Debra Lacoste
Dalhousie University / University of Waterloo
13 years 4 months
No results.
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast | Post date |
|---|---|---|---|---|
| a00177:24.1 | HV | Christe salus mundi bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Dom. Resurrectionis | 1 week 5 days ago |
| a00177:24 | HV | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Dom. Resurrectionis | 1 week 5 days ago |
| a00177:55 | HV | Centeno reditu tecum mansura per aevum messis abundantis horrea fruge reples | Dom. Resurrectionis | 1 week 5 days ago |
| a08494 | A | Omnia mandata tua veritas deus altissimo sit igitur te donante tuum verbum lucerna pedibus nostris pro tuae dignissimae matris gloriosis intercessionibus | 3 weeks 1 day ago | |
| a08493 | A | Omnem potestatem omnem virtutem tuo excelso filio o puellarum humillima adscribimus qui reges constituit et destituit qui omnia fecit quaecumque voluit in caelo et in terra et in mari et in abyssis universis | 3 weeks 1 day ago | |
| a08492 | A | O virgo post deum miserorum singulare refugium sicut te non ambigimus splendorem lucis aeternae huic tenebroso mundo invexisse qui sedentes in umbra mortis illuminavit dignare nunc domina lumen quod genuisti obscuratis cordibus inferre ut omni vanitate contempta veritatem valeant agnoscere et dignissimum pretium pro se ex caritate donatum non amittere | 3 weeks 1 day ago | |
| a08491 | A | O victrix robustissima in cujus conspectu ad nihilum deductus est malignus humani generis inimicus per te nobis restituta est haereditas nostra | 3 weeks 1 day ago | |
| a08490 | A | O susceptor et gloria Mariae semper virginis exsurge contra adversarios nostros et veniat super populum tuum benedictio tua | 3 weeks 1 day ago | |
| a08489 | A | O speciose forma prae filiis hominum fili immaculatae virginis fac nos sine macula in legis tuae semita jugiter ambulare | 3 weeks 1 day ago | |
| a08488 | A | O regis pacifici illibata genetrix in tui filii salutari pace servos tuos et ancillas benigniter constitue | 3 weeks 1 day ago | |
| a08487 | A | O patrone ingenue Birgitta Katherina docete nos continue quod docet lex divina sic salvemur perspicue a clade repentina | 3 weeks 1 day ago | |
| a08486 | A | O mulierium felicissima succurre nobis infelicibus peccatoribus et quos gravat sarcina peccaminum tu eos pie releva quam gravidam fecit virtus altissimi | 3 weeks 1 day ago | |
| a08485 | A | O mitissime salvator qui pro tuis crucifixoribus patrem precatus es precante tua pia matre nostra nobis ignosce facinora nostrisque cordibus veram largire mititatem | 3 weeks 1 day ago | |
| a08484 | A | O jucundissimam jucunditatem deus pater sponsam amplectitur filius matrem spiritus sanctus suum sacrarium caelestis tota militia dignissimam dominam Mariam virginem laude ineffabili confitetur | 3 weeks 2 days ago | |
| 203438.1 | A | O florens rosa domini mater speciosa o virgo mitis o fecundissima vitis clarior aurora pro nobis jugiter ora | 3 weeks 2 days ago | |
| a08483 | A | O Birgitta myrrhae gutta exemplar continentiae confecisti plebi tristi emplastrum paenitentiae dum scripsisti verba Christi tu nova lux ecclesiae esto tutrix esto nutrix tibi prone familiae | 3 weeks 2 days ago | |
| a08482 | A | O amabilis virgo a deo super montem sanctum suum Sion regina constituta fac nos filio tuo servire in timore et exsultare ei cum tremore | 3 weeks 2 days ago | |
| a08481 | A | Non obliviscatur nos tua benedicta proles o virgo virginum ne exaltetur inimicus noster super nos | 3 weeks 2 days ago | |
| a08480 | A | Maria Maria totius sanctitatis tu principalis gemma nos tibi humiliter da servire et ab hostis antiqui mille millenis fraudibus conserva Maria | 3 weeks 2 days ago | |
| a08479 | A | Noli domina nos relinquere in tremendo tui filii judicio cui pater omne judicium contulit cujus justitiam caeli annuntiabunt cujus aspectum omnis potestas formidabit dum venerit discernere populum suum | 3 weeks 2 days ago | |
