Walburgae

Walburga, Virgin Abbess

Feast date:
Feb.25
Feast code:
14022500
Notes:

Feb.25 at Eichstätt;

Related chants

Displaying 51 - 68 of 68 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a01365 A Cum autem in puro ejus pectore exuberavit religio castitatis coepit etiam pollere virtutibus Walburgae
a01366 A Ardens namque virgo Christi flamma divini spiritus corporeas contempsit voluptates Walburgae
a01368 R Eodem vero die priusquam ecclesiam ad quam ferebantur reliquiae virginis inferentur puer alter simili passione multatus celeri sanitati est restitutus Walburgae
a01368a V Mox ergo ut tenui corporis membra languenti a sanctae matris nostrae presidiis obtulit Walburgae
a01370 A Dumque jam dictante rei et temporis ratione domum cujusdam conprovincialis viri inviseret moribunda viscera languentis natae reparavit vitae Walburgae
a01371 A Quadam ergo volventis anni circuli nocte dum caereali lumine privaretur lumen aetheriae lampadis cenaculum sacrae virginis lustrans emicuit Walburgae
a01372 A Quo viso miraculo non ad humanae laudis est conversa favorem sed veram in arce pectoris humilitatem servavit Walburgae
a01373 R Advenit quidam rusticus contractus et curvus cellam beatae virginis introivit protinus nodosa congeries artuum protensa est Walburgae
a01373a V Cumque humi pavidus sterneretur et diutius quasi redditurus animam palpitaret Walburgae
a01374 R Tuae preterea virginis presidia requirentes venere mulieres manuum curvedine inhonestae quae missarum sollemnia dum astarent mox affuit Christi virtus et utraque adepta pristina sanitate laetae ad propria repedarunt Walburgae
a01374a V Hae dum erectis ad superos oculos cordis et corporis auxilium a domino poposcissent et supplici devotione rogarent Walburgae
a01375 R Pauper quidam ex utero matris caecus oratorium sanctae matris introivit ibique preces divitissimas fudit et visum quem quaesierat recepit Walburgae
a01375a V Cum subito dilapsus in terram coepit pallida membra saxoso volutare tellure et quasi ultimum clausurus diem sese in pavimento reflectere Walburgae
a01376 A Non immerito ista virgo laudatur quae semetipsam ut aurum in fornace probavit Walburgae
a01377 A Ecce quae habuit pro deo obscuritatem praeparavit illi dominus claritatem in sempiternum Walburgae
a01378 A Dilecta deo in omnibus et laudibus et actibus modo suis meritis praesidium fert populis Walburgae
a01379 R Ecce virgo prudens quae aedificavit domum suam supra petram in cujus sancto corpore non est inventa labes quia deus elegit eam in sponsam sibi Walburgae
a01379a V Ecce vera Christi famula in qua dolus non est Walburgae

Pages