Assunt festa jubilaea in Mariae nunc gaudia tota psallat ecclesia devota laudum dramata | Cujus sacrata viscera dei invisit gratia ut esset virgo gravida thori virilis nescia | Haec paranympho dum credit sacrum hanc pneuma replevit alvus tumescit et gerit verbum patris quod meruit | Confestim montes adiit Elisabeth salutavit obviis eam suscipit ulnis stringit et circuit | Sacri junguntur uteri milesque sui domini praesentiam dum percipit hunc exsultando suscipit | Clamat anus cum jubilo plena sancto paraclito beata tu in filio quae credidisti domino | Exsultet caeli regia et mundialis machina abyssus atque maria laudent deum per saecula | Patri summo cum filio spiritui quoque sancto sit sempiterna gloria in unitate solida