ah07097
Suggestions
Suggested full text | Fulltext source | Suggested by |
---|---|---|
O alma trinitas deitas et individua | Quae latitas caelestis regni palatia | Quem laudat sol atque cuncta simul infima caelestia | Jubilat caterva maris ac tellus factura | Voce consonora angeli boant cantica | Et clara contuentur alta et mira nimis sidera unde splendens sat in aethera sancta tabernacula | Non potest mens humana patris cernere poli suprema sicut manet solus praepotens cum summa potentia | Majestas ejus clara est valde laeta assidue reboant agmina caelestia dicentes affantur verba rhythmica | Sanctus ter nominatur cum laude una magne Deus tibimet gloria gratiarum actio maneat devota per saecla | Clangit virtus apostolica per quem reboant ecclesia plebs omnis exspectat factura per eorum doctrina solvere delicta nimia | Preces martyrum suffragia sacerdotum simul gloria sors ac virginea lampada catervati depromunt pneuma melos laete carmina | Sancte sanctorum mitte milium chorea | Quae omnia nostra semul ablutant vitia | Et perducant in superna perpes regna Amen (Correction) |
F-PN : MS LAT 01118 |
Franco Ackermans 1 year 7 months ago |