H

Hymn (and hymn verses if listed together in the same record)

Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 801 - 850 of 1750 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a01134.1 H Jam bone pastor Petre clemens accipe vota precantum et peccati vincula resolve tibi potestate tradita qua cunctis caelum verbo claudis aperis | Doctor egregie Paule mores instrue et pente polum nos transferre satage donec perfectum largiatur plenius evacuato quod ex parte gerimus | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate cui manet imperium ex tunc et modo per aeterna saecula Petri, Pauli
a01203 H Fortem fidelem Dionysii
a01215 H Gaude mater Hungaria (...) Stephani, Reg.
a01266 H Christi caterva… | Veni domine et noli tardare… Dom. 3 Adventus
a01283 H A solis ortus | Venite (…) In tempore Adventus
a01284 H Laudetur sancta trinitas et indivisa unitas quia misercordiam nobis fecit et gratiam Nunc pater in potentia regat mundi dementia et det in patientia transire impugnantia Natus in sapientia carnis perpetulentia vitare jam det laetitia deflere et gementia Pneuma amborum caritas beatitudo sanctitas virtutum fons suavitas lustra unge nos deitas Trinitati sit gloria ut det frui victoria in terris omnifaria et in caelesti curia Amen Transfiguratio Dom.
a01290 H Nunc pater in potentia (...) Transfiguratio Dom.
a01386 H Humili praece et sincera devotione ad te clamantes Christe exaudi nos | Summus et omnipotens genitor qui cuncta creasti aeternus Christus filius atque deus nec non sanctificans dominator spiritus almus unica majestas trinaque sola dei | Virgo dei genetrix reparatrix inclyta mundi quae dominum casto corpore concipiens perpetua semper radians cum virginitate audi nos famulos virgo Maria tuos | Angelici proceres caelorum exercitus omnis aeterno semper lumine conspicuus agmine ter trino supera per sidera regno laudibus aeternum concelebrant dominum | Praeco potens praecursor ovans baptista Johannes grandaevus coetus cana caterva patrum ordo prophalis superi hymnista secreti in commune reos vocibus assiduis | Petrus cum Paulo Thomas cum Bartholomaeo et Jacobus sanctis nos relevent praecibus Andreas Mathaeus Barnabas atque Johannes Mathias Lucas Marcus et altisonus | Coetus apostolicus duodeno sidere comptus propitius cunctos protege nos famulos et quos multiplice lacerant per crimina pestes peccata absolvens fac bona cuncta sequi | Nunc Stephanus Linus Clemens Anacletus et Almus Sixtus Alexander Corneliusque pius Hippolytus Vitus Wenceslaus atque Modestus Chrisogonusque pius nos miserando juvent | Martyr Adalberte summe venerandeque praesul nobis nunc famulis auxiliare tuis nil sic perspicuum poterit vox clara referre ut decet in tali nunc patris obsequio | Hic tibi perpetuis resonant concentibus odas et praecibus sacris semper habetur honor cum laeti famuli celebrant haec festa benigni laudibus instantes nocte dieque tuis | O vos martyrio decorati in nomine Christi conspicui testes purpurei praeces qui bello invicti superastis daemonis iras conspirata manus vincere morte minas | Silvester Damasus Gregorius Ambrosiusque Hilarius Zeno Maximus atque Leo Hieronimus Proculus Caesarius Eusebiusque orent pro nostris criminibus variis | Summe dei cultor monachorum rector et abba o Benedicte sacer atque benigne pater istud caenobium coetumque tibi famulatum nostraque sanctificans cuncta tuere simul | Sancte dei Stephane pie rex et apostole noster inclite Henrice virginitate sacer rexque Ladislae vestre succurrite genti quo valeat digna scandere summa poli | Felicitas Felix Eulalia Digna Helena Petronellaque cum perpete Perpetua Agnes atque Agatha Christina Euprepia Thecla Eugenia Regula Eufemia atque bona | Virginitate chorus respledens candidularum turba puellarum integritate manens que geminis gaudens pulchrum decorata coronis laude pudicitiae martyriique simul | Omnes nunc sancti nobis succurrite lapsis et veniam cunctis ferte juvando malis nam vestris praecibus petitis quascunque rogantes annuit ipse pius nilque negat dominus | Agne dei patris qui mundi crimina tollis optatae pacis munera dona tuis Kyrie pantoncrathon ysos odisse te panthos sub aliseos ymon Christe eleison ymas In Letaniis
