Full text:
Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium qua vita mortem pertulit et morte vitam protulit | Quae vulnerata lanceae mucrone diro criminum ut nos lavaret sordibus manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus bracchiis pretium pependit saeculi statera facta corporis tulitque praedam Tartari | O crux ave spes unica in hac triumphi gloria piis adauge gratiam reisque dele crimina | Te fons salutis trinitas collaudet omnis spiritus quibus crucis victoriam largiris adde praemium | Amen
Genre:
Feast:
Similar chant ID:
008410
Fulltext source:
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632), p. 1029
Notes:
This text reflects the Urban VIII hymn revisions for the 1632 Roman Breviary for Exaltation of the Cross; cf. 008410.1 and 008410.2 for related Urban VIII hymns for other feasts
- Log in to post comments