Annae

Anne, Mother of Mary

Feast date:
Jul.26
Feast code:
14072610

Related chants

Displaying 351 - 400 of 406 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
a00925 H O quam mirifica luce coruscas caeli juncta choris Anna beata caelorumque bonis glorificata inter caeligenas aetheris omnes Annae
a00926 H Plaudat chorus fidelium coetus canat credentium Annam beatam feminam Annam matronam inclitam Annae
a01199 A Haec est radix et stirps Jesse ex qua virga sumpsit esse que divinum profert florem et fert fructus contra morem virga florem vellus rorem suscipit stella solem virgo prolem edidit Annae
a01200 A Jesu Christe nepos cujus tuis ob amorem hujus molem tergens peccatorum regno transfer nos polorum Annae
a01201 A O beata christiana fac vitemus mundi vana ut cum nate interventu collocemur in conventu beatorum omnium Annae
a01202 A Adjunge tibi domina pie nata suffragia nam ipsis comitantibus nihil negat dominus Annae
a01204 A Sanctam Annam induit dominus decore et sedem ejus posuit in gloria et honore Annae
a01205 A Laeta atque jubilans haec sancta introivit domum quam desiderans in terra concupivit Annae
a01206 A Praegustavit domine de rivo sed sitivit nunc pleno fruens flumine de torrente bibit Annae
a01207 A Fratres benedicite huic sacre matrone consortes ut efficiat aeterne nos corone Annae
a01208 A Qui matutinum splendidum meridiem et ignem facis lucis creator extingue flammas litium per Annae meritum nobis sis [...]tor Annae
a01210 A Ad ortum lucis dominum oportet honorare Annam lucis vehiculum qui lucem jam intrare fecit a quo principium hoc sumpsit luminare Annae
a01211 A O Anna plena gratia orta regum prosapia assistentes tuae laudi miserando exaudi ad te matrem fugientes tu tuere pias mentes Annae
a01534 A Gaude mater magnae prolis ex te enim processit rutilans stella summi solis Annae
a01535 A Jucundare genetrix Mariae quae virgo deum peperit et mater est messiae Annae
a01916 R O nimium felix et laude canenda perenni Anna decus matrem luxque serena poli pignora quae nostrae peperisti prima salutis et numquam frustra quando vocaris ades Annae
a01916a V Affer opem nobis mundoque medere jacenti afflictosque omnes respice cara parens Annae
a01917 H Annae sacrae sollemnia festis colamus laudibus hymnos canamus tinnulos ex intimis praecordiis | Nam gloriosa dotibus coruscat in caelestibus natam Jesumque dulciter amoris ambit bracchiis | Vere nimis laudabilis deo patri carissima tali beata pignore nepote sed beatior | Hinc Anna mater quaesumus nostris fave precatibus noxas repelle gratiam confer tibi canentibus | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula Annae
a01918 A O caeli lampas radians o florida vitis tu nostrae placidae nuntia certa spei te sterili matre divino numine nata filia qua mulier plus nihil ulla tulit quae summum superis declivem sedibus in se traxit ad horrendae vincula dura crucis jure potens igitur natae Christoque propinqua pro nostrae semper funde salute preces Annae
a02314 R Rex dilectae matri Annae et genus et species cujus eam in supernis sic oblectat facies ut beata visione vultus tui saties Annae
a02314a V Ad eandem vere lucis perduc omnes gloriam genetricis tuae matris qui colunt memoriam Annae
a03055 A Regali ex progenie sancta Anna exorta refulget cujus precibus nos adjuvari mente et spiritu devotissimae poscimus Annae
a03302 H Gaude mater Anna gaude mater sancta cum sis parens facta genitricis dei | Plaude tali natae virgini Mariae ejus genitori Joachim congaude | In hac nostra terra primo benedicta quae fuit in Eva quondam maledicta | Ergo sume laudes quas damus ovantes nos ab omni sorde tua prece terge | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus Annae
a03303 H Gaude mater Anna gaude mater sancta cum sis parens facta genitricis dei | Plaude tali natae virgini Mariae ejus genitori Joachim congaude | In hac nostra terra primo benedicta quae fuit in Eva quondam maledicta | Ergo sume laudes quas damus ovantes nos ab omni sorde tua prece terge | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus Annae
a03304 H Succedit nocti lucifer quem mox aurora sequitur solis ortum praenuntians mundum lustrantis lumine | Christus sol est justitiae aurora mater gratiae quam Anna praeit rutilans legis propellens tenebras | Anna radix uberrima arbor tu salutifera virgam producens floridam quae Christum nobis attulit | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula Annae
a03305 A Ego sum deus patrum vestrorum dicit dominus videns vidi afflictionem populi mei et gemitus ejus audivi et descendi liberare eos alleluia Annae
a03306 H Omnis sanctorum concio matrem collaudet virginis de cujus puerperio salus processit hominis | Haec prolem devotissime petiit a patre luminum et meruit dignissime Mariam decus virginum | Ex Joachim quem habuit vitae virum eximium Anna Mariam genuit matrem regis justitiae | Stirps Jesse clara deluit Evae matris opprobrium dum Anna prolem genuit florem sanctorum omnium | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula Annae
a06738 A Valde honoranda es beata Anna quae virginem virginum genuisti Annae
a06771 R Erat Anna in omnibus famosissima quoniam timebat deum valde nec erat qui loqueretur de ea verbum malum disciplina enim illius datum dei est Annae
a06771a V Sicut sol oriens mundo in altissimis dei sic beatae Annae species in ornamentum domus eius Annae
a06773 A Benedictus dominus deus Israel qui elegit te in matrem genitricis suae et benedictum eloquium tuum et benedicta tu quae filiam peperisti cuju fructus visitavit et fecit redemptionem plebis suae Annae
ah09131 Sq Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus | Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae | Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus | O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie | His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites | Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria | Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium Annae
ah09131:01 SqV Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus Annae
ah09131:02 SqV Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae Annae
ah09131:03 SqV Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus Annae
ah09131:04 SqV O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie Annae
ah09131:05 SqV His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites Annae
ah09131:06 SqV Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria Annae
ah09131:07 SqV Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium Annae
ah49763 Cm Ave David regis nata virga Jesse fecundata o radix alti germinis mater Mariae virginis funde preces cum filia ad summi patris filium pro salute fidelium Annae
g00302 Cm Diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit deus in aeternum Annae
g02385 Al Alleluia Felix Anna quaedam matrona legitima beato Joachim promervit generare felicem filiam nomine Mariam Annae
g02698 Al Alleluia Oliva caritatis laeta mater Christi matris Anna radix sanctitatis sis pro nobis interventrix tue nate pro reatis funde preces pietatis Annae
g02804 Al Alleluia Anna mater genetricis dei ad te clamant omnes rei ora pro nobis filiam clara ex stirpe David Annae
g03081 Al Alleluia Anna veri Salomonis ava (...) Annae
g03105 Of Dixit angelus ecce Joachim venit cum pastoribus suis Annae
g03112 Gr Benedicta et venerabilis es tu Anna matrona nobilis quae sanctae dei genetricis mater es nostrae salvatricis Annae
g03112a GrV Ave manet intacta post partum virgo Maria per tua transivit viscera nata pia Annae
g03113 Al Alleluia Salve mater inclyta stirpe clara virtutibus perdita [-...-...-] sacre virginis Anna in honoribus digna summis Annae
g03114 Of Recordare nostri Anna cum Maria prole tua astans ante dominum loquere pro nobis bona impetra divina dona deum fac propitium Annae

Pages