501:05 HV Tunc trox tyrannus acrius urit puellam caedibus pectus papilla tollitur castum corpus tunditur 2 years 6 days ago
a06501:04 HV Temtata multis nam prius uti molaret idolis sed virgo sancta impiis libare renuit aris 2 years 6 days ago
a06501:03 HV Haec naviter Christum amans ipsumque solum praedicans est temta jussu praeridis artam est ima carceris 2 years 6 days ago
a06501:02 HV Haec virgo digna germine sed passione [...] mundi refellit noxia adepta est caelestia 2 years 6 days ago
a06501:01 HV Ad sanctae Agathae virginis festum sacratum sanguine tunc plebs pia concurrite Christoque vota reddite 2 years 6 days ago
a06782.1 H Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti | Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus et caro servit | Rescissa sed ista seorsum solvunt hominum perimunt te humus excipit arida corpus animae rapit aura liquore | Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compacta quae dissociari et dissona texta retexit | Hanc tu deus optime mortem famulis ab ore paratus iter inviolabile monstras quod perdita membra resurgant | Hinc maxima cura sepulcris impenditur hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat | Hoc provida Christi colarum pietas studet utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor urget | Ut dum generosa caducis ceu carcere causa ligantur pars illa potentior extet quae germen ab aethere transiit | Si ferrea forte voluntas luteum sapit et grave captat animos quoque pondere vinctos sequitur sua membra deorsum | At si generis memor ignis olim contagia pigra recusset ut inhospita viscera secum pariter quae reportat ad astra | Jam quod requiescere corpus vacuum sine mente videmus spatium breve restat ut alti repetat collegia sensus | Venient cito saecula cum jam socius calor ossa revisat animata quae sanguine vivo habitacula pristina gestat | Quae pigra cadavera pridem tumulis putrefacta jacebant volucres sapienter in auras animas comitata priores | Quia jacta cadavera passim miserans tegit aggere terram opus exhibet ille benignus Christo pius omnipotentis | Quid nam sibi saxa cavata quid pulchra volunt monumenta nisi quod res creditur illis non mortua sed data somno | Candore nitentia claro praetendere lintea mos est aspersaque myrrha su ab eo corpus medicamine servat | Quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una cognita quae funera nobis aliena in morte dolere | Sequimur tua dicta redemptor quibus atra morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis ira latronem | Patet ecce fidelibus ampla via lucida jam paradisi licet et nemus illud adire homini quod ademerat anguis | Illic precor optime doctor famulam tibi praecipe mentem genitali in sede sacrari quam liquerat exsultet errans | Nos tecta fovebimus ossa violis et fronde frequenti titulum et frigida saxa liquido spargemus odore | Animas non in memor ob hoc quorum memores summus ipsis deus sorde rogamus pietas erebi rogis fac aligenas | Sit honor tibi fons pietatis laus gloria summa potestas patri et genito sibe dono orbem regis qui deus humus | Amen 2 years 1 week ago
a02862:08 HV Amen * 2 years 1 week ago
a02862:07 HV Fluminum lapsus et undae litorum crepidines imber aestus nix pruina silva et aura nox dies omnibus te concelebrent saeculorum saeculis 2 years 1 week ago
a02862:06 HV Te senes et te juventus parvulorum te chorus turba matrum virginumque simplices puellulae voce concordes pudici perstrepant concentibus 2 years 1 week ago
a02862:05 HV Macte judex mortuorum macte rex viventium dexter in parentis arce qui cluis virtutibus omnium venturus inde justus ultor criminum 2 years 1 week ago
a02862:04 HV Post ut occasum resolvit vitae et hominem reddidit arduum tribunal alti victor ascendit patris inclytam caelo reportans passionis gloriam 2 years 1 week ago
a02862:03 HV Cerneres coire membra de favillis aridis frigidum venis resumptis pulverem tepescere ossa nervos ac medellas glutino cutis tegit 2 years 1 week ago
a02862:02 HV Tunc patres sanctique multi conditorem praevium jam revertentem secuti tertio demum die carnis indumenta sumunt equae bustis prodeunt 2 years 1 week ago
a02862:01 HV Ad brevem se mortis usum dux salutis edidit mortuos olim sepultos ut rediret insuesceret dissolutis pristinorum vinculis peccaminum 2 years 1 week ago
h04510 VRS Quam magnificata sunt opera tua domine omnia in sapientia fecisti repleta est terra creatura tua 2 years 3 weeks ago
