Concordance spelling suggestion details

Database: CSK
Correction: coeli → caeli
Affected chants: 5

CorrectionFull textURL
coeli → caeliFesta Christi omnis christianitas celebret quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda populis per omnipotentis adventum atque vocationem gentium ut natus est Christus est stella Magis visa lucida at illi non cassam putantes tanti signi gloriam secum munera deferunt parvulo offerunt ut regi coeli quem sidus praedicat atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant hinc ira saevi Herodis fervida invidi recens rectori genito Bethlehem parvulos praecipit ense crudeli perdere o Christe quantum patri exercitum juvenis doctus ad bella maxima populis praedicans colligis sugens cum tantum miseris anno hominis tricesimo subtus famuli se inclyti inclinaverat manus deus consecrans nobis baptismum in absolutionem criminum ecce spiritus in specie ipsum alitis innocuae uncturus sanctis prae omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris patris etiam insonuit vox pia veteris oblita sermonis poenitet me fecisse hominem vere filius es tu meus mihimet placidus in quo sum placatus hodie te mi fili genui huic omnes ausculate populi praeceptorihttps://cantus.sk/chant/26220
coeli → caeliFesta Christi omnis christianitas celebret Quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda populis Per omnipotentis adventum atque vocationem gentium Ut natus est Christus est stella Magis visa lucida At illi non cassam putantes tanti signi gloriam Secum munera deferunt parvulo offerunt ut regi coeli quem sidus praedicat Atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant Hinc ira saevi Herodis fervida invidi recens rectori genito Bethlehem parvulos praecipit ense crudeli perdere O Christe quantum patris exercitum juvenis doctus ad bella maxima populis praedicans colligis sugens cum tantum miseris Anno hominis tricesimo subtus famuli se inclyti inclinaverat manus deus consecrans nobis baptisma in absolutionem criminum Ecce spiritus in specie ipsum alitis innocuae uncturus sanctis prae omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris Patris etiam insonuit vox pia veteris oblita sermonis poenitet me fecisse hominem Vere filius es tu meus mihimet placitus in quo sum placatus hodie te mi fili genui Huic omnes auscultate populi praeceptori https://cantus.sk/chant/26238
coeli → caeliSonent plausus laetabundi Plausus dulces et jucundi Virginis ecclesiae Agnum enim de leone Et pastorem de praedone Christus fecit hodie Hunc agnorum fecit ducem Qui parabat agnis crucem Et mortis supplicia Spina cui suas vestes Affixere falsi testes Et lictores Stephani Jam columna templi viva Palma vitis et oliva Cedros aequat Libani Mansuescit lupus rapax Et fit agnus et vas capax Olei laetitiae Ex Benjamin sumptum sacro Vas celatum ex argento Regis ministerio In hoc vase reponuntur Hac in arca recluduntur Secreta coelestia Hic abyssus abyssorum Et hic coeli sunt coelorum Cuncta quoque media Saulus hoc vas tam praeclarum Caedis adhuc et minarum Spirans in discipulos Ut inferret necem eis Ibat missus a Judaeis Per urbes et populos Ecce venit vox de sursum Quae divertit lupi cursum A mactandis ovibus Saule quid me crucifigis Quid me mactas et affligis In meis fidelibus Ad hanc vocem exturbatus Et ad humum jam prostatus Quisnam inquit loqueris Ego Jesus Nazarenus Quem tu ferox et effrenus In membris persequeris Durum tibi calcitrare Durum tibi repugnare Saule contra stimulum Resipiscens esto fortis Nam oportet pro me mortis Te gustare poculum Delegatur Ananians Ad monstrandum Paulo vias Et calles justitiae Pulsa nube falsitatis Sumpta luce veritatis Fit doctor ecclesiae Verbum Dei jussus ferre Perlustrabat orbem terrae Convertit Ephesios Thessalonas Philippenses Philadelphos Colossenes Galathas Corinthios Hinc descendens ad Romanos Impugnando ritus vanos Per fidem catholicam Petro junctus in agone Mortem passus sub Nerone Arcem intrat coelicam Pelle nubem falsitatis Redde lucem veritatis Paule nostris cordibus Sis protector sis defensor Tuo gregi sis praecessor Ad coelestam patriamhttps://cantus.sk/chant/26343
coeli → caeliDiem festum Bartholomei Christi amici fratres excolite dignis preconiis Cujus obtentu coeli quo mercamini sedibus perfrui Hic in die populis predicat evangelium Qui dediti vitiis vacabint idolatriae Quos instruens sanctus apostolus jussit frangere idola atque Christo facere templa Et demones quos adoravere fecit longius abire ubi essent invia terrae Mundas leprosos saluti pristine et reddit egros Vestivit caecos praesenti lumine fecitque sanos Oratio ejus paraliticos erigit atque curat energuminos Jam indici natam regis diu lunaticam sola prece salvam fecerat Convertit regem populumque eius sacris fontibus expiaverat Promittens illis quod non vidit homo nec ascenderat in cor hominis Per multa sic praedicans tempora vestimenta illius non fuerant sordida Nocturno vigilarat tempore similiter diurno in Dei laudamine Post talia miracula occisus migravit ad Christum perenni in regno semper mansurus Sed veniet iudicii in die cum Deo hominum secreta per ignem iudicaturus Quaesumus te Bartholomaee exorantes quo detergas nostra hic facinora Quatenus utamur praemio quod credentum repromisit Christus gregi pusillo.https://cantus.sk/chant/27619
coeli → caeliGaude virgo mater Christi Quae per aurem concepisti Gabriele nuntio Quam prudenter respondisti Ecce sum ancilla Christi Hominem sed nescio Sic serpentem contrivisti Dei verbum implevisti Genesis principio Gaude quia Deo plena Peperisti sine poena Cum pudoris lilio Casti lilium pudoris Virga Jesse flos odoris Salvat puerperio Quos damnavit dux erroris Adam Eva fons moeroris Colubris ingenio Gaude quia tui nati Quem dolebas mortem pati Fulget resurectio Rex triumphans in agone Superato Pharaone Surrexit de proelio Ab Aegypto pastor bone Educ nos victo dracone Ab ejus imperio Gaude Christo ascendente Qui in coelum te vidente Motu fertur proprio Clara nube ferebatur Galilaea mirabatur De tanto mysterio Vox jucunda nuntiatur Humanitas coronatur Coeli throno regio Gaude quod post ipsum scandis Et est honor tibi grandis In coeli palatio Coeli throno sublimata Gemmis satis coronata Paradiso solio O Esther inthronisata Pro nobis sis advocata Coram rege filio Ubi fructu ventris tui Per te nobis detur frui In perenni gaudio Fructus floris virginalis Fructus vitae spiritalis Fructus sine folio Flos florum flos virginalis Et fructus universalis Salus et redemptio Sic Zephyrus mittit rorem Rore flora parit florem Floris fit refultio Flos ascendit in decorem Flora sequitur odorem Amoris suspirio Ergo floris mater flora Nos defende mortis hora Finali supplicio https://cantus.sk/chant/27698

Back to concordance spelling suggestions