Full text:
Felix per omnes dei plebs ecclesias devote laudis Christo reddat hostias qui confutavit daemonis versutias et reparavit nobis amicitias quae nos conducant ad caelestes gratias | Cujus ascensus amoris fragrantia Jacobus juxta Galileae maria pro ipso sprevit patrem ratem recia majus secutus dereliquid omnia spargens ubique vitae seminaria | Cui nomen Christus Boanerges prebuit in majestate Jesum qua resplenduit transfiguratum videre promeruit quique sedere dextre ejus maluit Judaeos atque gentiles edocuit | Jacobus major verbi dei virgula simulacrorum contruit obstacula confirmans gentes in fidei regula diversa aegris dat salutis pocula piae defunctos suscitat per saecula | Dum praedicaret cunctis regem omnium apostolorum complens ministerium passus letalem sub Herode gladium primus eorum accepit martyrium pro quo coronae tenae privilegium | Herodem autem angelis aggreditur ejus nam caro vermibus conficitur spiritus factis digna suis patitur Jacobus dignis laudibus extollitur in Compostella cujus corpus petitur | Ergo pro tanti militis victoria cujus atollit modulos ecclesia sit patri nato spiritui gloria et nobis boni perseverantia qua perfruamur politica patria | Amen
Genre:
Feast:
Fulltext source:
E-SC, Archivo de la Catedral de Santiago de Compostela, Codex Calixtinus (Liber Sancti Iacobi) f. 104v
Notes:
Hymnus sancti Jacobi a domino Guillermo patriarca Jerosolymitano editus
- Log in to post comments