ah07024

Full text: 
Celebranda satis nobis est diei praesentis praeclara euprepia | In qua Joannis Baptistae completur veraciter prophetia | Agens ipse minui oportet in ista nunc me vita | Illum autem crescere convenit qui deus est per saecula | Hoc denique compleri hodie cuncta simul novit ecclesia | Atque per hoc nunc inquiens laudes Christo celsas nunc micat in ipsa | Nostra caterva ecce puerpera genuit Emmanuel regem in saecula prophetia testante noscitur Isaiaca | Haec boans aula deum oraculis prophetarum promissum magnum in saecula sine fine regnare resonet tuba praeclara | Quem de virgine nasciturum Gabriel angelus dixerat | Ave inquit virgo praeclara dominus tecum o Maria | Locuta est ad angelum quomodo poterit evenire ut virum cognoscam | Et angelus ad Mariam respondit spiritus veniet sancti in te gratia | Ecce completum hodie hoc dicimus in Christo natum Maria | Quem adorari convenit ut ipse nobis donet sua gaudia | Cuncta commoda nobis det ut omnia quae sunt patris et sua praemia aeterna ubi regnant sancti in sede beata | Honor gloria salus et victoria illi sit et gratia omnia per saecla de quo angelorum concinunt agmina | Laudes Christo canamus omnes simul quia natus est pro salute nostra | Cujus sacram nativitatem mundus praesenti die pariter celebrat | Nos quoque hodie solvamus illi vota nostra | Psallentes pariter dicamus illi voce celsa alleluia
Genre: 
Usual feast: 
AH: 
vol. 7, no. 24

Concordances in the Cantus Index network