| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| O praesul magne et sacerdos Christi gaudenti almifice supernorum choris sociate promissis tibi gregibus jugiter suffragare ut nos tecum in caelis esse mereamur | 004055 | A |
| Psallat altitudo caeli psallant omnes angeli quidquid est virtutis usquam psallat in laudem dei nulla linguarum silescat vox sed omnis consonet | Da puer plectrum choreis ut canam fidelibus dulce carmen et melodum gesta Christi insignia hunc Camena nostra solum pangat ut laudet lyra | Christus est quem rex sacerdos adfuturum protinus infulatus concinebat voce chorda et tympano spiritum caelo influentem per medullas auriens | Facta nos et jam probata pangimus miracula testis est orbis nec ipsa terra quod vidit negat comminus deum docendis proditum mortalibus | Corde natus ex parentis ante mundi exordium alpha et omega cognominatus ipse fons et clausula omnium quae sunt fuerunt quaeque post futura sunt | Ipse jussit et creata ipse dixit et facta sunt terra caelum fossa ponti trina rerum machina quaeque in his vigent sub acto solis et lunae globo | Corporis formam caduci membra morti obnoxia induit ne gens periret primoplasti ex germine merserat quem lex profundo noxiali Tartareo | O beatus ortus ille virgo quem puerpera edidit nostram salutem feta sancto spiritu et puer redemptor orbis os sacratum protulit | Gloria patri melodis personemus vocibus gloriam patri melodis personemus vocibus gloriam Christo canamus gloriam paraclito qui deus trinus et unas regnat ante saecula | Amen | a02856 | H |
| O dei verbum patris ore proditum rerum creator et verum principium aucto perennis lux origo luminis enixus alvo gloriose virginis Christe tu noster revera Emmanuel | Rex et sacerdos cui sacri lapides en ter quaterni onicinus agates nitent berillus zafirus carbunculus vel ametistus sardius topazius Smaragdus yaspis ligurius crisolitus | Nitetque gemis sol dies duodecim et nitens horis margaritis optimis gliscitque mundi jam fugatis tenebris et candelabra tibi superposita micant lucernis bis senis apostolis | Petrusque Romae frater ejus Acaie Indiae Thomas levi Macedoniae Jacobus Jebus et Aegypto zelotes Bartolomeus Licaon Judas Edisse Mathias Judaeae et Filippus Galliae | Magni deinde filii tonitrui adepti fulgent prece matris inclyte utriusque vita culminis insignia regens Joannes dextera solus Asiam ejusque frater potitus Hispania | Clari magistri carceris in noxio adsciti dexteram pacis unus federa tractus sinistra alter in sententia variaeque regno bis electa pignera mitriti poli properant ad gloriam | Advectus inquam gloriosus proemio electus instigabitur martyrio Christi vocatus Zebedaei Jacobus apostolatum jure implens debito victorque rapit passionis stigmata | Divino quippe obsidens suffragio idem magorum sontes iras daemonum coercens virum punit emulantium vivaxque daemum stolido oraculum insigne datus poenitens cor credulum | Perplexus enim voto compos comoda rima petendi egro adminicula optandi pandit fidei carismata vexillo pacis ad salutem copiam enseque functus seque munit gloria | O vere digne sanctior apostole caput refulgens aurem Hispaniae tutorque nobis et patronus vernulus vitando pestem esto salus celitus omnino pelle morbum ulcus facinus | Adesto fabens gregi pius credito mitisque pastor regi clero populo ope superna ut fruamur gaudia regna polorum sublimati gloria aeterna per te evadamus tartara | Praesta quaesumus trinitas potentia replensque globi cuncta solus macina aeterna cujus laus et clementia virtus perennis ingens | a07036 | H |
| O praeclare Christi sacerdos (...) | 604856 | R |
