a01951

Full text: 
Dicta Francisci dubius revolvit pontifex an non gravius sit aequo tanta paupertas onus ipse secum cogitat anceps | Nocte sed parvam placide quiescens ex humo plantam vidit exoriri mox et in grandem nitide comatam surgere palmam | Haecque miratus Laterana tecta cernit exhorrens labefacta rimis quae tamen firmis humeris vir ecce fulcit egenus | Vox simul palmam docet hanc virumque tecta firmantem ruitur a templi esse Franciscum sua quem potentem fecit egestas | Pontifex ergo jubet advocari pauperem Christi pia cujus implet vota dum coetum probat et probato fausta precatur | Jamque Franciscus sociique pagos nuntii sacri peragrant et urbes deque bissenis legio fit ampla usque renascens | Fac deus simplex pariterque trine hic sequi vocem patris atque gressus ut tibi laudis modulemur hymnum omne per aevum | Amen
Genre: 

Concordances in the Cantus Index network