- Log in to post comments
| 206469 A | Sanctus vir Georgius martyr domini qui pro amore Christi sanguinem suum fudit beatus miles Christi gaudet in caelestibus alleluia |
| 001676 A | Beatus vir qui metuit dominum alleluia in mandatis ejus cupit nimis alleluia |
| h01227a ALLV | Beatus vir qui timet dominum in mandatis ejus cupit nimis |
| 200605 A | Beatus vir qui gloriae solium possedit quia in pestilentiae cathedra non sedit |
| 006231.1 R | Beatus vir qui timet dominum alleluia in mandatis ejus cupit nimis alleluia alleluia alleluia |
| 920039 PS | In finem psalmus ipsi David | Exspectans exspectavi dominum et intendit mihi | Et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos | Et immisit in os meum canticum novum carmen deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in domino | Beatus vir cujus est nomen domini spes ejus et non respexit in vanitates et insanias falsas | Multa fecisti tu domine deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi annuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum | Sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti | Tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me | ut facerem voluntatem tuam deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei | Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo domine tu scisti | Justitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo | Tu autem domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me | Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus comprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me | Complaceat tibi domine ut eruas me domine ad adjuvandum me respice | Confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala | Ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge | Exsultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur dominus qui diligunt salutare tuum | Ego autem mendicus sum et pauper dominus sollicitus est mei adjutor meus et protector meus tu es deus meus ne tardaveris |
| 006231 R | Beatus vir qui metuit dominum alleluia in mandatis ejus cupit nimis alleluia alleluia alleluia |
| 206139 A | Sanctus vir Gorgonius martyr domini qui pro amore Christi sanguinem suum fudit beatus miles Christi gaudet in caelestibus alleluia |
| 001678 A | Beatus vir qui timet dominum in mandatis ejus volet nimis |
| a06915.1 H | Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis ac verbibus ab idolorum ultibus nefariis plebes convertit divinis oraculis cultores reddit fidei catholicae et amatores fervidos martyrii | Prompto carorum fratrum nutans animum affatu firmat salubri hortamine parentum quoque conjugumque subolum atque carorum infidelem animum fidei sancte mancipavit cultui | Hinc principante plebium Cromatium Nicostratum vel Claudium vel Castulum necnon et Zoe simul et Castorium adletas fecit Christi dei filium quod incuntanter perferrent martyrium | Qui innovati salutari lavacro signis coruscant virtutibus eminant nam quemdam lapsum quassatis jam membribus restaurat orans illico Tiburtius quae cum parentes Christo munus obtulit | Hic vir inluster merito Cromatius spreto profano cultu idolatriae adherens castae discipline fidei nexus dissolvit famulorum libere mancipans Christo quos jure possideret | Mox se devotum exhibens altissimo reliquid cuncta mundi transitoria adhaesit mente divinis obsequiis student implere indita oracula forum spernit et secretum appetit | Huic caterva adherent credentium perferre pondus nequibens martyrii cum quibus idem in Campano litore Cenobialem vitam geret digniter deo se simul cuncti mactant hostia | Romuleorum Principes sacrilegi ad hec commoti gravius deserviunt et exarsere furoreque rabido in persequendo Christi testes fidei libamen quoque diis nollent exivi | Tunc papa urbis convocato agmine catholicorum secum remanentium quosdam ex illos consecrat praesbiteros quosdam honorat decore Levitico ceteros omnes fecit subdiacones | Sabastiani auctoris studio omnium horum armata confessio ad passionem prosilit intrepida nam Zoe victrix prima vicit dimicans hinc tranquillinus triumphat felicius | Deinde simul Claudius Nicostratus Castor Victorque una cum Simpronio sacra quaerentes corpora per litora subito capti ab insidiantibus salo immersi pro Christo perempti sunt | Post hos beati proeliantes pulcrius Castulus sanctus nec non et Tiburtius superant ignes tortorumque verbera ense prostrati migrant ad caelestia regno adsciti cum turba angelica | Igitur tenti ex hinc nobilissimi gemini fratres set uni vocabulo figuntur ligno ferreis aculeis stimulantur planta pedum clavibus fatentes Christum lancea transfossi sunt | His universo laureati sanguine rutilum sidus lucernaque fulgida diu laetere nullatenus potuit Sabastiani inclyta praesentia ortator quique cunctis fuit strenuus | Hic callidorum conventus insidiis regi oblatus extat imperterritus et sciscitatur numina cur temneret Christum cunctanter laudando confessus est esse cum patre deum sempiterniter | Hujus ad vocem furens judex impius jubet in campo hunc sagitis insui quo genus poenae huic ad exitium putans prodesse sibi ad vindicium amens relinquit ipsum velut mortuum | Nullo beatus dolore conteritur cum armaretur divinis virtutibus set convalescens jam virtute praeditus persecutorem obviat modestius proponens morem christiani dogmatis | Immanis ille denuo deserviens fraglis concidi dei sanctum imperat indesinenter usque dum deficeret set mox ut ipsam perferret sententiam spiritum efflat ad patria caelica | Adstote dei gloriosi martyres adstote christi milites fortissimi ferte favorem vobis obsequentibus patrocinate vobis diligentibus et sufragate christiano cetui | En clerus omnis atque sacerdotium en setas omnis sexus vel conditio vestris congaudent hodie victoriis praebete cunctis congrua remedia hac quaeque vestris competunt jam meritis | Qui postulata conferendo plebibus et munimenta Christo servientibus omnibus sitis perenne solatium ad reserandum paradisi aditum qui hujus festum veneramur gaudium | Praesta oramus trinitas indifferens desiderata tibi confitentibus qui solus nomen deitatis obtines pater cum filio atque sancto spiritu in trinitate regnas in perpetuum | Amen |