HV

Hymn verse

Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 1651 - 1700 of 2994 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
830275:02 HV Verbo vitae solidatus prosilit Porphyrius cum ducentis decollatus migrat palmae socius Catharinae cruciatus maturat Maxentius Catharinae
830275:03 HV Imminente passione virgo haec interserit assequatur Jesu bone quod a te petierit suo quisquis in agone mei memor fuerit Catharinae
830275:04 HV In hoc caput amputatur fluit lac cum sanguine angelorum sublevatur corpus multitudine et Sinai collocatur in supremo culmine Catharinae
830275:05 HV Hoc declarat hoc explanat meritum virgineum quod ex ejus tumba manat incessanter oleum cujus virtus omnis sanat doloris aculeum Catharinae
830275:06 HV Vim doloris corporalis ut haec sanat unctio sic liquoris spiritalis mundet nos infusio et aeterno temporalis dolor cedat gaudio Catharinae
830288a HV Remedium praestans magnum precibus miserorum nobis perpetuum tribuat pius omne per aevum Remigii
830288b HV Subveniat nunc magnificus nostris quoque votis aeternae patriae cives fore quo mereamur Remigii
830288c HV Deo patri atque nato laus cum sancto spiritu sit per infinita saecula saeculorum Remigii
830299a HV Votum solventes filiam ad (...) Praesentatio Mariae
830299b HV Infantiae jam tenere crevit (...) Praesentatio Mariae
830299c HV Regitur sancti spiritus (...) Praesentatio Mariae
830299d HV Gloria tibi domine qui natus (...) Praesentatio Mariae
830301:01 HV Sacris sollemniis juncta sint gaudia et ex praecordiis sonent praeconia recedant vetera nova sint omnia corda voces et opera Corporis Christi
830301:02 HV Noctis recolitur cena novissima qua Christus creditur agnum et azyma dedisse fratribus juxta legitima priscis indulta patribus Corporis Christi
830301:03 HV Post agnum typicum expletis epulis corpus dominicum datur discipulis sic totum omnibus quod totum singulis ejus fatemur manibus Corporis Christi
830301:04 HV Dedit fragilibus corporis ferculum dedit et tristibus sanguinis poculum dicens accipite quod trado vasculum omnes ex eo bibite Corporis Christi
830301:04:cs HV Dal jest Ježíš křechkým (...) Corporis Christi
830301:05 HV Sic sacrificium istud instituit cujus officium committi voluit solis presbyteris quibus sic congruit ut sumant et dent ceteris Corporis Christi
830301:06 HV Panis angelicus fit panis hominum dat panis caelicus figuris terminum o res mirabilis manducat dominum pauper servus et humilis Corporis Christi
830301:07 HV Te trina deitas unaque poscimus sic nos tu visitas sicut te colimus per tuas semitas duc nos quo tendimus ad lucem quam inhabitas Corporis Christi
830305:01 HV Salve festa dies et celeberrima quae nobis replicas annua gaudia patris Gaugerici praesulis inclyti quo concive polus gaudet amabilis Elevat. Gaugerici
830305:02 HV Alternans igitur nostra catervula laudes atque modos personet inclytos attollatque patrem Cameracensium magnum pontificem sanctissimum virum Elevat. Gaugerici
830305:03 HV Hic virtute cluens ut medicus potens curavit gemina peste misellulum quem diversicolor lepra notaverat gentilisque furor excerebraverat Elevat. Gaugerici
830305:04 HV Allidens precibus ferrea vincula nexos eripuit terque decennibus sopitos oculos noctibus excitans infuso penitus sole retexerat Elevat. Gaugerici
830305:05 HV Praeter quod domini propalat angelus quanti sit meriti tantus episcopus cui mox exhibitus fit bacularius dum de more pias explicuit preces Elevat. Gaugerici
830305:06 HV Confessor domini vir venerabilis laudes quas canimus suscipe quaesumus et nostris veniam lapsibus impetra et tecum superam scandere patriam Elevat. Gaugerici
830305:07 HV Laus patri domino laus quoque filio laus et perpetuo spiritui sacro laus trinae monadi summaque gloria laus simplae triadi saecla per omnia Elevat. Gaugerici
830309:01 HV Sancte dei pretiose protomartyr Stephane qui virtute caritatis circumfultus undique dominum pro inimico exorasti populo Stephani
830309:02 HV Funde preces pro devoto tibi nunc collegio ut tuo propitiatus interventu dominus nos purgatos a peccatis jungat caeli civibus Stephani
830309:03 HV Gloria et honor deo usquequo altissimo una patri filioque inclyto paraclito cui laus est et potestas per aeterna saecula Stephani
830312a HV Peccatricem se domino quae fatetur in publico et spretis mundi illecebris veniam sic promeruit Mariae Magdalenae
830312b HV Haec prima pedes domini postquam a morte surrexit quos laverat jam lacrimis laeta devote tenuit Mariae Magdalenae
830312c HV Hujus precamur precibus nos Christe solve nexibus tergendo nostra crimina in sempiterna saecula Mariae Magdalenae
830312d HV Deo patri Mariae Magdalenae
830329:01 HV En miranda prodigia concepit nam virguncula fit Jesu Christi gerula Maria sacratissima Visitatio Mariae
830329:02 HV Anus aetate marcida prolis gestat solacia tument ad partum gelida grandaevae matris viscera Visitatio Mariae
830329:03 HV Hic perit omnis regula naturaeque molimina hic cessat omnis ratio cedens dei miraculo Visitatio Mariae
830329:04 HV Salutat mater domini matrem vatis mirifici et vates cum praeconio reddit salutes domino Visitatio Mariae
830329:05 HV Laudemus et nos dominum patrem et patris filium sanctum quoque paraclitum nunc et per omne saeculum Visitatio Mariae
830333a HV Sic ter quaternis trahitur horis dies ad vesperum occasu sol praenuntians noctis redire tempora Dom. 2 Quadragesimae
830333b HV Nos ergo signo domini tutemus casta pectora ne serpens ille callidus intrandi attemptet aditus Dom. 2 Quadragesimae
830333c HV Sed armis pudicitiae mens fulta vigil libere sobrietate comite hostem repellat improbum Dom. 2 Quadragesimae
830333d HV Sed nec ciborum crapula tandem distendat corpora ne vi per somnum animam ludificatam polluat Dom. 2 Quadragesimae
830333e HV Gloria deo sit patri gloria unigenito una cum sancto spiritu in sempiterna saecula Dom. 2 Quadragesimae
830336:01 HV Verbum supernum prodiens nec patris linquens dexteram ad opus suum exiens venit ad vitae vesperam Corporis Christi
830336:02 HV In mortem a discipulo suis tradendus aemulis prius in vitae ferculo se tradidit discipulis Corporis Christi
830336:03 HV Quibus sub bina specie carnem dedit et sanguinem ut duplicis substantiae totum cibaret hominem Corporis Christi
830336:04 HV Se nascens dedit socium convescens in edulium se moriens in pretium se regnans dat in praemium Corporis Christi
830336:05a HV O salutaris hostia quae caeli pandis ostium bella premunt hostilia da robur fer auxilium Corporis Christi
830336:06 HV Uni trinoque domino sit sempiterna gloria qui vitam sine termino nobis donet in patria Corporis Christi

Pages