Concordance spelling suggestion details

Database: MMMO
Correction: coelestibus → caelestibus
Affected chants: 2

CorrectionFull textURL
coelestibus → caelestibusOramus te aeterna spes et summa | A quo bonitas lux et felicitas et bona manent omnia A quo tempora et cuncta saecula certa capiunt spatia | Assis precibus quas tibi sonant omnia in hac pretiosissimae festivitatis die terris omnibus lucida In qua meruit cernere tuam gloriam virgo in coelestibus et evangelista tuba Johannes apostolica | Qui te in excelsis habitantem viderat velut aquila soli defigens lumina caeli petivit sydera | Et sic inaudita saeculis praeconia tua salutari debriatus gratia mortalibus infuderat | Abhinc ergo tuam aeterne domine misericordiam Obsecramus ut hanc quam ille semitam nobis ostenderat | Et mente devota et fide sincera sequamur hanc bene tibi placitam | Et ejus meritis cernere tuam jam mereamur patriam Tibi laus et honor est tibi atque claritas pax et omnis gloria Amenhttps://musmed.eu/chant/138794
coelestibus → caelestibusDulce lignum lignum vite Venerari convenite salvi ligni pretio| Hoc de ligno liquor fluxit virus mortis qui destruxit vos solvens exitio |2. Salvi ligni pretio Ligno crucis fabricatur Arca Noe qua salvatur Mundus a miseria | Ligna crucis sunt signata Quando prole conservata Ovis fuit hostia | 3 Servos tuae crucis Christe, Mundi maris duc per triste Crucifer naufragium | Nosque tibi es litatus Vivis vivum fac placatus Fore sacrificium | Haec est virga quae percussit fili cem bis et excussit rutum vivum saeculo | 4a. Haec est virga quae magorum Vorat hydras quas eorum Fecere praestigia | 4b. Haec utrumque signans postem Saevum domo fugat hostem Servans primgenita | 5 Mundi salus fac serpentis Declinare nos nocentis Venena mortifera | Et signatos tua cruce Ferientis nos a trucae Defende saevitia | 7 Quod in nobis est amarum Deus, dulce fac et sanum Tuae crucis gratia | Educ fontem lacrimarum Inspirator de nostrarum Mentium duritia | 8a. Crux est sacri stipitis Index anguis typicus Quo pestiferis hominum Genus sanat morsibus | Christiani militis Parma fulmen hostibus Crux salutifera in periculis Dans triumphum regibus | / Quae collegit duo ligna visitavit fuit digna prophetae presentia | haec sunt ligna crucis sancte Christe cibus quo sedante pascitur ecclesia | 10 Vere verus qui propheta Qui bonorum dux et meta Clemens tuae crucis laeta Suscipe praeconia | Quos ex limo procreasti Quos in carne visitasti Et in cruce liberasti Vultu tuo satia | 11 Carnem nostram sic confige Vitiisque crucifige Signo Thau nos inscribe quae noctua sunt elidae regens in praesentibus | Ut compassi dum luctamur Et in lucta praegravamur Conregnare mereamur Pie Christe te precamur Tecum in coelestibus Amen. https://musmed.eu/chant/222411

Back to concordance spelling suggestions