TpGl
Troped Gloria
Mass / Office:
Mass
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 1 - 2 of 2 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| 509502.Tp651 | TpGl | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Christe salus mundi bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | LAUDAMUS TE Inrecitabiliter manans de corde parentis verbum subsistens et penetrare potens | BENEDICIMUS TE Equalis consors socius cum patre coevus quo sumpsit mundus principe principium | ADORAMUS TE Ethera suspendis sola congeris equora fundis queque locis habitant quo moderante vigent | GLORIFICAMUS TE Qui genus humanum cernens mersisse profundum ut hominem eriperes es quoque factus homo | GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM Regnator mundi regnans in sedibus altis stat cujus imperium et sine fine manet | DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS Nec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caroque nasci pertulit atque mori | DOMINE FILI UNIGENITE Qui crucifixus eras deus ecce per omnia regnas cum patre manens semper indeficiens | JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS Solve catenatas inferni et carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Resurgens tumulo devicto principe mortis belliger ad caelos ampla trophea refers | QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Legibus inferni oppressis super astra meantem rex pie te laudant lux polus arva fretum | QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS ALTISSIMUS Eripis innumerum populum de carcere mortis et de fauce lupi subtrahis agnus oves | JESU CHRISTE Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi et grege de niveo gaudia pastor habes | CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | Dom. Resurrectionis |
| g04593 | TpGl | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONE VOLUNTATIS | Prole tibi juncta cantant praeconia cuncta | LAUDAMUS TE | Te genito similem benedicunt facta parentum | BENEDICIMUS TE | Arida quae pontus portant caelumque quod orant | ADORAMUS TE | Glorificant sanctum de te procedere flamen | GLORIFICAMUS TE GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS | Innumerosque tuo promunt pro numine vates | QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS | Pro merito culpae petimus nobis miserere | QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS | Ut valeat tibimet laudis subjugier amen |