Aegidii

Aegidius (Giles), Abbot

Feast date:
Sep.1
Feast code:
14090100

Related chants

Displaying 151 - 153 of 153 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
ah34184 Sq Laudem dei veneretur supplicum devotio | Qui nos suae caritatis illustravit radio | Mira visitatio mira consolatio profuit divinitus | Quam ut mentis gremio videamus oculo veni sancte spiritus | Iste sanctus ut nos mundet et in bono nos fecundet missus est a domino | Sed ne missus dubitetur missus esse prohibetur dei testimonio | Qui pro suis meritis reis et immeritis contulit remedium | O miranda gratia quae dedit solatia sanctum per Aegidium | Virginis infirmitas Caroli iniquitas cessat et naufragium | Angelus aperuit facinus quod latuit sanctum per Aegidium | Non insignis vult laudari sed occulte saeculari cedit a contagio | A mundana cedit vita fit remotus eremita confisus in domino | Huic cerva mittitur cujus lacte pascitur divina clementia | Et ab hoc accipitur quidquid bene petitur sine differentia | Pater ergo celebris nos ab his illecebris suffocando vitia | Ne nos umbra funebris longis damnet tenebris transfer ad caelestia Aegidii
ah39093 Sq Promat pia vox cantoris hujus laudem confessoris | Ipsum laudans praesens chorus sit festivus et canorus | Fide fuit deo carus mundi quoque stirpe clarus | Mundi tamen sprevit fastum se conservans deo castum | Adhuc aevo puerilis sensu fuit tam subtilis | Quod in brevi fit doctorum doctor ipse doctiorum | Ardens intus caritate foris lucet honestate | Intus ardens vis amoris per exemplum lucet foris | Dum languenti praebet vestem mox languoris fugat pestem | Ex divina dans virtute vestem simul cum salute | Quidquid rerum possidebat Christo dedit quem colebat | Fit egenus ut egeni fiant bonis ejus pleni | Dum egenis hoc impendit Christus ei plus rependit | Dans pro Christo peritura promeretur permansura | Quod fateri rex veretur scelus scire promeretur | Christus ei revelavit scelus quod rex perpetravit | Nam altari dum astaret dumque missam celebraret | De supernis carta missa regis pandit huic commissa | Hic horrendae rei reum regem videns aput deum | Jam pro rege supplex orat cujus culpam non ignorat | Servo dei non ingratum cerva praebet famulatum | Servit cerva nutu dei quasi grates agens ei | Plura possunt repertiri mira facta sancti viri | Quibus clare demonstratur quam praeclarus habebatur | Hic praesentem juvet chorum ut in regno beatorum | Regem videns sempiternum glorietur in aeternum Aegidii
g03121 Al Alleluia Aegidius fidelia pertractavit negotia cum domini pecunia ergo caelestia cum domino intravit gaudia Aegidii

Pages