Ioseph vir egregius
eligitur ex omnibus
ut sit custos dominicus
prae ceteris mortalibus.
O quam beatus famulus
qui dignus fuit inventus
sponsus matris esse quae
caeli terraeque Dominum
suo gestavit utero.
Post haec cum Dei Filius
indutus nobis vestibus
processit velut sponsus
maternis visceribus.
Hic Ioseph beatissimus
suus fuit nutricius
quem primus est intuitus
cum angelicis spiritibus.
Tu qui in hac luce positus
vidisti quam frequentius
quem beati in gloria
visuri sunt felicius.
Succurre pater optime
nobis adhuc de gentibus
in hac valle miseriae
una cum matre Virgine.
Quo invento in triduo
cernemus visu provido
corde ore opere.
Joseph vir egregius eligitur ex omnibus ut sit custos Dominicus prae ceteris mortalibus | O quam beatus famulus qui dignus fuit inventus sponsus matris esse quae caeli terraeque dominum suo gestavit utero | Post haec cum dei filius indutus nobis vestibus processit velut sponsus maternis visceribus | Hic Joseph beatissimus suus fuit nutricius quem primus est intuitus cum angelicis spiritibus | Tu qui in hac luce positus vidisti quam frequentius quem beati in gloria visuri sunt felicius | Succurre pater optime nobis adhuc de gentibus in hac valle miseriae una cum matre virgine | Quo invento in triduo cernemus visu provido corde ore opere