Quamquam Domine quicquid patimur

ID: 
4239
Genre: 
Tc
Full text (imported): 

Quamquam Domine quicquid patimur nostra peccata meruerint dixisti verumtamen Nolo mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat.
Converte nos ergo salutaris noster et averte pestem a nobis et usque in senectam et senium ne derelinquas nos.
Si dicatur quia Deus peccatores non audit econtra dixisti pie Pater quotiens ingemuerit peccator misericordiae recordabor reminiscere miserationum tuarum et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt.
Domine qui dixisti Propter miseriam inopum et gemitum pauperum exsurgam in adiutorium eorum exsurge et praeveni dies afflictionis nostrae et salvum fac populum tuum et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle illos usque in aeternum.
O bone Iesu quia miserendi nunc tempus eget si pietate quandoque moveris extremam hanc vocem audi.
Da pestem vitare da fructus augere da lites frenare et pacem tuam nostris concede temporibus.

Automatic suggestions: 

Quamquam domine quicquid patimur nostra peccata meruerint dixisti verumtamen nolo mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat | Converte nos ergo salutaris noster et averte pestem a nobis et usque in senectam et senium ne derelinquas nos | Si dicatur quia deus peccatores non audit econtra dixisti pie pater quotiens ingemuerit peccator misericordiae recordabor reminiscere miserationum tuarum et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt | Domine qui dixisti propter miseriam inopum et gemitum pauperum exsurgam in adiutorium eorum exsurge et praeveni dies afflictionis nostrae et salvum fac populum tuum et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle illos usque in aeternum | O bone Jesu quia miserendi nunc tempus eget si pietate quandoque moveris extremam hanc vocem audi | Da pestem vitare da fructus augere da lites frenare et pacem tuam nostris concede temporibus

Final standardized text for CI: 

Batch ID: 
3

Similar texts

TextCantus IDGenre
No similar text found.