| a08478 | A | Ne elongeris a nobis nostra unica advocata sed intercedente te nos inebri et sua caritate Jesus tuus filius pro nostris reatibus felle potatus | 3 weeks 2 days ago | |
| 003849.2 | A | Nativitatem recolamus sanctae Mariae virginis cujus vita inclyta cunctas illustrat ecclesias | 3 weeks 2 days ago | |
| a08473 | A | Omnes Jesu nomini flectunt praedilectus iste cena domini cubat supra pectus | Joannis Evang. | 3 weeks 3 days ago |
| a08472 | A | Eructavit veritas verbum per amorem vicit unda castitas olei fervorem | Joannis Evang. | 3 weeks 3 days ago |
| a08471 | A | Benedicam gratia nos illuminantem et Joannem gloria sic magnificantem | Joannis Evang. | 3 weeks 3 days ago |
| a08470 | A | Exsultate virgines gaude paranymphe caelibatu premines vino caedunt lymphae | Joannis Evang. | 3 weeks 3 days ago |
| a08469 | A | Domini virginibus lampas labrum legis mundus corde manibus est amicus regis | Joannis Evang. | 3 weeks 3 days ago |
| a08468 | A | Caeli narrant gloriam quam Joannes vidit qui per verbum scoriam haeresim elidit | Joannis Evang. | 3 weeks 3 days ago |
| a08462:08 | HV | O lux beata trinitas tibi laus et gloria det Leonardi sanctitas beata nobis gaudia | Leonardi | 4 weeks 22 hours ago |
| a08462:07 | HV | Somno refectis artubus nos tuis pater candidi duc Leonarde precibus ad cenam agni providi | Leonardi | 4 weeks 22 hours ago |
| a08462:06 | HV | Ales diei nuntius docet catervas hominum initutum quae pronuntius iste confessor omnium | Leonardi | 4 weeks 22 hours ago |
| a08462:05 | HV | Antra deserti adiit spernens mundi sublimia perque ad caelum adiit laetetur Sion filia | Leonardi | 4 weeks 22 hours ago |
| a08462:04 | HV | Vox clara ecce intonat athletae dum victoriae et vinctos tunc irradiat splendor paternae gloriae | Leonardi | 4 weeks 22 hours ago |
| a08462:03 | HV | Vox atra multos contegit insontes in conclavibus quos Leonardus protegit exsultet caelum laudibus | Leonardi | 4 weeks 22 hours ago |
| a08462:02 | HV | Lux ecce surgit aurea pellens carnis illecebras tetra mentis exarea ecce jam noctis tenbras | Leonardi | 4 weeks 22 hours ago |
| a08462:01 | HV | Jam lucis orto sidere da Leonardum caelitus sectando pie vivere nunc sancte nobis spiritus | Leonardi | 4 weeks 23 hours ago |
| a08462 | H | Jam lucis orto sidere da Leonardum caelitus sectando pie vivere nunc sancte nobis spiritus | Lux ecce surgit aurea pellens carnis illecebras tetra mentis exarea ecce jam noctis tenbras | Vox atra multos contegit insontes in conclavibus quos Leonardus protegit exsultet caelum laudibus | Vox clara ecce intonat athletae dum victoriae et vinctos tunc irradiat splendor paternae gloriae | Antra deserti adiit spernens mundi sublimia perque ad caelum adiit laetetur Sion filia | Ales diei nuntius docet catervas hominum initutum quae pronuntius iste confessor omnium | Somno refectis artubus nos tuis pater candidi duc Leonarde precibus ad cenam agni providi | O lux beata trinitas tibi laus et gloria det Leonardi sanctitas beata nobis gaudia | Leonardi | 4 weeks 23 hours ago |
| a00177:01 | HV | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Dom. Resurrectionis | 1 month 4 days ago |
| 830305:07 | HV | Laus patri domino laus quoque filio laus et perpetuo spiritui sacro laus trinae monadi summaque gloria laus simplae triadi saecla per omnia | Elevat. Gaugerici | 1 month 4 days ago |
| 830305:06 | HV | Confessor domini vir venerabilis laudes quas canimus suscipe quaesumus et nostris veniam lapsibus impetra et tecum superam scandere patriam | Elevat. Gaugerici | 1 month 4 days ago |
| 830305:05 | HV | Praeter quod domini propalat angelus quanti sit meriti tantus episcopus cui mox exhibitus fit bacularius dum de more pias explicuit preces | Elevat. Gaugerici | 1 month 4 days ago |
