- Log in to post comments
| 006352 R | Cucuphas praedicator sanctissimus applaudens populi credenti fidei ita exorsus ait tibi laus domine Jesu Christe tibi omnis debetur honor et adoratio qui incredulos destruis et te diligentes glorificas |
| ah44252 Sq | Ecce pulchra canorum resultet voce alleluia Intimans requiem sanctorum inclitam | Felix stat nimium angelorum rutilans caterva Sancte sancte sancte Deus laude proclamata aeterna | Sedibus ter quaternis apostolorum sedet contio fulgida tribus et linguas judicatura Martyrum inde sacra legio coronata caelesti praeminet clarissimum decus in curia | Hi sunt milites qui mundi superarunt regna Atque mitia fecerunt immitium corda | Honorum serta dantur sanctis digna qui vel prudentes perpetrarunt justa vel fide constantes spreverunt tormenta ergo habent caelestia regna Ubi perenni triumphant gloria atque dulcia depromunt cantica arte laudiflua voce dulciflua Regi Christo submittentes colla | Multum recitaris laude caelestium atque frequentaris in choro virginum alleluia dulcimode te decantant martyrum agmina Laus tibi sit semper Christe per omnia qui caelesti sanctos canentes cithara foves luce tui mira unde tibi proclamemus una | Da nobis aeterna caeli gaudia ubi cantemus omnes alleluia |
| a02651.1 H | Intende nostris precibus intende jam propitius o Christe mundi gloria festumque lumen irriga | Te vesperi laus congrua te matutina vox canat tibi omne tempus personet hymnum perennis gloriae | Te nostra nunc laudatio te prompta semper concinat te sacra vox praenuntiet laudis honore carmina | Presta pater |
| ah47014.1 Ky | Jesu redemptor omnium tu theos ymon nostri pie eleison Kyrie eleison | Tibi laudes conjubilantes regum rex Christe oramus te eleison Kyrie eleison | Laus virtus pax et imperium cui est semper sine fine eleison Kyrie eleison | Christe rex unice patris almi nate coaeterne eleison Christe eleison | Qui perditum hominem salvasti a morte reddens vitae eleison Christe eleison | Ne pereant pascuae oves tuae Jesu pastor bone eleison Christe eleison | Kyrie soter agie supplices ymas te pie exoramus eleison Kyrie eleison | Virtus nostra omnium salusque perfecta alme te precamur eleison Kyrie eleison | Summe deus et une vitae dona nobis tribue misertus nostrique domine tu digneris eleison Kyrie eleison |
| 005225 A | Tua sunt haec Christe opera qui sanctos tuos ita glorificas ut etiam dignitatis gratiam in eis futuram praeire miraculis facias tu insignes evangelii praedicatores animalium caelestium admirabili figura praesignasti his namque caeleste munus collatum gloriosis indiciis es dignatus ostendere hinc laus hinc gloria tibi resonet in saecula |
| ah47002 Ky | Te Christe rex supplices exoramus cunctipotens ut nostri digneris eleison Kyrie eleison | Te decet laus cum tripudio jugiter qua tibi petimus canentes eleison Kyrie eleison | O bone rex qui super astra sedes et domine qui cuncta gubernas eleison Kyrie eleison | Tua devota plebs implorat jugiter ut illi digneris eleison Christe eleison | O theos hagie salva vivifice redemptor noster eleison Christe eleison | Qui canunt ante te precibus adnue et tu nobis semper eleison Christe eleison | Clamat incessanter nunc quoque contio et dicit eleison Kyrie eleison | Miserere nostri fili David tu nobis semper eleison Kyrie eleison | In excelsis deo magna sit gloria aeterno patri | Dicamus indesinenter una voce omnes eleison Kyrie eleison |
| g01007.Tp69 Tp | Haec laus tibi non defuit cum mortem pro nobis subisti Christe domine |
| g00558.Tp32a Tp | Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri eja laus tibi Christe Christe alleluia eja eja et eja |
| ah47196 Tp | Gloria .. voluntatis | Rex immense poli terraeque marisque profundi | Laudamus te | Omnes caelicolae benedicunt quem sine fine | Benedicimus te | Virtutes caeli quem semper rector adorant | Adoramus te | Glorificande Deus via lux pax gloria virtus | Glorificamus te | Humani generis factor fabricator et orbis | Gratias ... tuam | Et regum regem veneramur et omnipotentem | Domine Deus .. omnipotens | Sit tibi laus et honor mundi sator atque redemptor | Domine fili unigenite | Rex aeterne tuis per saecula parce redemptis | Jesu Christe ... patris | Cunctipotens domine nostrae reparatio vitae | Qui tollis..nostram | O decus angelicum patris sapientia Christe | Qui sedes ... miserere nobis | Sanctifica proprios petimus ... |
| 509504.Tp39 Sa | SANCTUS sanctus omnipotens genitor increatus et ingenitus SANCTUS dei filius increatus et genitus SANCTUS sanctus spiritus almus procedens DOMINUS DEUS SABAOTH plebe tua fiens tempore quam plasmasti nam PLENI SUNT CAELI ET TERRA est maxima et mira impleta GLORIA TUA o tu verum sacrum manna caeli nos salvos fac HOSANNA in caeli curia cum sanctis ducens ad gaudia ut te cum angelis laudemus conregnantes omnes IN EXCELSIS benedic nos domine hic astantes et te laudantes vota tibi dantes BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI omnes in hoc die corpus Christi reple nos salva HOSANNA tibi laus salus sit Christe IN EXCELSIS |