Tc

Tract

Mass / Office:
Mass
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 501 - 550 of 767 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
g05027 Tc Ego quasi trames aquae immensae de fluvio salutari redundans poculo | Ego quasi fluvius Dorix et quasi aquaeductus exivi a paradiso | Dixi rigabo hortum plantationum mearum et inebriabo partus mei fructum | Quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus veritatem
g05028 Tc Elevatis in aera oculis sanctus benedictus vidit sororis animam in columbae specie caeli secreta penetrare | Denuntiato fratribus ejus obitu cum deo gratias egisset corpus ad monasterium deferri et in sepulcro quod sibi pararat collocari mandavit | Tantum illis deus gratiae contulit ut quorum mens una semper in deum fuerat eorum quoque corpora nec sepultura separaret
g05029 Tc Emendemus in melius quae ignoranter peccavimus ne subito praeoccupati die mortis quaeramus spatium paenitentiae et invenire non possimus | Attende domine et miserere quia peccavimus tibi | Adiuva nos deus salutaris noster et propter honorem nominis tui domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum
g05030 Tc Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua justitia | Et non intres in judicium cum servo tuo quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens | Velociter exaudi me domine defecit spiritus meus | Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam propter nomen tuum domine vivificabis me in aequitate tua | Si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es domine | Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt
g05031 Tc Gabriel fac me intelligere visionem istam | Et venit et stetit juxta ubi ego stabam dicens | Intellige fili hominis quoniam in tempore finis complebitur visio
g05032 Tc Gloria et honore coronasti eum domine et constituisti eum super opera manuum tuarum | Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso | Vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi
g05033 Tc In me omnis gratia vitae et veritatis in me omnis spes vitae et virtutis | Transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis adimplemini | Spiritus enim meus super mel dulcis et haereditas mea super mel et favum | Veni de Libano sponsa veni pulcherrima virgo puella decora nimis et incognita viro tuo filio nos recommenda tuo filio nos praesenta
g05034 Tc Ioseph vir egregius eligitur ex omnibus ut sit custos dominicus prae ceteris mortalibus | O quam beatus famulus qui dignus fuit inventus sponsus matris esse quae caeli terraeque dominum suo gestavit utero | Post haec cum dei filius indutus nobis vestibus processit velut sponsus maternis visceribus | Hic Ioseph beatissimus suus fuit nutricius quem primus est intuitus cum angelicis spiritibus | Tu qui in hac luce positus vidisti quam frequentius quem beati in gloria visuri sunt felicius | Succurre pater optime nobis adhuc de gentibus in hac valle miseriae una cum matre virgine | Quo invento in triduo cernemus visu provido corde ore opere
g05035 Tc Iustus germinabit sicut lilium et florebit in aeternum ante dominum | Plantatus in domo domini in atriis domus dei nostri | Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
g05036 Tc Lauda Jerusalem dominum lauda deum tuum Sion quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te | Qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te
g05037 Tc Miles Christi Sebastiane dulce refrigerium tu nostrum remedium apud Iesum nos adiuva tua sanctissima prece | Tu qui quondam Italis subvenisti nobis subveni | Tu es post deum spes nostra trinitati tunc nos pacifica | Zoae mutae linguam restaurasti ambos fratres reformasti Tranquilinum erexisti Cromatium et Tiburtium ad deum convertisti | Tu qui tantis miraculis claruisti tuis meritis poscentibus adsis nobis tibi supplicantibus
g05038 Tc Euntes ibant et flebant mittentes semina sua | Qui seminant in lacrimis in gaudio metent
