Concordance spelling suggestion details
Database: CPL
Correction: coeli → caeli
Affected chants: 8
| Correction | Full text | URL |
|---|---|---|
| coeli → caeli | Festa Christi omnis christianitas celebret Quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda populis Per omnipotentis adventum atque vocationem gentium Ut natus est Christus est stella Magis visa lucida At illi non cassam putantes tanti signi gloriam Secum munera deferunt parvulo offerunt ut regi coeli quem sidus praedicat Atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant Hinc ira saevi Herodis fervida invidi recens rectori genito Bethlehem parvulos praecipit ense crudeli perdere O Christe quantum patris exercitum juvenis doctus ad bella maxima populis praedicans colligis sugens cum tantum miseris Anno hominis tricesimo subtus famuli se inclyti inclinaverat manus deus consecrans nobis baptisma in absolutionem criminum Ecce spiritus in specie ipsum alitis innocuae uncturus sanctis prae omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris Patris etiam insonuit vox pia veteris oblita sermonis poenitet me fecisse hominem Vere filius es tu meus mihimet placitus in quo sum placatus hodie te mi fili genui Huic omnes auscultate populi praeceptori | https://cantus.ispan.pl/chant/28688 |
| coeli → caeli | Laus sit regi gloriae cujus forma gratiae solis splendor obstupescit In hortos ecclesiae lilia colligere tanquam sponsus dum procedit Ecce Agnes invenitur et inventa colligitur lilium de lilio Annulo cujus munitur et in sponsam eligitur regi regis filio Cujus fervens in amore spernit mundum cum decore blandimentis nec tormentis emollita indicis Cumque mentis in fervore sponsum quaerit sponsae more spoliata vestimentis deusis latet capillis Tunc inducta lupanari cella fulget ut solari splendore lucis copia Ab angelo consolari meruit atque velari cyclade auro contexta Illic virgo ne tangatur impudicus suffocatur pro quo Agnes dum precatur reviviscit invenis Per quem Christus dum laudatur plebs hanc furens indignatur agnem magam protestatur tradens hanc incendiis Set ignis obstupescens cedit et Agne nec lanam laedit eins roris et pudoris non ferens potentiam Cujus guttur ensis caedit mortique vita succedit ecce vidit quod concupivit per sponsi praesentiam Ergo postquam sic triumphat virgo martyr gaudens intrat sui sponsi thalamum Aput quem nunc intercedat ut nobis coeli concedat intrare palatium amen | https://cantus.ispan.pl/chant/28689 |
| coeli → caeli | Coeli enarrant gloriam dei filii verbi incarnati facti de terra coeli Haec enim gloria soli domino est congrua Nomen est cujus magni consilii angelus Istud consilium lapso homini auxilium est antiquum et profundum et verum factum solis tantum sanctis cognitum Cum angelus iste homo factus ex muliere immortalem ex mortali de terra coelum fecit ex hommine angelum Hic est dominus exercituum deus cujus sunt angeli missi in terram apostoli Quibus se ipsum vivum praebuit resurgens in multis argumentis pacem victor mortis nuntians Pax vobis ego sum inquit nolite jam timere praedicate verbum dei creaturae omni coram regibus et principibus Sicut misit me pater et ego mitto vos in mundum estote ergo prudentes sicut serpentes estote ut columbae simplices Hinc Petrus Romam apostolorum princeps adiit Paulus Graeciam ubique docens gratiam ter quatuor alii proceres in plagis terrae quatuor evangelizantes trinum et unum Andreas Jacobus uterque Philippus Bartholomaens Simon Thaddaeus Joannes Thomas et Matthaeus duodecim judices non ab uno sed in unum divisi per orbem divisos in unum colligunt In omnem terram exivit sonus eorum Et in fines orbis terrae verba eorum Quam speciosi pedes evangelizantium bona praedicantium pacem Sanguine Christi redemptis ita dicentium Sion regnabit deus tuus Qui verbo saecula fecit quod pro nobis verbum caro factum est in fine saeculorum Hoc verbum quod praedicamus Christum crucifixum qui vivit et regnat Deus in coelis Hii sunt coeli in quibus Christe habitas in quorum verbis tonas fulguras signis roras gratia Hiis dixisti rorate coeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra germinans Germen justum suscitat terram nostram quam apostolicis verbis serens germinare facias Quorum verbis verbum patris tenentes in patientia fructum ferre fac nos tibi domine Hii coeli quos magni consilii angelus in habitas quos non servos sed amicos appellas quibus omnia quae audisti a patre notificas In quorum divisione collectum gregem custodias indivisum et in vinculo pacis unum ut in te unum simus sicut in patre tu es unus Miserere nobis tu qui habitas rex in coelis | https://cantus.ispan.pl/chant/28702 |
