Psa

Prosa

Related chants

Displaying 1 - 3 of 3 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
508017.1 Psa Laetabundus exsultet fidelis cum sit dominus chorus | Alleluia | Regem regum intactae profudit thorus | Res miranda | Angelus consilii natus est de virgine | Sol de stella | Sol occasum nesciens stella semper rutilans | Semper clara | Sicut sidus radium profert mater filium | Pari forma | Neque sidus radio neque mater filio | Fit corrupta | Cedrus alta Libani confirmatus hyssopo | Valde nostra | Verbum mens altissimi corporali passum est | Carne sumpta | Isaias cecinit synagoga meminit numquam tamen desinit | Esse caepra | Si non suis vatibus credat vel gentilibus Sibyllinis versibus | Haec praedicta | Infelix propera | Crede vel vetera | Cur damnaberis | Gens misera | Quem docet littera | Regem considera | Ipsum genuit | Puerpera | Cui ad plaudat valde summa | Tribus et omnis lingua | Semper et ultra | Amen Nativitas Domini
ah10038 Psa De Christi corpore tanta sollemnia sollemni decore colat ecclesia mundoque pectore solvatur gloria tam mundo corpore | Hoc est cibarium vere reficiens panis caelestium de caelo veniens Christi martyrium infigi faciens devoto memori | Hic panis gloriae hoc vitae pabulum perennis patriae dans habitaculum sic cibo gratiae saginat famulum quod non esuriet | Hic panis caelitus sub lege latuit sed jam angelicus panis enituit jam rex pacificus se panem praebuit ut pacem faciat | Amen Corporis Christi
ah53087 Psa Alma chorus domini nunc pangat nomina summi | Messias soter emmanuel sabaoth adonai | Est unigenitus via vita manus homousion | Principium primogenitus sapientia virtus | Alpha caput finisque simul vocitatur et est omega | Fons et origo boni paraclitus ac mediator | Agnus ovis vitulus serpens aries leo vermis | Os verbum splendor sol gloria lux et imago | Panis flos vitis mons janua petra lapisque | Angelus et sponsus pastorque propheta sacerdos | Athanatos kyrios theos pantocrator Jesus | Salvificet nos sit cui saecla per omnia doxa