| 830305:04 | HV | Allidens precibus ferrea vincula nexos eripuit terque decennibus sopitos oculos noctibus excitans infuso penitus sole retexerat | Elevat. Gaugerici | 1 month 4 days ago |
| 830305:03 | HV | Hic virtute cluens ut medicus potens curavit gemina peste misellulum quem diversicolor lepra notaverat gentilisque furor excerebraverat | Elevat. Gaugerici | 1 month 4 days ago |
| 830305:02 | HV | Alternans igitur nostra catervula laudes atque modos personet inclytos attollatque patrem Cameracensium magnum pontificem sanctissimum virum | Elevat. Gaugerici | 1 month 4 days ago |
| 830305:01 | HV | Salve festa dies et celeberrima quae nobis replicas annua gaudia patris Gaugerici praesulis inclyti quo concive polus gaudet amabilis | Elevat. Gaugerici | 1 month 5 days ago |
| a08328 | A | Mundi domina caeli regina virgo et mater Christi Maria audi clamantes juva te rogantes et pro quibus tuus filius fudit sanguinem tu pro illis funde incessanter thymi amata precum | 3 months 4 weeks ago | |
| a08327 | A | Multae tribulationes justorum et de omnibus eis liberabit eos tuus natus o virgo maestorum consolatio | 3 months 4 weeks ago | |
| a08326 | A | Memor dominus mansuetudinis sponsae suae cum jucunditate introivit in tabernaculum ejus | 3 months 4 weeks ago | |
| a08325 | A | Magnificetur rex caelestis militiae qui ancillae suae humilitatem respiciens super omnia quae creavit ipsam magnificavit laudetur incessanter ejus benigna caritas qui ipsam nobis matrem constituit caritatis | 3 months 4 weeks ago | |
| a08324 | A | Lumen verum quod nobis protulisti o stella clarissima nos ubique circumfulgeat eliminando tenebras mortis a nostris sensibus | 3 months 4 weeks ago | |
| a08323 | A | Latuit in blando serpentis sibilo hostis pestiferi dolositas ut homo caperetur latuit humiliter in vagientis pueri exili corpore deitatis immensitas ut homo revinceretur latuit in desponsata matre virginalis honestas ut hostis confunderetur sic denique arte ars delusa est et fraus in suum factorem reversa est laus igitur et gloria sit filio cum matre et matri cum filio cui canebant angeli in excelsis | 3 months 4 weeks ago | |
| a08322 | A | Jam laetaris domina domina nostra in his quae dicta tibi sunt ingressa es domum domini gestans coronam honoris aeterni cum angelis igitur laetantibus deo jubilet omnis terra | 3 months 4 weeks ago | |
| a08321 | A | Jucundum est eis in unum habitare qui ex cordis intimo deum ac suam matrem assidue venerantur | 3 months 4 weeks ago | |
| a08320 | A | Interveniente te o dei genetrix dignos deus nos faciat sibi offerre justitiae sacrificium super quos signatum est lumen vultus sui | 3 months 4 weeks ago | |
| a08319 | A | In odorem unguentorum tuorum currimus adolescentulae diluxerunt te nimis | 3 months 4 weeks ago | |
| a08318 | A | Jesu benigne redemptor sicut pro patris obedientia longe a nobis fecisti nostras iniquitates tua passione ita et nunc oculorum et carnis concupiscentiam vitaeque superbiam a nobis procul dimoveas tuae matris intercessione | 3 months 4 weeks ago | |
| a08317 | A | Gloriosa dei matris gratia eripiat animas nostras de morte et pedes nostros a lapsu ut placeamus coram deo in lumine viventium | 3 months 4 weeks ago | |
| a08316 | A | Gaude Birgitta canticum tibi debetur gloriae deduc in refrigerium de lacu nos miseriae | 3 months 4 weeks ago | |
| a08315 | A | Gaude aeternaliter intacta mater quae omnibus facta es trinitati summa gloria angelis laetitia captivis liberatrix aegrotantibus curatrix desolatis consolatrix justis promotrix reis adjutrix filio dei genetrix benedicta sis tu perenniter et benedictus fructus ventris tui | 3 months 4 weeks ago | |
| a08314 | A | Flectatur tibi benedicte Jesu omne genu qui virginem matrem et te hominem fieri voluisti ut hereditatem dares timentibus nomen tuum | 3 months 4 weeks ago | |
| a08313 | A | Filii hominum afferte filio virginis gloriam et honorem ut filii dei efficiamini | 3 months 4 weeks ago | |
