ah07096

Full text: 
Benedicta sit beata trinitas deitas aeterna pariter coaequalis gloria | Deus genitor natus genitus cum sacro pneumate permanens super omne quod exstat | Quibus est una semper voluntas nec a se discrepat haud umquam triplicata persona | Nam constat deitas una non in tres deos divisa quae fides fatetur a Christo orthodoxe dedita | Haec namque pellit delicta patriam cedit serenam qua dulcem jubilant agmina symphoniam caelica | Altithroni vestigia imitantur stolis candidata | Operiunturque binas quas captant post saecli discrimina | Et nos quos illustrat gratia dei supera demus nostra debita | Quatenus caterva caelica nobis maneat socia post funera | Ultimaque peracta discrimina possimus alta possidere mox palatia | Quo perspicua micat lux accensa constanti flamma quae deus est visio nostra et salus aeterna | Angelorum quae illustrat fortiter pectora | Ut in Christo solo sua defigant lumina | Haec namque est illa sitis flagrans qua tunc sitient animae sanctorum vel corpora | Cum fuerint data perpetua bonis pro eis a judice praemia
Genre: 
Usual feast: 
Fulltext source: 
F-Pn Lat. 1136
AH: 
vol. 7, no. 96

Concordances in the Cantus Index network