a01386:09 H Silvester Damasus Gregorius Ambrosiusque Hilarius Zeno Maximus atque Leo Martinus Proculus Caesarius Eusebiusque orent pro nostris criminibus variis In Letaniis
a01485 H En rex venit mansuetus tibi Sion filia mystica humilis sedens super animalia quem venturum jam predixit lectio prophetica | Salve quem Jesum testatur plebs Hebraeorum obvia cum palmis tibi clamans verba salutis | Hic est qui te Edom venit tinctis bosra vestibus in stola sua formosus gradiens virtutibus non in equis bellicosus nec in altis curribus | Salve lux mundi rex regum gloria caeli cui manet imperium laus et decus hic et in aevum | Hic est ille qui ut agnus insons morti traditur mors mortis inferni morsu morte donans vivere ut quondam beati vates promserunt prophetice | Salve nostra salus pax vera redemptio virtus ultro qui mortis pro nobis jura subisti Dom. in Palmis
a01523 H Omnipotentem semper adorent et benedicant omne per aevum | Astra polorum cuncta chorique solque sororque lumina caeli | Sic quoque lymphae quaeque supernae ros pluviaeque spiritus omnis | Ignis et aestus cauma geluque frigus et ardor atque pruina | Nix glaciesque noxque diesque lux tenebraeque fulgura nubes | Arida montes germina colles flumina fontes pontus et undae | Omnia viva quae vehit aequor quae vehit aer terraque nutrit | Cuncta hominum gens Israel ipse Christicolaeque servuli quique | Sancti humilesque corde benigno tresque pusilli exsuperantes | Rite camini ignei flammas jussa tyranni temnere prompti
a01523.1 H Omnipotentem semper adorant et benedicunt omne per aevum || Astra polorum cuncta chorique solque sororque lumina caeli || Omni || Sic quoque lymphae quaeque supernae ros pluviaeque spiritus omnis || Omnipotentem || Ignis et aestus cauma geluque frigus et ardor atque pruina || Omni || Nix glacies noxque diesque lux tenebraeque fulgura nubes || Omnipotentem || Arida montes germina colles flumina fontes pontus et undae || Omni || Omnia viva quae venit aequor quae vehit aer terraque nutrit || Omni || Cuncta hominum gens Israel ipse christicolaeque servuli quique || Sancti humilesque corde benigno tresque pusilli exsuperantes || Omnipotentem || Rite camini ignei flammas jussa tyranni tempore prompti || Omni || Sit genitori laus genitoque lausque beato flamine sacro || Omni Sabbato Q.T. Sept.
a01528 H Fortem virili pectore laudemus omnes feminam quae sanctitatis gloria ubique fulget inclyta | Haec Christi amore saucia dum mundi amorem noxium horrescit ad caelestia iter peregit arduum | Carnem domans jejuniis dulcique mentem pabulo orationis nutriens caeli potitur gaudiis | Rex Christe virtus fortium qui magna solus efficis hujus precatu quaesumus audi benignus supplices | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum Pro nec Virgine nec Martyre
a01543 H Quicumque christum quaeritis oculos in altum tollite illic licebit visere signum perennis gloriae Transfiguratio Dom.
a01543.1 H Quicumque Christum quaeritis oculos in altum tollite illic licebit visere signum perennis gloriae | Illustre quiddam cernimus quod nesciat finem pati sublime celsum interminum antiquius caelo et chao | Hic ille rex est gentium populique rex judaici promissus Abrahae patri ejusque in aevum semini | Hunc et prophetis testibus isdemque signatoribus testator et pater jubet audire nos et credere | Jesu tibi sit gloria qui te revelas parvulis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen Transfiguratio Dom.
a01554 H Corona aurea ... Decoll. Jo. Bapt.
