Conceptio Mariae

Immaculate Conception of Mary

Feast date:
Dec.8
Feast code:
14120800

Related chants

Displaying 201 - 250 of 267 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a00883 H O virgo sole purior conceptu in ipso prodiens sic te salutat credita Petro docenti ecclesia Conceptio Mariae
a01640 A Tu gloria Jerusalem tu laetitia Israel tu honorificentia populi nostri Conceptio Mariae
a01641 A Vox enim tua dulcis et facies illa tua decora nimis Conceptio Mariae
a01643 W Immaculata conceptio est hodie sanctae Maria virginis R. Cujus innocentia inclyta cunctas laetificat devotas animas Conceptio Mariae
a01644 A Quam pulchri sunt gressus tui filia principis collum tuum sicut turris eburnea oculi tui divini et comae capitis tui sicut purpura regis quam pulchra es et quam decora carissima alleluia Conceptio Mariae
a01645 I Immaculatam conceptionem virginis Mariae celebremus Christum ejus praeservatorem adoremus dominum Conceptio Mariae
a01649 A Quid videtis in Sulamite nisi choros castrorum Conceptio Mariae
a01650 A A custodia matutina usque ad noctem speravit Maria in domino quia copiosa apud eum redemptio Conceptio Mariae
a01689 W Vere dominus est in loco isto et ego nesciebam R. non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli Conceptio Mariae
a01689.1 W Vere dominus est in loco sancto isto et ego nesciebam R. non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli Conceptio Mariae
a01690 A Fundavit eam altissimus qui super Maria fundavit eam et super flumina praeparavit illam Conceptio Mariae
a01693 W Non accedet ad te malum R. Neque flagellum appropinquabit tabernaculo tuo Conceptio Mariae
a01694 A Quam pulchra es amica mea columba mea immaculata mea et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata alleluia Conceptio Mariae
a01696 A Gloriosa dicta sunt de te Maria quia fecit tibi magna qui potens est alleluia Conceptio Mariae
a01697 A Nihil est candoris nihil est splendoris nihil est virtutis quod non resplendeat in virgine gloriosa Conceptio Mariae
a01698 A Quae neque serpentis persuasione decepta nec ejus venenosis afflatibus infecta est Conceptio Mariae
a01699 A Hanc quam tu despicis Manichaee mater mea est et de manu mea fabricata Conceptio Mariae
a01700 A Decuit virginem ea puritate nitere qua maior sub deo nequit intelligi Conceptio Mariae
a01705 A Haec est virga in qua nec nodus originalis nec cortex actualis culpae fuit Conceptio Mariae
a01706 A Unica est columba mea una est perfecta mea una est genetricis suae electa viderunt eam animae sanctae et immaculatam praedicaverunt alleluia Conceptio Mariae
a01927 H Praeclara custos virginum intacta mater numinis caelestis aulae janua spes nostra caeli gaudium | Inter rubeta filium columba formosissima virga e radice germinans nostro medelam vulneri | Turris draconi impervia amica stella naufragis tuere nos a fraudibus tuaque luce dirige | Erroris umbras discute Syrtes dolosas amove fluctus tot inter deviis tutam reclude semitam | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen Conceptio Mariae
a02018 A Quam decora immaculata suavis et decora es o pulcherrima mulierum hortus conclusus et fons signatus ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim dulcis tuis loquens fidelibus qui elucidant me vitam aeternam habebunt Conceptio Mariae
a02128 A Domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudinem dierum Conceptio Mariae
a02131 PS Jubilate Deo omnis terra servite Domino in laetitia | Introite in conspectu ejus in exsultatione | Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus ejus et oves pascuae ejus | Introite portas ejus in confessione atria ejus in hymnis confitemini illi | Laudate nomen ejus quoniam suavis est Dominus in aeternum misericordia ejus et usque in generationem et generationem veritas ejus Conceptio Mariae