g05039 Tc Laudate deum omnes angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus | Benedicite angeli domini domino benedicite caeli domino | In conspectu angelorum psallam tibi adorabo ad templum sanctum tuum domine
g05040 Tc Nomen Iesu sublimatum in excelsis adoratum nomen summae gloriae | Gabrieli revelatum et in terris nuntiatum Genitrici gratiae | In hoc lucet trinitatis splendor atque unitatis hoc caelum laetificat | In hoc fulget honor patris in hoc pater decor matris hoc fratres glorificat | Hoc est nomen gloriosum fructuosum virtuosum prae cunctis nominibus | Vultum dei gratiosum speciosum amorosum ostendit hominibus | Nomen pulchrum in decore summe bonum in valore intus sapit dulciter | Summe potens in vigore summe celsum in honore delectat feliciter | Alme pastor animarum Iesu dulcis et earum lumen indeficiens | Propter nomen tuum carum taetrum chaos tenebrarum obstrue nos muniens
g05041 Tc O praeclara stella maris quae cum deo gloriaris nos ad portum fac venire numquam sinas nos perire | O Maria vitae lumen nos ad caeli perduc numen ubi deum collaudemus et cum ipso gloriemur
g05042 Tc Omnipotentem semper adorant et benedicunt omne per aevum | Astra polorum cuncta chorique solque sororque lumina caeli | Tibi laus tibi gloria tibi gratiarum actio in saecula sempiterna o beata trinitas
g05043 Tc Oravi et dedit mihi dominus petitionem meam quam postulavi eum idcirco et ego commodavi eum domino cunctis diebus vitae ejus | Visitavit ergo dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias et oravit Anna et ait exsultavit cor meum in domino et exaltatum est cornu meum in deo meo
g05044 Tc Qualis pater talis filius talis spiritus sanctus | O adoranda trinitas o veneranda unitas o perfecta deitas o claritas luminis
g05045 Tc Quasi Libanus non incisus evaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus | Quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis | Quasi flos rosarum in diebus vernis et quasi lilia quae sunt in transitu aquae | Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans dedi suavitatem odoris
g05046 Tc Salvam me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam | Infixa sum in limo profundi doloris et non est substantia | Veni in altitudinem amarissimi maris et tempestas afflixit me | Laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in deum meum | Exaudi me deus quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me | Et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me
g05047 Tc Sanctum hoc sudarium decet venerari ut Christum dominum quisque contemplari possit post exsilium atque gloriari | Tuam sindonem adoramus domine tuam gloriosam recolimus sepulturam
g05048 Tc Veni sancte spiritus reple tuorum corda fidelium et tui amoris in eis ignem accende | Paraclitus spiritus sanctus quem mittet pater in nomine meo ille vos docebit omnem veritatem
g05049 Tc Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum | Quia dilectus meus candidus et rubicundus ut rosa ex milibus | Surge ergo aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluent aromata | Ego quasi flos rosarum in diebus vernis et quasi lilia quae sunt in transitu aquae
g05050 Tc Vir domini benedictus omnium justorum spiritu plenus fuit | Tamquam circa eum claritas excreverat ut in terris positus in caelestibus habitaret | Ipse pius intercedat pro cunctis monasticae professionis
g05833 Tc Benedictus es domine deus patrum nostrorum
Gabriel fac me Tc
Gabriel fac me Tc
Gaude Ioseph fili David Tc
Gaude Ioseph fili David Tc
Gaude martyr Virgo mater Tc
Gaude martyr Virgo mater Tc
Gaude sancta Genoveva Tc
Gaude sancta Genoveva Tc
Gaude Virgo cernens Natum Tc
Gaude Virgo cernens Natum Tc
Gaudens gaudebo Tc
Gaudens gaudebo Tc
Gloria et divitiae Tc
Gloria et divitiae Tc
Gloria et honore Tc
Gloria et honore Tc
Haec recordatus sum Tc
Haec recordatus sum Tc
Hoc est praeceptum meum Tc
Hoc est praeceptum meum Tc
Ierusalem quae aedificatur ut civitas Tc
Ierusalem quae aedificatur ut civitas Tc
Iesus occurrit mulieribus Tc
Iesus occurrit mulieribus Tc
Ignea in sphaera Tc

Pages