a01563 H Non illam crucians ungula non ferae non virgae horribili vulnere commovent hinc lapsi e superum sedibus angeli caelesti dape recreant | Quin et deposita saevitie leo se rictu placido projicit ad pedes te Martina tamen dans gladius neci caeli coetibus inserit | Te thuris redolens ara vaporibus quae fumat precibus jugiter invocat et falsum perimens auspicium tui delet nominis omine | A nobis abigas lubrica gaudia tu qui martyribus dexter ades deus une trine tuis da famulis jubar quo clemens animos beas | Amen Martinae
a01564 H Tu natale solum protege tu bonae da pacis requiem christiadum plagis armorum strepitus et fera proelia in fines age Thracios | Et regum socians agmina sub crucis vexillo Solymas nexibus eximae vindexque innocui sanguinis hosticum robur funditus erue | Tu nostrum columen tu decus inclytum nostrarum obsequium respice mentium Romae vota libens excipe quae pio te ritu canit et colit | A nobis abigas lubrica gaudia tu qui martyribus dexter ades deus une trine tuis da famulis jubar quo clemens animos beas | Amen Martinae
a01566 H Regali solio fortis Iberiae Hermenegilde jubar gloria martyrum Christi quos amor almis caeli coetibus inserit | Ut perstas patiens pollicitum deo servans obsequium quo potius tibi nil proponis et arces cautus noxia quae placent | Ut motus cohibes pabula qui parant surgentis vitii non dubios agens per vestigia gressus quo veri via dirigit | Sit rerum domino jugis honor patri et natum celebrant ora precantium divinumque supremis flamen laudibus efferant | Amen Hermenegildi
a01567 H Egregie doctor Paule mores instrue et nostra tecum pectora in caelum trahe velate dum meridiem cernat fides et solis instar sola regnet caritas | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa aeternitatis saecula | Amen Conversio Pauli
a01568 H Domare cordis impetus Elisabeth fortis inopsque deo servire regno praetulit | En fulgidis recepta caeli sedibus sidereaeque domus ditata sanctis gaudiis | Nunc regnat inter caelites beatior et premit astra docens quae vera sint regni bona | Patri potestas filioque gloria perpetuumque decus tibi sit alme spiritus | Amen Elisabeth Reginae Portugalliae
a01569 H Opes decusque regium reliqueras Elisabeth dei dicata numini recepta nunc bearis inter angelos libens ab hostium tuere nos dolis | Praei viamque dux salutis indica sequemur o sit una mens fidelium odor bonus sit omnis actio tuis id innuit rosis operta caritas | Beata caritas in arce siderum potens locare nos per omne saeculum patrique filioque summa gloria tibique laus perennis alme spiritus | Amen Elisabeth Reginae Portugalliae
a01570 H Pater superni luminis cum Magdalenam respicis flammas amoris excitas geluque solvis pectoris | Amore currit saucia pedes beatos ungere lavare fletu tergere comis et ore lambere | Adstare non timet cruci sepulchro inhaeret anxia truces nec horret milites pellit timorem caritas | O vera Christe caritas tu nostra purga crimina tu corda reple gratia tu redde caeli praemia | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeclum per omne gloria | Amen Mariae Magdalenae
a01570.1 H Pater superni luminis cum Margaritae respicis flammas amoris excitas geluque solvis pectoris | Repente tacta caelitus dolore currit saucia lavare fletu tergere vitae peractae vulnera | Vestes monile projicit impuri amoris pabulum artusque sacco hispido | O vera Christe caritas tu nostra purga crimina tu corda reple gratia tu redde caeli gaudia | Uni deo sit gloria pro multiforme gratia peccatium qui crimina remittit et dat praemia | Amen Margaritae Cortonensis
a01571 H Maria castis osculis lambit dei vestigia fletu rigat tergit comis detersa nardo perlinit | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen Mariae Magdalenae
a01572 H Summi parentis unice vultu pio nos respice vocans ad arcem gloriae cor Magdalenae poenitens | Amissa drachma regio recondita est aerario et gemma deterso luto nitore vincit sidera | Jesu medela vulnerum spes una poenitentium per Magdalenae lacrymas peccata nostra diluas | Dei parens piissima Hevae nepotes flebiles de mille vitae fluctibus salutis in portum vehas | Uni deo sit gloria pro multiformi gratia peccantium qui crimina remittit et dat praemia | Amen Mariae Magdalenae