| a08312 | A | Exsultant sancti de Maria sanctificationis quae ex gratiae quam apud deum invenit plenitudine omnium ad se fugientium depellit inopiam | 3 months 4 weeks ago | |
| a08311 | A | Exsulta feliciter mater invictissimi triumphatoris qui mortem mortificavit superbos disperdidit humiles exaltavit captivos redemit fetidos purgavit famelicos saturavit et te sibi matrem ac sponsam amantissimam sua gloriosa resurrectione laeeficavit benedicat eum et veneretur omnis creatura et ad ejus gloriam te aeternaliter beatam proclament omnes generationes | 3 months 4 weeks ago | |
| a08310 | A | Emitte nobis fili dei lucem et veritatem tuam ut perducamur in sinum misericordiae gloriosae matris tuae | 3 months 4 weeks ago | |
| a08309 | A | Domum tuam domine Mariam virginem in qua decorem induisti et te virtute precinxisti decet sanctitudo in longitudinem dierum | 3 months 4 weeks ago | |
| a08308 | A | Deus noster es tu bone Jesu filii virginis illibatae recta igitur fide corda nostra illumina ardenti caritate inflamma et spe firma corrobora succurre nobis o mater gratiae tu es enim porta domini per quam justi intrabunt in regnum gloriae | 3 months 4 weeks ago | |
| a08307 | A | Deus et angeli de nativitate Mariae virginis sunt laetati nos igitur eam recolamus cum jucunditate | 3 months 4 weeks ago | |
| a08306 | A | Corrige virgo prudentissima nostra corda insipientia ut respiciens de caelo tuus filius videat nos intelligentes et requirentes | 3 months 4 weeks ago | |
| a08305 | A | Converte domina mater gaudii luctum in gaudium et circumda nos laetitia ut laetantes annuntiemus dei veritatem | 3 months 4 weeks ago | |
| a08304 | A | Congratulamini filio dei filii hominum qui ovantibus angelis factus est filius virginis hic enim confregit molas leonum nos atrociter corrodentium | 3 months 4 weeks ago | |
| a08303 | A | Confiteantur regi caelorum ejus magnae misericordiae qui non dedignatus est inter latrones deputari ut devicto iniquissimo praedone nos suis angelis sociaret cujus piissimis manibus sua reverentissima mater nostras animas repraesentet | 3 months 4 weeks ago | |
| a08302 | A | Christe patris excelsi et humillimae virginis unigenite in cruce pro nobis exaltate humilia misericorditer nostra tumentia corda ut cum tuis angelis te valeamus humiliter adorare | 3 months 4 weeks ago | |
| a08301 | A | Castitatem vovit altissimo tenera puellula inter homines vitam ducens angelicam cujus virginitatem deus honorifice fecundavit | 3 months 4 weeks ago | |
| a08300 | A | Birgitta vas gratiae rosaque munditiae virtutum officina castitatis lilium confragrans per saeculum o felix Katherina o mater et filia vestra per suffragia salvemur a ruina | 3 months 4 weeks ago | |
| a08299 | A | Birgitta Christi famula fidelis in officio tu felix Anna vidua templi vacans servitio Rachel amore fervida Jacob placens consortio salus egrotis placida devotis consolatio splendens justorum semita mestorum recreatio fiat per tua merita grata nostra devotio quem reseras abscondita nos offer lucis radio | 3 months 4 weeks ago | |
| a08298 | A | Benedictus sis tu dignissime sator qui optimi frumenti granum optimae terrae sancti spiritus rore irrigante inseruisti quod mirabiliter multiplicatum est mortuum quo reficiuntur angeli quo reviviscunt mortui quo sanantur aegroti quo vivunt omnia quo restaurantur universa | 3 months 4 weeks ago | |
| a08297 | A | Benedictus dominus quem pro suae matris dignissimis precibus exaudire speramus vocem deprecationis nostrae | 3 months 4 weeks ago | |
| a08288 | A | Benedictus dominus deus Israel pater et filius et spiritus sanctus deus noster quia sicut locutus est ore prophetarum visitavit nos per virginem quam ab aeterno praeordinavit fieri intemeratam matrem fecitque per eam redemptionem plebis suae | 4 months 4 days ago | |
