Alleluia Laudate dominum de caelis laudate eum in excelsis | Laudate eum omnes angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus | Laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen | Laudate eum caeli caelorum et aquae omnes quae super caelos sunt | Laudent nomen domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit | Laudate dominum de terra dracones et omnes abyssi | Ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum ejus | Montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri | Bestiae et universa pecora serpentes et volucres pennatae | Reges terrae et omnes populi principes et omnes judices terrae | Juvenes et virgines senes cum junioribus laudent nomen domini | Quia exaltatum est nomen ejus solius | Confessio ejus super caelum et terram et exaltavit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis ejus filiis Israel populo appropinquanti sibi alleluia
Alleluia laudate dominum in sanctis ejus laudate eum in firmamento virtutis ejus | Laudate eum in virtutibus ejus laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus | Laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara | Laudate eum in tympano et choro laudate eum in chordis et organo | Laudate eum in cymbalis benesonantibus laudate eum in cymbalis jubilationis omnis spiritus laudet dominum alleluia
Alleluia Laudate pueri dominum laudate nomen domini | Sit nomen domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum | A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen domini | Excelsus super omnes gentes dominus et super caelos gloria ejus | Quis sicut dominus deus noster qui in altis habitat | Et humilia respicit in caelo et in terra | Suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem | Ut collocet eum cum principibus cum principibus populi sui | Qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem
Alleluia Laudate dominum quoniam bonus est psalmus deo nostro sit jucunda decoraque laudatio | Aedificans Jerusalem dominus dispersiones Israelis congregabit | Qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum | Qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat | Magnus dominus noster et magna virtus ejus et sapientiae ejus non est numerus | Suscipiens mansuetos dominus humilians autem peccatores usque ad terram | Praecinite domino in confessione psallite deo nostro in cithara | Qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus foenum et herbam servituti hominum | Qui dat jumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum | Non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei | Beneplacitum est domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia ejus
Alleluia Laudate dominum omnes gentes laudate eum omnes populi | Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus et veritas domini manet in aeternum