| Psallat altitudo caeli psallant omnes angeli quidquid est virtutis usquam psallat in laudem dei nulla linguarum silescat vox sed omnis consonet | Da puer plectrum choreis ut canam fidelibus dulce carmen et melodum gesta Christi insignia hunc Camena nostra solum pangat ut laudet lyra | Christus est quem rex sacerdos adfuturum protinus infulatus concinebat voce chorda et tympano spiritum caelo influentem per medullas auriens | Facta nos et jam probata pangimus miracula testis est orbis nec ipsa terra quod vidit negat comminus deum docendis proditum mortalibus | Corde natus ex parentis ante mundi exordium alpha et omega cognominatus ipse fons et clausula omnium quae sunt fuerunt quaeque post futura sunt | Ipse jussit et creata ipse dixit et facta sunt terra caelum fossa ponti trina rerum machina quaeque in his vigent sub acto solis et lunae globo | Corporis formam caduci membra morti obnoxia induit ne gens periret primoplasti ex germine merserat quem lex profundo noxiali Tartareo | O beatus ortus ille virgo quem puerpera edidit nostram salutem feta sancto spiritu et puer redemptor orbis os sacratum protulit | Gloria | a02856.1 | H |
| Festum Christe rex per orbem illuxit almificum in quo tibi confitetur tibi cohors fidelium gloriae persolvit hymnum pro triumphis martyris | Gloriosus ecce tuus quae Thomas discipulus cicatrices contractando creditus es dominus inter fratres gloriosus extitit apostolus | Nuntius venit de Indos quaerere artifices architectum construere regium palatium in foro dum ambulabat cunctorum benalium | Ab eo servum fidelem locutus est dominus ut exquiris talem abtum esse hunc artificem abbanes videns et gaudens suscepit apostolum | Traditus regis ministro sanctus dei apostolus Elioforum ingressus susceptus convivio digna suo percussori reddita est ultio | Rex ut vidit et audivit insigne miraculum jubens ut benedicat supplicanter postulat sic baptisma candidatos consecrat velamine | Gundaforus rex Indorum iniquus ad perfidus romanorum more sibi vuit palatium hujus opus construere praecipit apostolum | Sed beatus atque sanctus didimus apostolus erogando regis aurum construit ediculum rutilum coruscum gemis in supernis sedibus | Carcere mox rex Abbanem trusit cum apostolo gat infirmus regis fratrer migrat ab hoc saeculo caelo ductus vidit dignum fratrisque palatium | Angeli expetunt Christo ut resurgat mortus Gundaforo reddat aurum aemat aedificium e resolvat vinculatum domini discipulum | Ilico surgens exponit sacrum regi ordinem carcerem deinde petit eicit apostolum obsecrant undique fratres veniamque criminum | Tunc Thomas in campum vocat populos Indanicos lapidem conscendit altum corda mulcet gentium per baptisma pollicetur veniam peccaminum | Indiam superiorem visitans aggreditur dogma Christi praedicando fundavit ecclesiam infinita per baptisma consecravit milia | Mira quippe ac stupenda faciens miraculas inticeque restauravit corporalis lumina laticis perfundit unda illam et mindoniam | Christiana jam probata regis uxor Treptia regnum Christi concupiscens respuit terrestria ulcerosum scabrescentem ut sanetur postulat | Praecibus Thomae a Christo diriturque angelus exuit in parte totum ulcerosam tunicam novae cutis indumenta vestivit corporea | Templum solis cominutum corruit cum idolum ac metallum pretiosum solvitur in pulvere rex illius civitatis fuit cum Caricio tunc sacerdos idolorum furibundus ad stitit gladio transverberavit sanctum Christi martyrem glorioso passionis laureantur sanguine | O beata inter omnes edissena civitas quae pignus suscepit almum domini discipulum ubi corpus requiescit cum honore conditum | Inde cuncti te precamur summi patris filium mitte nobis de supernis invictum auxilium ut credentes evadamus aeternum supplicium | Ut sub uno cuncta coors conjuncta fidelium te sequamur te canamur te fruamur perpetim humili confessione proclamemus gloriam | Amen | a06504 | H |
| En venerandus adest Remaclus orbe subacto Qui ut Christi dignus polleret sorte minister O kereos kata tin taxin Melchisedech STATUIT ... PACIS Ut vigeat summus stola vernante sacerdos ET PRIN .. EUM Inter primates regni caelestis herilem UT SIT ILLI ... DIGNITAS Grex tuus o Remacle petit memorare suorum IN AETERNUM Hinc memorans psalmista Dei magnalia dicit MISERICORDIAS DOMINI .. STATUIT PACIS Pangite nunc socii laudes summe Deitati quae tanto super astra suos sublimat honore GLORIA PATRI .. AMEN Divini fuerat quoniam fervoris amator eia STATUIT EI | ah49343 | Tp |
| O summe Christi sacerdos (...) | 203591 | A |