Valeriae

Valeria of Limoges, Virgin Martyr

Feast date:
Dec.12
Feast code:
14121200

Related chants

Displaying 51 - 100 of 108 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
a06719 A Adhaesit post te anima et caro mea victima tuaque Deus dextera me suscepit in aethera Valeriae
a06720 A Deo sit benedictio qui sponsam de incendio Babylonis eripuit dum sponso virgo respuit Valeriae
a06721 A Auctorem unum omnia collaudent laude socia Valeriae qui gloriam dedit sicut victoriam Valeriae
a06722 A Hodie sponsa regia sponsum petit Valeria hodie ab angelicis fertur choris hymnidicis hodie thronum roseum per globum scandit igneum haec sedentes in tenebris illustret lampas celebris in viam pacis dirigat ad regnum lucis adligat Valeriae
a06723 A O Domini pietas o Christi summa potestas morte petit roseas VALERIA virgo choreas magnificat Dominum cum virgineum canit hymnum impetret haec nobis aeternae gaudia lucis MAGNIFICAT Valeriae
a07089 A Beata Christi virgo Valeria sub principe Galliarum Stephano martirii palmam accepit a Domino Ps Beatus * Valeriae
a07090 A Erat enim gentilibus exorta parentibus quorum errores sprevit desponsata a principe terreno Ps. Quare Valeriae
a07091 A Hanc discipulus Dei Martialis baptismo sanctificavit et Domino virginem consecravits Ps. Cum* Valeriae
a07092 A Sollicita pro salute Stephani Valeria preces fundebat nec relicta est fide vacua Ps. Verba * Valeriae
a07093 A Dux Stephanus furore victus sponsam suam orantem invenit et capitali sententia damnavit Ps. Domine Deus * Valeriae
a07094 A Dum spernit Valeria sponsum terrenum angelis et virginibus jungitur in aeternum Ps. In Domine Valeriae
a07095 R Praedicante beato Martiale apud Aquitaniam provinciam salutare baptismum ab eo suscepit Valeria una cum Susanna matre sua Valeriae
a07095a V Evangelicam predicationem gentibus adnuntiabit veniens a Hierosolimis discipulus Jesu Christi SALUTARE Valeriae
a07096 R Haec Stephani potentissimi ducis manens sponsa opere nota est et nomine servatrix pudicitiae Valeriae
a07096a V Angelicis civibus adjuncta Valeria statu virginaeae mentis roborata OPERE Valeriae
a07097 R Karitas munere plena sancta manens Valeria pro conjugis conversione institit diebus ac noctibus Valeriae
a07097a V Sola nolens remanere in fidei do te succensa igne divini amoris PRO CONJUGIS Valeriae
a07098 R Fide et merito scienter nescia intenta fuerat Valeria ideo effecta est martir et sponsa Christi Valeriae
a07098a V Antequam audiret praedicationem de ore beate Martialis insistere solebat operibus sanctis IDEO Valeriae
a07099 A Sponsa Christi dignissima sancta Valeria sacris virginibus est adnumerata Valeriae
a07100 A Sanctae Valeriae caput recisum mercari eam facit paradisum mortique datur qui eam decollaverat Ps Domine quis Valeriae
a07101 A Corpus virginis erectum stetit caputque suum gladio truncatum ante pedes sancti Martialis optulit Ps Domine in vir* Valeriae
a07102 A Innocens manibus et mundo corde sancta Valeria benedictione repleta est Ps. Domini est Valeriae
a07103 A Chorus angelorum conjuncta est Valeria specie et pulchritudine mentis ornata Ps. Eructavit Valeriae
a07104 A Cum angelis exultat sancta virgo Valeria quia Christi amore digna est effecta Ps. Deus noster Valeriae
a07105 R Dux Stephanus rediens Lemovicas comperit Valeriam errorem respuisse idolorum et furore victus jussit eam gladio decollari Valeriae
a07105a V Terreni potentatis gloria sublimatus pro sanis idolis adhuc deditus erat ET FURORE Valeriae
a07106 R Spernens virgo Valeria Stephani gloriam contempsit terrores et minas et resecto capite adjungitur caelesti gloriae Valeriae
a07106a V Pro terrenis meruit caelestia pro perituris aeterna ET RESECTO Valeriae
a07107 R Sancta Valeria virgo armis induta justitiae gladium interfectoris subiit et de truncato capite inserta est Christi coronae Valeriae
a07107a V Edocta aptica praedicatione non expavit mortem subire ET DE Valeriae
a07108 R Virgo Valeria quia per praedicationem gloriosi Martialis sponsum decrevit habere caelestem Jesum Chrsistum jubente sponso terrestri Deum adhuc ignorante capitalem subiit sententiam cujus anima cum angelis psallentibus penetravit caelos Valeriae
a07108a V Haec enim quae secundum proprietatem nominis valens viribus dicebatur virginitatis suae florendo vovere disposuit et ideo cunctis qui ad martyrium ejus venerant videntibus CUM ANGELIS Valeriae
a07109 A Beata virgo Valeria detruncata capite inserta est Christi coronae Valeriae
a07110 R Audita est vox de caelis dicens beata es Valeria martir Christi quia pro confessione martirii palmam virginitatis accepisti Valeriae
a07110a V Christo sanguinem tuum fudisti et ideo gaudebis in conspectu Domini QUIA Valeriae
a07111 R Cumque gladiator ante pedes Stephani mortuus expirasset ab renunciavit dux idolis et ab apostole Dei sacro fonte purificari meruit Valeriae
a07111a V Martiris et virginis Valeriae precibus dux Stephanus sponsus ejus in Christum credidit ET AB Valeriae
a07112 R Postquam virgo Dei decollata est mox quasi vivens ad sanctum Martialem perrexit longo itinere et in lapidis marmore vestigia pedum ejus impressa apparuerunt Valeriae
a07112a V Corpus decollatum accepit caput suum propriis manibus et ante hominem Dei recto cursu deposuit ET IN Valeriae
a07113 R Sancta virgo Valeria a beatissimo Martiale edocta fide vicit mundum quia nobilitatem saeculi transcendit virtute martiri Valeriae
a07113a V Sanctarum virginum juncta collegio prudens virgo lampada ornata oleo tamquam sol fulget in caelo QUIA Valeriae
a07113b V Precioso coronata martirio feliciter regnat cum Christo QUIA Valeriae
a07114 A Audita est vox de caelis dicens noli timere Valeria quia te exspectant angeli in claritate Valeriae
a07115 A Beata es Valeria martyr Christi quia custodisti praecepta Domini Valeriae
a07116 A Angelorum concentus audiebatur quibus psallentibus Valeriae caelos penetravit spiritus Valeriae
a07117 A Benedico te pater Domini mei Jesu Christi quia per apostolum tuum me dignam fecisti sponsam et martyrem tuam Valeriae
a07118 A Angeli psallebant dicentes eris jugiter Valeria virgo cum Deo in claritate quae termino non clauditu Valeriae
a07119 A Quaedam nobilis puella nomine Valeria sed nobilior fide meritorum in tantum se frequentabat circa beatum Martialem apostolum ut ad baptismi gratiam eo suadente perveniret et ut scitur a sponso suo adhuc gentili pro fide Christi interempta laetatur Valeriae
a07120 A Valens viribus virgo Valeria a beatissimo apostolo Martiale sacro baptismate purificata et verae fidei agnitione edocta sponsum respuit terrenum ut sponsum acciperet regem angelorum et ideo pretioso coronata martyrio sanctarum virginum juncta collegio feliciter regnat cum Christo Valeriae

Pages