Stabat Maria ad monumentum foris plorans dum ergo fleret prospexit ubi positum erat corpus Jesu vidit duos angelos in albis sedentes et conversa retrorsum vidit Jesum stantem et venit annuntians discipulis quia vidi dominum et haec dixit mihi
Stabat Maria ad monumentum foris plorans dum ergo fleret prospexit ubi positum fuerat corpus Jesu et vidit duos angelos in albis sedentes et conversa retrorsum vidit Jesum stantem et venit annuntians discipulis quia vidi dominum et haec dixit mihi alleluia alleluia alleluia
Vespere sabbati quae lucescit in prima sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum et ingresse non invenerunt corpus domini et regresse nuntiaverunt discipulis quae viderant alleluia
Noli me tangere dixit dominus Jesus Mariae non dum enim ascendi ad patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad patrem meum et patrem vestrum deum in eum et deum vestrum venit Maria annuntiati discipulis quia vidi dominum et haec dixit mihi
Venit Jesus Bethania ante sex dies paschae cum discipulis suis et fecerunt ibi cenam magnam et discumbentibus cum eo accepit Maria libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes Jesus domus enim impleta est ex odore unguenti