Gertrudis Nivellensis

Gertrude of Nivelles, Virgin

Feast date:
Mar.17
Feast code:
14031700
Notes:

Holweck, p. 432;

Related chants

Displaying 51 - 100 of 106 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
602328 R Timens ergo sacratissima virgo Gertrudis ne forte in arrogantiae incideret jactanciam post multa virtutum exercitia pastoralis regiminis deposuit onera Gertrudis Nivellensis
602328a V Querens ergo Christo placere et libere per viam salutis incedere Gertrudis Nivellensis
602376 R Ubi pater virginis gloriosus communis exitii complevit planctus hinc dolor nimium ejus praegravavit animum quattuordecim enim tantum erat annorum Gertrudis Nivellensis
602376a V Matrem gaudebat superstitem quo ejus saltem presencia animum consolaretur puerilem Gertrudis Nivellensis
602513 R Virgo sacrata dum quaeriat copulari Christo quodam prepeditur offendiculo quod et viriliter vicit in domino Gertrudis Nivellensis
602513a V Austrasiorum enim ducis filius virginis inardescit amoribus Gertrudis Nivellensis
602816 R Beatissima virgo Gertrudis regio francorum exorta stemmate nobilitatem sanguinis ingenii acrimonia et morum laudabilium honestate decoravit Gertrudis Nivellensis
602816a V Quae quidem ab ipsis cunabulis christiani nominis professione insignata Gertrudis Nivellensis
602817 R Spretis mundi labentis illecebris virgo sancta caelesti se totam sponso devovit et utriusque testamenti paginis tam luculenter imbuta est ut paterne mortis dolorem quodammodo matri temperaret Gertrudis Nivellensis
602817a V Merito igitur sancti spiritus gratia redundabat quae se totis visceribus Christo placituram praeparabat Gertrudis Nivellensis
602818 R Cum orationis causa beata virgo ad altare sancti Sixti martyris stetisset flammea sphera coelitus super eam descenderat Gertrudis Nivellensis
602818a V Ut per tale miraculum ostenderetur quanti apud deum meriti esset Gertrudis Nivellensis
602819 R Sacro beatae virginis corpusculo parsimoniae orationumque studio praegravato ipsa monasterii regimen nepti suae quae sub regulari disciplina ad pedes ejus sacris litteris erudita est commendavit Gertrudis Nivellensis
602819a V Ne igitur sacrae institutionis norma quidam detrimenti pateretur Gertrudis Nivellensis
602820 R Sancta Gertrudis hujus vitae stadio transcurso et exitus sui tempore appropinquante meruit cujusdam religiosissimi monachi solitariam vitam agentis precibus de die et hora sue migracionis certificari Gertrudis Nivellensis
602820a V Sollicita quando carnis onere deposito ante conspectum justi judicis debeat apparere Gertrudis Nivellensis
602821 R Modeste abbatissae trevirensi beate Gertrudis sanctitati inherenti ad ejus conspectum colloquiumque anhelanti sese virgo sancta obitus sui die sub forma et vestitu propriis demonstravit Gertrudis Nivellensis
602821a V Ne modesta desiderio quo ardentissime ferbuerat fraudaretur ut quae voti sui compos fieret Gertrudis Nivellensis
602822 R O vere prudens o vere virgo beata ignivomam occurrens sponso que lampada sumpsit nam bona que gessit flammis ignivit amoris divi non laudis querens aliunde nitorem Gertrudis Nivellensis
602822a V Hanc dominus veniens invenit sic vigilantem Gertrudis Nivellensis
602823 R O nimium felix est donum virginitatis subdola versuti quo fraus eliditur hostis cum praeter carnem caro vivit celibe vita Gertrudis Nivellensis
602823a V Et pro terrenis caelestia regna patescunt Gertrudis Nivellensis
602824 R Virginis eximiae Gertrudis festa colentes altithrono regi solvamus debita laudis Gertrudis Nivellensis
602824a V A quo cunctorum procedit origo bonorum Gertrudis Nivellensis