a01572.1 H Summi parentis unice vultu pio nos respice vocans ad arcem gloriae cor Margaritae poenitens | Amissa drachma regio recondita est aerario et gemma deterso luto nitore vincit sidera | Jesu medela vulnerum spes una poenitentium per Margaritae lacrimas peccata nostra diluas | Dei parens piissima hevae nepotes flebiles de mille vitae fluctibus salutis in portum vehas | Uni deo sit gloria pro multiformi gratia peccantium qui crimina remittit et dat praemia | Amen Margaritae Cortonensis
a01573 H Miris modis repente liber ferrea Christo jubente vincla Petrus exuit ovilis ille pastor et rector gregis vitae recludit pascua et fontes sacros ovesque servat creditas arcet lupos | Patri perenne sit per aevum gloria tibique laudes concinamus inclytas aeterne nate sit superne spiritus honor tibi decusque sancta jugiter laudetur omne trinitas per saeculum | Amen Vincula Petri
a01575 H Regis superni nuntia domum paternam deseris terris Teresa barbaris Christum datura aut sanguinem | Sed te manet suavior mors poena poscit dulcior divini amoris cuspide in vulnus icta concides | O caritatis victima tu corda nostra concrema tibique gentes creditas Averni ab igne libere | Sit laus patri cum filio et spiritu paraclito tibique sancta trinitas nunc et per omne saeculum | Amen Teresiae Virginis
a01576 H Haec est dies qua candidae instar columbae caelitum ad sacra templa spiritus se transtulit Teresiae | Sponsique voces audiit veni soror de vertice Carmeli ad agni nuptias veni ad coronam gloriae | Te sponse Jesu virginum beati adorent ordines et nuptiali cantico laudent per omne saeculum | Amen Teresiae Virginis
a01577 H Placare Christe servulis quibus patris clementiam tuae ad tribunal gratiae patrona virgo postulat | Et vos beata per novem distincta gyros agmina antiqua cum praesentibus futura damna pellite | Apostoli cum vatibus apud severum judicem veris reorum fletibus exposcite indulgentiam | Vos purpurati martyres vos candidati praemio confessionis exsules vocate nos in patriam | Chorea casta virginum et quos eremus incolas transmisit astris caelitum locate nos in sedibus | Auferte gentem perfidam credentium de finibus ut unus omnes unicum ovile nos pastor regat | Deo patri sit gloria natoque patris unico sancto simul paraclito in sempiterna saecula | Amen Omnium Sanctorum
a01578 H Salutis aeternae dator Jesu redemptis subveni virgo parens clementiae dona salutem servulis | Vos angelorum milia patrumque caetus agmina canora vatum vos reis precamini indulgentiam | Baptista Christi praevius summique caeli claviger cum ceteris apostolis nexus resolvant criminum | Cohors triumphans martyrum almus sacerdotum chorus et virginalis castitas nostros reatus abluant | Quicumque in alta siderum regnatis aula principes favete votis supplicum qui dona caeli flagitant | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula Omnium Sanctorum
a01578.1 H Avete solitudinis claustrique mites incolae qui pertulistis impios coetus furentis tartari | Cohors triumphans martyrum almus sacerdotum chorus et virginalis castitas nostros reatus abluant | Quicumque in alta siderum regnatis aula principes favete votis supplicum qui dona caeli flagitant | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula
a01579 H Exsultet orbis gaudiis caelum resultet laudibus apostolorum gloriam tellus et astra concinunt | Vos saeculorum judices et vera mundi lumina votis precamur cordium audite voces supplicum | Qui templa caeli clauditis serasque verbo solvitis nos a reatu noxios solvi jubete quaesumus | Praecepta quorum protinus languor salusque sentiunt sanate mentes languidas augete nos virtutibus | Ut cum redibit arbiter in fine Christus saeculi nos sempiterni gaudii concedat esse compotes | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeculum per omne gloria Comm. Apostolorum et Evangelistarum
a01590 H Caelestis urbs Jerusalem beata pacis visio quae celsa de viventibus saxis ad astra tolleris sponsaeque ritu cingeris mille angelorum millibus | O sorte nupta prospera dotata patris gloria respersa sponsi gratia regina formosissima Christo jugata principi caeli corusca civitas | Hic margaritis emicant patentque cunctis ostia virtute namque praevia mortalis illuc ducitur amore Christi percitus tormenta quisquis sustinet | Scalpri salubris ictibus et tunsione plurima fabri polita malleo hanc saxa molem construunt aptisque juncta nexibus locantur in fastigio | Decus parenti debitum sit usquequaque altissimo natoque patris unico et inclyto paraclito cui laus potestas gloria aeterna sit per saecula | Amen In Dedicatione Ecclesiae
