Full text:
Almiphona jam gaudia Caeli rutilant per climata | Elogiantur cuncta bona | Pneumatis afflata sacra flamma | Replentur hodie quis piorum affabre corda pura | Renovantur namque festalia | Typicalia dudum in Sina Moysi consignata | O beata et vera gaudia homo cum celsa petit Deus et ima | In ignis forma | Pace namque hodie in vera sunt copulata duo animalia | Superna ima | Theologa rhemata concrepet utriusque diapason vera | Cherubin aetherea seraphin atque juncta ignicoma turba jubilaea tympanizet rupta vincula | Prius verbigenam retinebant quae nexam dragmam | Nunc vos Michael satrapha Gabriel vera police dans nuntia | Nos terrigenas vernulas ferte in vestras policas officinas | Nunc ergo cuncta superna juncta phalanga benedicat sanctum pneuma | Voce sonora cujus et munere compta testula rubra redipendat vera symbola | In armonia | Esse ultima vel particula mereamur ejus in aula | Amen omnia subiungant pium mente pura jam nunc redempta | Rite canentes alleluia
Genre:
Feast:
Similar chant ID:
ah53076
Fulltext source:
F-Pn lat 1132
AH volume:
7
AH item number:
79
- Log in to post comments