| coeli → caeli | Stola jocunditatis alleluia Induit hodie dominus militem suum Laurentium Solito plaudat alacrior concio laeta fidelium Hodie martyr insignis hostiam Deo placentem obtulit Hodie tormentum graviter examinatus pertulit Animatus ad certamen monitu beati senis Gravissimis non refugit exhibere membra poenis Ante regem accersitur et de rebus convenit occultis ecclesiae Sed non cedit blandimentis emollitus aut tormentis ejus avaritiae Luditur Valerianus et Levitae larga manus dum petit indutias Dat ministra caritatis pauperibus congregatis facultatum copias Furit igitur praefectus et paratur ardens lectus insultantis viscera crates urit aspera Sudat martyr in agone spe mercedis et coronae quae datur fidelibus pro Christo certantibus De cujus militia coeli gaudet curia Quia vicit hodie ministros nequitiae Ut hunc ergo per patronum consequamur vitae donum In illius die festo chorus noster laetus esto jocundum in ecclesia decantent alleluia alleluia | https://cantus.ispan.pl/chant/28706 |
| coeli → caeli | Diem festum Bartholomei Christi amici fratres excolite dignis preconiis Cujus obtentu coeli quo mercamini sedibus perfrui [illic] in die populis predicat evangelium Qui dediti vitiis vacabint idolatriae Quos instruens sanctus apostolus jussit frangere idola atque Christo facere templa Et demones quos adoravere fecit longius abire ubi essent invia terrae Mundas leprosos saluti pristine et reddit egros Vestivit caecos praesenti lumine fecitque sanos Oratio ejus paraliticos erigit atque curat energuminos Jam indici natam regis diu lunaticam (...) | https://cantus.ispan.pl/chant/28708 |
| coeli → caeli | Alleluia Ab arce siderea Gabriel intonuit verbum missum divinitus Mariae continuit Ait illa sum ancilla puella humillima Regis hujus defers cujus mandata salubria Ut ancillae mandat ille de superna curia Fiat parens licet carens conjugali copula At haec verba non superba sed mire flagrantia mox intravit lux divina Mariae praecordia Ergo pia o Maria te laudantes postimus Ora patrem nam te matrem natus audit optimus Hora mortis det ut fortis sit cordis contritio Ne damnemur sed laetemur in coeli palatio Amen dicat mente tota plebs cruore Christi lota ut sit semper sine nota amen dicant omnia Alleluia | https://cantus.ispan.pl/chant/28737 |
| coeli → caeli | Hortus conclusus fons signatus emissiones tuae paradisus o Maria manus tuae stillaverunt myrrham melliflui que facti sunt coeli dum manu domini fabricata es mater tanti dei alleluia | https://cantus.ispan.pl/chant/31209 |
| coeli → caeli | Ave clara stella maris in lucem mundi probaris exorta divinitus Euge tuae claritatis lux umbrosae vetustatis patrum fugat gemitus In ortu tuo jucundo toti fuit orta mundo salus et salvatio Per te namque virgo pia humanae sortis Maria datur reparatio O felix tu coeli porta semper clausa per quam orta vera lux apparuit Cujus lucis venustate dira noctis obumbratae caligo disparuit Hujus virgo jubar lucis in hunc orbem introducis carnis tectum vestibus O quam digna venerari ad quam lux haec humanari venit de coelestibus Haec est Stella matutina solis radio vicina ex qua sol justitiae Christus Deus noster ortus est quo sternitur distortus serpens dux nequitiae O miranda genitura qua mutatur hic natura patrem gignis iilia Tu matris gaudes honore virginali fulgens flore quis audi vitalia Sed qui vim dedit naturae hanc suae virtutis jure immutare potuit Dispositione dia tibi genitrix Maria virtus hac in notuit Eja mater te colentes piis votis te poscentes pio vultu respice Ne nos hostis castitatis trahat ad secum damnatis casta mater prospice Amen | https://cantus.ispan.pl/chant/36022 |