| a08287 | A | Benedictum sit nomen majestatis Mariae virginis filii qui nobis vitam sua morte mercatus est repleatur omnis terra laude ejus et dicat omnis lingua fiat fiat | 4 months 4 days ago | |
| a08286 | A | Benedicta sis tu Maria aula pulchritudinis templum regis gloriae cujus misericordiam suscepimus e medio tui sacratissimi uteri | 4 months 4 days ago | |
| a08285 | A | Benedicta filia tua domino quia per te fructum vite communicavimus | 4 months 4 days ago | |
| a08284 | A | Beatus populus cujus est Jesus quem virgo lactabat deus ejus vae confidentibus in principibus filiis hominum in quibus non est salus | 4 months 4 days ago | |
| a08283 | A | Beati metuentes dominum et filii virginis a dextris patris residentis mandata observantes illis enim dicturus est venite benedicti patris mei percipite regnum vobis paratum ab origine mundi | 4 months 4 days ago | |
| a08282 | A | Averte oculos nostros honestissima mater ne videant vanitatem disciplina filii tui nos instrue ejus enim manus plasmaverunt nos | 4 months 4 days ago | |
| a08281 | A | Annuntietur in universa terra quam magnifice fecit quem nobis peperit sponsa regis aeterni in pulvere clausus est ut de pulvere plasmatos in regno claritatis collocaret a morte captus est ut mortis auctorem captivaret fregit mortis clausuras vitaeque januam patefecit | 4 months 4 days ago | |
| a08280 | A | Angelorum imperatrix nos ipsorum assigna custodiae ne circumiens ferox leo inveniat quem devoret in tua plebicula | 4 months 4 days ago | |
| a08279 | A | Angeli archangeli virtutes potestates principatus dominationes throni cherubim et seraphim regem caelorum pro virgine quam sibi in reginam praeelegit collaudate nos quoque ad ipsorum laudem dignos efficite | 4 months 4 days ago | |
| a08278 | A | Adjuva nos sponsa regis altissimi ne perdantur animae nostrae cum impiis qua redemit verbigena deus veritatis | 4 months 4 days ago | |
| a08277 | A | Ab omnibus iniquitatibus nostris erue nos domina nostra reconciliando nos filio tuo piissimo qui ex justitia delinquentem corripuit hominem | 4 months 4 days ago | |
| a08276 | I | Trinum deum et unum pronis mentibus adoremus virginique matri gratulantibus animis jugiter jubilemus | 4 months 4 days ago | |
| g04824 | In | testing for a variant entry | 4 months 1 week ago | |
| 600767.1 | R | Elegit eum dominus et excelsum fecit illum | Cathedra Petri | 4 months 2 weeks ago |
| g04593 | TpGl | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONE VOLUNTATIS | Prole tibi juncta cantant praeconia cuncta | LAUDAMUS TE | Te genito similem benedicunt facta parentum | BENEDICIMUS TE | Arida quae pontus portant caelumque quod orant | ADORAMUS TE | Glorificant sanctum de te procedere flamen | GLORIFICAMUS TE GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS | Innumerosque tuo promunt pro numine vates | QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS | Pro merito culpae petimus nobis miserere | QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS | Ut valeat tibimet laudis subjugier amen | 5 months 4 weeks ago | |
| 850321a | H | Ave verum corpus natum de Maria Virgine ave verbum incarnatum operante flamine ave lumen demonstratum hodie pro homine ave sidus nobis datum in hoc mundi vespere | 7 months 1 week ago | |
| a08083 | I | Regem virginis filium pro nobis crucifixum venite adoremus | 8 months 2 weeks ago | |
| a08082 | I | Regem angelorum de ejus matre exsultantium venite adoremus | 8 months 2 weeks ago | |
| a08081 | I | In honorem virginis Mariae in caelum assumptae jubilemus domino | 8 months 3 weeks ago | |
| a08080 | I | Ortum virginis et matris Mariae celebremus Christum ejus natum dominum adoremus | 8 months 3 weeks ago | |
| a08079 | I | Filium dei quem prophete laetantes precinuerunt de virgine nasci venite adoremus jubilantes | 8 months 3 weeks ago | |
| 602187a.1 | V | Crucifixum dominum laudate et sepultum propter nos glorificate resurgentemque a morte adorate | Dom. Resurrectionis | 8 months 3 weeks ago |