a02808 A Hodie egressa est virga de radice Jesse hodie sine ulla peccati labe concepta est Maria hodie contritum est ad ea caput serpentis antiqui alleluia Conceptio Mariae
a02875 A Tota pulchra es Maria et macula originalis non est in te Conceptio Mariae
a04006.1 W Conceptio tua dei genetrix virgo R. Gaudium annuntiavit universo mundo Conceptio Mariae
a06510 H Gaude Sion quod cypressus super te extollitur ex qua ramus est progressus de quo flos egreditur cujus fructu nece pressus ad vitam reficitur | Gaude Jacob quia stella ex te nova oritur quae in Annae ventris cella ad tempus reconditur et post orta fit puella de qua Christus nascitur | Anna Gedeonis vellus exorditur roridum quod figurat madens vellus florem edens candidum quem expressit rex novellus mundum curans morbidum | Virgam ex se radix Jesse egressuram innuit quae producta post in esse vivo modo floruit cujus fructum nobis esse salvatorem tribuit | Fons signatus clausus hortus hujus sunt indicium quod Mariae praesens ortus mortis est exitium quae cum sit salutis portus vitae dat initium | Ave tu Jericho rosa lilium convallium tu oliva speciosa cedrus alta omnium fructus profers generosa mundo dei filium | Gloria laus par honestas sit patri cum filio cujus aequa est potestas laudetur spiratio his cum una sit majestas compar et laudatio amen Conceptio Mariae
a06511 H O lucis latrix medicina morbi sordium lotrix lavacrum reorum gratiae mater genitura pacis viola plaude | Erige lapsos tenebras serena plana deserta fragilesque firma pauperes dita moderare motum pectora munda | Summe rex clemens celebrantes festa conceptionis genitricis almae ejus precatu tribue caelestem patriam amen Conceptio Mariae
a06754 R Spiritus meus super mel dulcis et haereditas mea super mel et favum transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis adimplemini Conceptio Mariae
a06754a V Qui audit me non confundetur et qui elucidant me vitam aeternam vitam habebunt Conceptio Mariae
a07744 A Haec fructum magnum germinavit quae per se mundi nephas lavit Conceptio Mariae
a07745 A Prima spernens viri thorum ad supernum transit chorum Conceptio Mariae
a07755 A Benedictus sit deus pater per quem tu effecta es mater genuisti mundi solem que sustentat terrae molem Conceptio Mariae
a07871 AV Laudabant eam in portis opera ejus Conceptio Mariae
a07872 AV Dignum dilecto meo ad potandum Conceptio Mariae
a07873 AV Et ideo amavit eam rex plus quam omnes mulieres Conceptio Mariae
a07874 R Omnes moriemini quia in Adam peccavistis quid habes Hester elevata in populis ego sum frater tuus noli timere non morieris non enim pro te sed pro omnibus haec lex constituta est Conceptio Mariae
a07875 V Non extinguetur in nocte lucerna tua et non timebis a frigore nivis Conceptio Mariae
a07876 A Tota pulchra est amica nostra columba nostra et macula originalis non est in te alleluia Conceptio Mariae
a07877 AV Adorate scabellum pedum ejus quoniam sanctum est Conceptio Mariae
a07878 AV Confortavit seras portarum tuarum quia sedes et virga directionis tu es Conceptio Mariae
a07879 AV Aedificabo ei domum fidelem Conceptio Mariae
a07880 AV Hic habitabo quoniam elegi eam Conceptio Mariae
a07881 AV Quam cum cognovisset pater ait tunica filii mei est Conceptio Mariae
a07882 R Libera me ex ore leonis alleluia alleluia Conceptio Mariae
a07986 A Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris et universi pulveris pigmentarii Conceptio Mariae
g00013 In Gaudens gaudebo in domino et exsultabit anima mea in deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento justitiae circumdedit me quasi sponsam ornatam monilibus suis Conceptio Mariae
g00014 Gr Benedicta es tu virgo Maria a domino deo excelso prae omnibus mulieribus super terram Conceptio Mariae
g00014a GrV Tu gloria Jerusalem tu laetitia Israel tu honorificentia populi nostri Conceptio Mariae

Pages