830174 H Jesu flos matris virginis votis faveto supplicis hymnizantis tibi gregis Gertrudis festo virginis Gertrudis Nivellensis
830335 H Veneremur sollemniter auctorem pudicitiae Christum qui mirabiliter dona largitur gratiae Gertrudis Nivellensis
830388 H Virginis sacrae veneremur (...) Gertrudis Nivellensis
830388a HV Copiam laudis tribuunt abunde (...) Gertrudis Nivellensis
830388b HV Ejus ad sacrum veniens (...) Gertrudis Nivellensis
830388c HV Membra defuncti pueri (...) Gertrudis Nivellensis
830388d HV Depulit febres solidavit artus Gertrudis Nivellensis
830388e HV Mentibus nostris vitiis (...) Gertrudis Nivellensis
830388f HV Adsit aeternus pater et (...) Gertrudis Nivellensis
a07801 H Tempsit que tui gratia cosmi ridentis bassia malens coelitheoricam sequi quam practicam | Trine mundi gloria sit perpes pangant omnia simplo semperque triplici laus decus vitus parilis Gertrudis Nivellensis
a07952 A Sancta Gertrudis intercede pro miseris ad te confugientibus apud Christum piisimum regem atque dominum ut det nobis veniam peccatorum et emendationem morum et gaudium sempiternum nos tibi supplicamus in terris ut sis pro nobis oratrix in caelis O Gertrudis magna est fides tua intercede pro nobis ad dominum deum nostrum Gertrudis Nivellensis
a07953 I Adoremus christum regem sponsusque sanctarum virginum qui beatam Gertrudem collocavit inter choros angeorum Gertrudis Nivellensis
a07954 A Venerabilem virum beatum Amandum praedicantem ut audivit beata virgo Gertrudis statim compuncto corde volamen accepit Gertrudis Nivellensis
a07955 I Virginum sponso virginis quoque matris filio jubilemus domino Gertrudis Nivellensis
a07956 R Veni sponsa Christi accipe coronam quam tibi dominus praeparavit in aeternum Gertrudis Nivellensis
a07957 R Post patris ejus transitum Pipini gloriosi principis matrem in viduitate secuta est eique in obsequium atque in dei mandatis sobrio et casto serviebat Gertrudis Nivellensis
a07957a V Cum quotidio beata mater Iduberga de se vel de sua filia Gertrude cogitaret quid esset factura vir dei Amandus adveniens praedicabat ac do domini jussione confortabat Gertrudis Nivellensis
a07965 R Sanctae trinitatis fidem Gertrudis virgo confessa est volamen accepit et semetipsam deo tradidit et omnia quae habebat monente praedicatoe suo sancto Amando affirmabat Gertrudis Nivellensis
a07965a V Nam et mater ejus instar coronae abscidit capillos sancta puella illa vero agens deo gratias Gertrudis Nivellensis
a07966 R Cumque matre defuncta Gertrudis dei famula super se solam onmus regiminis suscepisset intra se cogitabat de caelesti contemplatione qualiter in sancte agone immobilis permaneret Gertrudis Nivellensis
a07966a V Jejuniis vigiliis sanctisque lectionibus assiduo deum precabatur contra spiritualia nequitia Gertrudis Nivellensis
a07967 R Beata Gertrudis bonum opus operata est viduis et orphanis pauperibus et peregrinis alimoniam quotidianam cum omni largitate ministrabat Gertrudis Nivellensis
a07967a V Erat virgo dei Gertrudis elemosina larga curis pauperum ac peregrinorum provida infirmis ac senibus pia Gertrudis Nivellensis
a07968 R Sancta Gertrudis virgo dum ad quoddam altare jaceret spheram flammoram praeludicam vidit super se descendentem ut tota illa basilica illius claritate fuisset illustrata Gertrudis Nivellensis
a07968a V Quasi hora dimidia paulatim recessit unde venerat et postea visa est ab aliis sororibus eo modo super eam Gertrudis Nivellensis
a07969 R Plaudite jam caeli cives virginum choros ducentes agnum dei in jubilo vocis laudantes Gertrudis Nivellensis

Pages