h04781 VAR O mors omnivorax ad te nunc verto querellam cur miserum sequeris cur properata venis | Tu facis ut rapido volvantur tempora cursu accelerentque suos facta cruenta gradus | Cum tu deproperas tunc vitae gaudia caessant umbra pavenda venit lux radiata fugit | Omnia vitali privantur viscera motu clauduntur oculi garrula lingua tacet | Surdescunt patulae transis anfractibus aures naribus occlusis non odor ullus adest | Non spirat pulmo flabris vitalibus auras frigida membra rigent nec cruor ipse calet | Tabe fluunt carnes corrodunt omnia vermes sic species hominis fit putrefacta cinis | Multa pavenda quidem caecini seu multa tremenda sed mage quid verear nunc lacrimando loquar | Judicis altithroni jam tristis cerno tribunal cujus ad intuitum cuncta creata tremunt | Substernit niveas caelorum turba coronas et titubante genu proruit ante thronum | Cernere sic ambit dominum si semper amare ut pulset animum mistus amore timor | Quid faciet ergo vermis putredo favilla si Christi faciem corda beata pavent | Oppressi rapui nudavi crimina finxi pauperis ad vocem mens mea surda fuit | Corrupi proprium lascivo vulnere corpus hic miser hic pavidus hinc tremulentus eo | Nulla meas unquam venia compescuit iras nec sine felle furens nec sine caede fui | Inde pavet animus similes ne perferat ictus aut poena laceret quae sine fine nocet | Nam licet hic modico patrentur tempore probra longa tamen animam post male flamma cremat | Talia dum rite paveo dum corde tremesco te te summae deus pro pietate peto | Te sine nemo valet peccati tollere labem aut mentem vitis emaculare emaculare suis | Dimitte culpam misero dimitte reatum effice post lapsum post mala tanta bonum | Parce precor animae pulsanti parce petenti quae flammas metuit dum sua facta gemit | Gaudia tu sanctis tu reddis praemia justis Eugenii miseri sit rogo poena levis 2 years 3 weeks ago
h04463 VAR Impia jam miserum me captat curva senecta inde dolore novo carmina maesta cano | Fletibus ecce rigo rotanti vertice malas et lacrimosa petunt murmura nostra polum | Ante tamen nostris ipsa pandetur lambis quam noceat morbis intoleranda suis | Crudelis aetas o senectus improba quae cuncta pulchra fauce saeva devoras rictu voraci nigra pandis guttura mortale germen ut noverca saucias et sauciatum mortis ense perforas | Te proximante robur omne deficit salus recedit aegritudo provenit sensus hebescunt pulchritudo deperit tabescit aegrum pectus in suspiriis gaudere taedet aelulare complacet | Tu frangis ossa membra rugis asperas comas recidis atque canos inseris dentes retundis muculentos efficis tremore foedo corpus omne succutis febres minaris et dolores ingeris | Per te podagra dura gignit tubera anhela tussis exspuit patri flua cutem perurit vulnerum profusio potus cibique nulla delectatio lamenta sola conterunt solatium | Haec tediosa mente dum recogitio libet relictis omnibus quae transeunt deum timere sempiterna quaerere terrena lucra deputare pulverem orare semper atque flendo dicere | Abite pessum vana mundi gaudia opes caducae luculenta praedia fasces honores blandimenta noxia jam finis instat et ruina proxima jam mors cruenta nostra pulsat limina 2 years 4 weeks ago
h01673a ALLV Legem deum de unius justi Pelagii 2 years 1 month ago
h04232c ANTV Vitam petit et tribuisti ei 2 years 1 month ago
a07205 H Immense caeli conditor haec precum vota supplicum clementer jam respicias idem qui semper permanet | Haec plebs alumna patronum canit sibi praecipuum testem Pelagium regnam rectus qui meruit | Qui in aetate parvulus in festum hostem proterit caduca temmendo regna pervenit ad caelestia | Quem saeculi blanditiae nec gladii ferocitas illicere prae valuit ut te negaret dominum | Auram nam sibi respuit collatum a tyrannico fugitque simul epulas pomposasque delicias | Aggressus namque principem Christum laudare non desit proque nec mori timuit nec decollari veruit | Nam ille caelo animum cum terreretur dirigens paratas sibi aureas calcavit vester fortiter | Hic te omnis ecclesiae immensa poscit trinitas quo martyris suffragio omni resistat vitio | En sanctae martyr acclines Pelagii preces suscipe tunentium fidelium deferque vota singulis | Per te mestus auxilium suum egenus cespitem simulque plebs catholica caeli petat praesidia | Ut ortus qui gallaetia passusque sistis Corduba pro nobis Christum supplica superna patiens gaudia | Non nos obscura passio in celebra eveniat nec vocem ad inclyta hostis tetri perfidia | Praesta pater 2 years 1 month ago
h01105g ANTV Gloria et honor * 2 years 1 month ago
h01105f ANTV Reple deus * 2 years 2 months ago
h04412m CLMOV Salvum fac domine plebem tuam 2 years 2 months ago
