Concordance spelling suggestion details
Database: CSK
Correction: adsunt → assunt
Affected chants: 5
| Correction | Full text | URL |
|---|---|---|
| adsunt → assunt | Catharinae virginis votiva festa recolamus Venerantes hunc diem praeclarum omnes concinamus Proferat haec contio laudes et devotio sit sincera Concrepet organicis modulis et canticis laude digna Hanc fuisse filiam costi regis unicam tradunt scripta Annis puellaribus sophisticis artibus fuit clara Turbam philosophicam vicit et rhetoricam disputando Hinc regina credidit deos vanos respuit venerari Fit poenalis machina pereunt tot milia dum rotantur agmina paganorum Mox truncatur capite adsunt turbae caelicae sepelitur debite monte Sina Ora pro populo precare pro clero martyr Christi Catharina Astantem populum laudentem te clerum fove rege per saecula | https://cantus.sk/chant/20689 |
| adsunt → assunt | Quam dilecta tabernacula domini virtutum et atria Quam amoena sunt umbracula ubi est sanctorum ecclesia Que non movent immo fovent ventus flumen pluvia quam electi architecti cuncta aedificia Quam decora fundamenta quae concinunt sacramenta umbae praecurrentia latus Adae dormentis Evam fudit in momentis copulae premordia Archam ligno fabricata Noe servat gubernata per mundi diluvium prole sacra tandem feta anus sacra ridet laeta nostrum lactans gaudium Servus bibit qui legatum et camelus adaquatum ex Rebeccae hydria hic in aures et armillas ornat sibi ut per illas viro fiat congrua Synagoga subplantatur et Jacob dum divagatur nimis freta littore lipam Liam latent multa quibus Rachel videt fulta parit nubit federe In bivio tegens nuda geminos parit ex Juda Tamar diu vidua hic Moyses a puella dum se lavit in fiscella reperitur scirpea Hic mas agnus immolatur quo Israel satiatur ejus tinctus sanguine hic transitur Rubens unda Aegyptos sub profunda obruens voragine Hic est urna manna plena haec mandata legis dena sed in archa federis haec sunt sedis ornamenta haec in Aaron indumenta quo praecinxit ponderis Hic Urias viduatur Bersabae sublimatur sedis consors gloriae hic regis varietate vestis instat deaurate sic regum filiae Huc venit Austri regina Salomonis quam divina condidit sapientia haec nigra est sed formosa mirra et thure firmosa magna pigmentaria Hic futuraque signa obumravit reservavit nobis dies gloriae jam in lecto tam dilecto quiescamus et psallamus adsunt enim nuptiae Quarum tenet principium intubis epulantium et simis per psalterium sponsum millena milium una laudant melodia sine fine dicentia amen in aeternum | https://cantus.sk/chant/21830 |
| adsunt → assunt | Alleluia Primus ad Sion dicet ecce adsunt et Jerusalem evangelistam dabo | https://cantus.sk/chant/25184 |
| adsunt → assunt | Gloriosae virginis votiva festa recolamus Venerantes hunc diem praeclarum omnes concinamus Concinat haec contio laudes et devotio sit sincera Concrepet organicis modulis et canticis laude digna Hanc fuisse filiam costi regis unicam tradunt scripta Annis puellaribus artibus sophisticis fuit clara Turbam philosophicam vicit et rhetoricam disputando Hinc regina credidit deos vanos respuit venerari Fit poenalis machina convertuntur plurima paganorum agmina vi divina Mox truncatur capite adsunt turbae caelicae sepelitur debite monte Sina Ora pro populo precare pro clero martyr Christi Catharina Astantem populum laudentem te clerum fove rege per saecula | https://cantus.sk/chant/27673 |
| adsunt → assunt | [Festa mente jucundemur ... | Adest stella praeco lucis bis in caput sancti ducis] mittit ensem manus trucis indignante gladio | Timet quippe vulnerare nec in via audet stare cadit curans hunc levare reddit pius impio | Clamat [reus adsunt] rei trucidantque sanctum Dei coronatur tali cruce [regem facit hunc] de duce regis regum gratia | Wenceslae rex [es factus re]ge nostros o rex [actus hujus terrae rege regem cum pastore rege gregem dux duc ad coelestia] | https://cantus.sk/chant/31935 |