Petr Tříletý
Charles Univesity
10 years 11 months
Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast | Post date |
---|---|---|---|---|
g01231b | OfV | Oravit Moyses dominum et dixit si inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi te ipsum manifeste ut videam te et locutus est ad eum dominus dicens non enim videbit me homo et vivere potest sed esto super altitudinem lapidis et protegat te dextera mea donec pertranseam dum pertransiero auferam manum meam et tunc videbis gloriam meam facies autem mea non videbitur tibi quia ego sum deus ostendens mirabilia in terra tunc Moyses fecit | Dom. 18 p. Pent. | 10 years 6 months ago |
g01231a | OfV | Locutus est dominus ad Moysen dicens ascende ad me in montem Sina et statis super cacumen ejus surgens Moyses ascendit in montem ubi constituit ei deus et descendit ad eum dominus in nube et adstitit ante faciem ejus videns Moyses procidens adoravit dicens obsecro domine dimitte peccata populi tui et dixit ad eum dominus faciam secundum verbum tuum tunc Moyses fecit | Dom. 18 p. Pent. | 10 years 6 months ago |
g01220b | OfV | Audivi vocem dicentem mihi Daniel intellege verba quae loquor tibi quia ego missus sum ad te nam et Michael venit in adjutorium meum | Dom. 17 p. Pent. | 10 years 6 months ago |
g01220a | OfV | Adhuc me loquente et orante et narrante peccata mea et delicta populi mei Israel | Dom. 17 p. Pent. | 10 years 6 months ago |
g01165a | OfV | Et nunc sequimur in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam domine ne confundas nos sed fac nobis juxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae | Dom. 7 p. Pent. | 10 years 6 months ago |
g01042b | OfV | In mente habete diem istum in quo existis de terra Aegypti de domo servitutis in manu enim potenti liberavit vos dominus | Fer. 6 p. Pascha | 10 years 7 months ago |
g01042a | OfV | Dixit Moyses ad populum bono animo estote et veniet vobis salus a domino deo et pugnabit pro vobis | Fer. 6 p. Pascha | 10 years 7 months ago |
g01036b | OfV | Non adorabitis deum alienum quia ego sum dominus deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti | Fer. 5 p. Pascha | 10 years 7 months ago |
g01036a | OfV | Audi popule meus et loquar Israel si me audieris dabo vobis desideria cordis vestri | Fer. 5 p. Pascha | 10 years 7 months ago |
g00623b | OfV | Locutum est os meum in tribulatione mea locutum est os meum in tribulatione mea holocausta medullata offeram tibi | Dom. 2 p. Epiph. | 10 years 10 months ago |
No results.