a01591 H Alto ex olympi vertice summi parentis filius ceu monte desectus lapis terras in imas decidens domus supernae et infimae utrumque junxit angulum | Sed illa sedes caelitum semper resultat laudibus deumque trinum et unicum jugi canore praedicat illi canentes jungimur almae sionis aemuli | Haec templa rex caelestium imple benigno lumine huc o rogatus adveni plebisque vota suscipe et nostra corda jugiter perfunde caeli gratia | Hic impetrent fidelium voces precesque supplicum domus beatae munera patrisque donis gaudeant donec soluti corpore sedes beatas impleant | Decus parenti debitum sit usquequaque altissimo natoque patris unico et inclyto paraclito cui laus potestas gloria aeterna sit per saecula | Amen In Dedicatione Ecclesiae
a01592 H Nullis te genitor blanditiis trahit non vitae caperis divitis otio gemmarumve nitore regnandive cupidine | Diris non acies te gladii minis nec terret perimens carnificis furor nam mansura caducis praefers gaudia caelitum | Nunc nos e superum protege sedibus clemens atque preces dum canimus tua quaesitam nece palmam pronis auribus excipe | Sit rerum domino jugis honor patri et natum celebrant ora precantium divinumque supremis flamen laudibus efferant | Hermenegildi
a01593 H Te splendor et virtus patris te vita Jesu cordium ab ore qui pendent tuo laudamus inter angelos | Tibi mille densa millium ducum corona militat sed explicat victor crucem Michael salutis signifer | Draconis hic dirum caput in ima pellit tartara ducemque cum rebellibus caelesti ab arce fulminat | Contra ducem superbiae sequamur hunc nos principem ut detur ex agni throno nobis corona gloriae | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeculum per omne gloria | Amen Appar. Michaelis
a01595 H Antra deserti teneris sub annis civium turmas fugiens petisti ne levi posses maculare vitam crimine linguae | Praebuit durum tegumen camelus artubus sacris strophium bidentes cui latex haustum sociata pastum mella locustis | Caeteri tantum cecinere vatum corde praesago jubar affuturum tu quidem mundi scelus auferentem indice prodis | Non fuit casti spatium per orbis sanctior quisquam genitus Joanne qui nefas saecli meruit lavantem tingere lymphis | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen Joannis Baptistae
a01596 H O nimis felix meritique celsi nesciens labem nivei pudoris praepotens martyr nemorumque cultor maxime vatum | Serta ter denis alios coronant aucta crementis duplicata quosdam trina te fructu cumulata centum nexibus ornant | Nunc potens nostri meritis opimis pectoris duros lapides revelle asperum planans iter et reflexos dirige calles | Ut pius mundi sator et redemptor mentibus culpae sine labe puris rite dignetur veniens beatos ponere gressus | Laudibus cives celebrent superni te deus simplex pariterque trine supplices et nos veniam precamur parce redemptis | Amen Joannis Baptistae
a01597 H Decora lux aeternitatis auream diem beatis irrigavit ignibus apostolorum quae coronat principes reisque in astra liberam pandit viam | Mundi magister atque caeli janitor Romae parentes arbitrique gentium per ensis ille hic per crucis victor necem vitae senatum laureati possident | O Roma felix quae duorum principum es consecrata glorioso sanguine horum cruore purpurata ceteras excellis orbis una pulchritudines | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa saeculorum saecula | Amen Petri, Pauli
a01598 H Martinae celebri plaudite nomini cives Romulei plaudite gloriae insignem meritis dicite virginem Christi dicite martyrem | Haec dum conspicuis orta parentibus inter delicias inter amabiles luxus illecebras ditibus affluit faustae muneribus domus | Vitae despiciens commoda dedicat se rerum domino et munifica manu Christi pauperibus distribuens opes quaerit praemia caelitum | A nobis abigas lubrica gaudia tu qui martyribus dexter ades deus une et trine tuis da famulis jubar quo clemens animos beas | Amen Martinae
a01602 H Ecce lignum gloriosum in quo dudum pensa sunt christi salvatoris membra mundum redimentia fletu producentes omnes preces hic prosternite
