Full text:
Adest dies sanctissima virtutum sacra splendida qua Nicolaus sanctissimus locatur in caelestibus | Hic parvus infans corpore magnus tamen dei fide quarta vel sexta feria semel suggebat ubera | Virtute fulgens nobilis jejuniis vigiliis domabat corpus jejuniis ne fedaretur vitiis | Hic praesul Christi nobilis pro sanctitate meritis quibus illum exornaverat caelistis regis gratia | Ad esto praesul inclyte precesque nostras suscipe offerque summo praesuli preces devotas populi | Deo patri atque nato laus cum sancto spiritu semper sit per infinita saeculorum saecula amen
Genre:
Feast:
Fulltext source:
F-ME 80
- Log in to post comments