h04412l CLMOV Sicut speravimus in te * 2 years 2 months ago
h04412k CLMOV Averte domine iracundiam tuam a nobis 2 years 2 months ago
h04412j CLMOV Placare domine * 2 years 2 months ago
h04412i CLMOV Exaudi domine * 2 years 2 months ago
h04412h CLMOV Praesta deus sanctae pater omnipotens in manu forti et bracchio excelso salvum fac domine plebem tuam 2 years 2 months ago
h04412g CLMOV Respiciat nos domine misericordia tuae ut securi serviamus tibi 2 years 2 months ago
h04412f CLMOV Miserere nobis deus miserere nobis propitius esto peccatoribus nobis 2 years 2 months ago
h04412e CLMOV Parce precor jam deus parce precor reis contere bella et amove plaga 2 years 2 months ago
h04412d CLMOV Spe sola clamamus miseratione tuae Christe salvemur 2 years 2 months ago
h04412c CLMOV Mitte manum tuam domine de alto et libera nos domine 2 years 2 months ago
h04412b CLMOV Propitius esto domine peccatis nostris et sana domine omnes langores nostros 2 years 2 months ago
h00172j CLMOV Ad justorum nostrum in nomine domini 2 years 2 months ago
h00172i CLMOV Laqueus conteratur et nos liberemur adjutorium nostrum in nomine domini 2 years 2 months ago
h00172h CLMOV Inclina aurem tuam ad precem meam domine 2 years 2 months ago
h00172g CLMOV Intret oratio mea in conspectu tuo 2 years 2 months ago
h00172f CLMOV Domine deus salutis meae in die clamavi et nocte coram te 2 years 2 months ago
h00172e CLMOV Domine dicanime meae salus tua ego sum 2 years 2 months ago
h00172d CLMOV Nocte cum corde meo meditabur inquietabam spiritum meum et dixi non in aeternum repellas deus 2 years 2 months ago
h00172c CLMOV Set secundum multitudinem miserationum tuarum miserere nobis 2 years 2 months ago
h00172b CLMOV Non secundum peccata nostra facias nobis deus neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis 2 years 2 months ago
h00159d LDOFV Et judicia tua adjuvabunt me 2 years 2 months ago
h00159c LDOFV Vivit anima mea deus et laudabit te 2 years 2 months ago
h01904f VARV Miserere mei deus miserere mei 2 years 2 months ago
h01904e VARV Miserere mei deus saecundum 2 years 2 months ago
h01904d VARV Domine quid multiplicati sunt 2 years 2 months ago
h01103.3 VRS Deus in adjutorium | Deus in | Gloria | Deus in adjutorium meum 2 years 2 months ago
h04762 CaH Ad te domine consilium et victoria ad te prudentia et gloria et ego tuus servus | Quia benedictus es domine in omnibus quae dedisti mihi prudentiam et ego confitebor tibi in omnibus domine deus patrum nostrorum 2 years 2 months ago
h04761 CaH De nocte spiritus meus vigilat ad te domine qua lux praecepta tua super terram | Justitiam discite qui habitatis terram cessavit enim impius | Omnis enim qui non dedicerit justitiam super terram veritatem non facit | Tollatur impius ne videant majestatem domini domine deus excaelsum est bracchium tuum et nescierunt qui autem cognoverunt non confundentur | Caelus apprehendit populum in eruditum et nunc ignis adversarius consummis | Domine deus noster pacem tuam da nobis omnia enim dedisti nobis | Domine praeter te alium non nobimus nomen tuum invocabimus | Mortui autem vitam non videbunt neque medici resuscitabunt | Ideo super induxisti et tullisti et perdidisti omnem memoria eorum | Adde illis mala domini adde mala gloriosis terrae | Domine in tribulatione memor fui tui in tribulatione murmuris doctrina tua in eis | Et sicut parturiens ambula popule meus et in recessus tuos abscondere pusillum aliquantulum donec transeat indignatio 2 years 2 months ago
h04760 CaH Deus vocavit me ex Aegypto cujus fortitudo similis est rinocerotis | Quam pulcra tabernacula tua Jacob et temptoria tua Israel ut valles nemorose ut ortus juxta flubium inrigui tabernacula quae finxit deus quasi cedri prope aquas | Fluent aquae de situla ejus et semen illius erit in aquis multis | Dominus eduxit eum ex Aegypto cujus fortitudo similis est rinocerotis | Devorabunt gentes hostes illius ossa quoque eorum confringent et perforabunt sagittis | Accubans dormivit ut leo et quasi leena quae suscitare nullus audebit | Qui benedixerit tibi fit benedictus et qui maledixerit in maledictionibus reputabitur | Quis nobit doctrinam altissimi et visionem omnipotentis videt | Orietur stella ex Jacob et consurge homo de Israel | Et percutiet duces Moab vastavitque filios Seth | Israel vero fortiter aget et de Jacob erit qui dominetur | Ut disperdat et conterat reliquias inimicorum suorum | Et ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel et verbum ejus egredietur 2 years 2 months ago

Pages

Melodies added by the contributor

No results.