Full text:
Laude te cives superi coronant magne Joannes sociusque noster jungitur cantus generose praesul celse magister | Aureo profers vehementer ore verba quae dives facilisque amoris vena progignit feriunt vel acri vulnere noxas | Ipse virtutum speculum nitescis ac tuae plebi meritis coruscas omnibus Pauli velut aemulator omnia factus | Nemo te frangit nihil imperantum te domant irae rutilǽque honorem obtines palmae venerandus exsul pectore martyr | Nunc tuis valde precibus juvemur ut Dei sedem celeres petamus dulcibus tecum sonituri amoris vocibus hymnos
Genre:
Feast:
Fulltext source:
Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 431
- Log in to post comments