a01616 H Hujus oratu deus alme nobis debitas poenas scelerum remitte ut tibi puro resonemus almum pectore carmen | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen Pro nec Virgine nec Martyre
a01624 H Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla talem silva profert flore fronde et germine dulce lignum dulce clavum dulce pondus sustinet | Ab ore verbum prolatum nuntiante angelo alti genitoris sacrum inlustravit uterum Marie virginis alme ad salutem gentium | Beata virtus caelestis quae suscepit fragile corpus ut ruentem sursum elevaret hominem quod male priscorum culpa parentum prostraverat | Cessus ictus flagellorum sustulit opprobria sputis vultum sorditatus laureatus vepribus deputatus cum iniquis ad mortem crudeliter | Delicta tulit et cuncta diluit facinora Christus redemptor quae pius dei patris unicus per crucis alme tropheum lavit omne saeculum | Exaltatus Jesus Christus in crucis patibulo austu fellis et aceti propinatus poculo lancea latus perfossum profluit miraculum | Fugiens sol obscuratur cernens mortem domini luctuosam infert mundo tenebrae caliginem monumenta patuerunt velum templi scissum est | Gaudium fessis laturus fregit portas inferi antra Erebi illustrans spoliavit tartara eruit victo serpente beatorum animas | Hebraei tunc a Pilato postulant custodiam militum qui ad sepulcrum excubarent vigils quos terruit et fugavit visio angelica | Illico surgente Christo omnis terra tremuit mortuos olim sepultos tunc viventes reddidit nuntius caelestis inquit resurrexit dominus | Karorum discipulorum corda mulcens loquitur hortans pie ac benigne sacris mulieribus ut irent in galilaea viderentque dominum | Laeti cernunt regem regum magistrum discipuli quos per dies quadragenos visitavit saepius demumque regna caelorum ascendit in gloriam | Munus inde mittens suis spiriuns paracliti cujus accensi calore locuti discipuli cunctis gentibus stupenda divina magnolia | Nostris ipse Jesus Christus finem ponat scandalis qui pro nobis dira probra sustulit ab impiis omne facinus explodat hic a nobis miseris | Orrida procul remota averni supplicia adepturos nos assumat paradisi gaudia potiri ut mereamur caeli habitacula | Praeferentes signum crucis angelorum agmina cernui venturo regi praebentes obsequie terrore concussa ruet cuncta mundi machina | Cum terribili clangore tubarum vox caelitus sonuerit ut extinctos terra reddat mortuos reddituri rationem Christo regi domino | Radii solis ad instar Christus judex veniet collaturus piis regnum impiis supplicium crux nos tunc alma protegat et ab ira eruat | Sanctis ut simul uniti evadarmus tartara proculque laeva deserta teneamus dexteram ut cum Christo potiamur infinitam gloriam | Terram vivorum ingressi cum choro angelico liberi a maledicto erebi supplicio exsules effecti procul a mortis exitio | Ultra nec mortem passuri nec doloris stimulos nulla restabit mundana fragilis occasio nec supererit antiqui hostis colluctatio | Christus erit salus nostra Christus gloriatio Christus vita atque regnum dulcisque refection qui pro nobis semedipsum tradidit supplicio | Fixis genibus prostrate adoremus inclytam crucem quam ascendit olim pro mundi nequitia ut contrita lederetur zabuli superbia | Zelo draconis subacto polorum fastigia penetravit secum ferens electorum agmina cum quibus nobis concedat vivere per saecula
a01712 H Nunc ad mentem (...)
a01713 H Omnes sponse caritatis Anges (...) Agnetis
a01720 H Quod quod volutis artubus somno gravatis torpuit delumens in somnio turpique fluxu in semine | Fusis pater piissime expostulamus fletibus ut jam recedant sordida libidinum phantasmata | Lava quod hostis polluit quod sordidavit innova mundemus omnes sordibus carnis gravate spiritus
a01720.1 H Quod convolutis artubus somno gravatis torpuit deliramens in somniis turpisque flexu seminis | Fusis pater piissime expostulamus fletibus ut jam recedant sordida libidinum phantasmata | Lava quod hostis polluit quod sordidavit innova mundemus omnes hactibus carnis gravate spiritus
a01726 H Ad caeli clara non sum dignus sidera Levare meos infelices occulos gravide pressus peccatorum pondere parce redemptor | Bonum neglexi facere quod debui probrosa gessi sine fine crimina scelus patravi nullo clausum termino subveni Christe | (...)

Pages