ah07121

Full text: 
Praefulgida dies exstat Andreas qua tripudiat | Angelica inter clara agmina post vestigia | Agni reboans cantica concina quem fratre a procella Thetidis una convocat voce propria | Jussa dans modo terrea recita et cuncta blandimenta mundi linquite alia sectantes lucra | Hominum turba orbis per maria capite lata | Ergo fraterna divino intima calore nexa | Parent monita praepotentis dextra lina quorum plena ducta per compita sunt telluris perampla | Qui circumcirca ferentes dogmata nova valde mira peragebant signa deitatis gratia | Nam defleta lucique functa reddebant corpora | Incommoda nec non omnia pellebant pericla | Donec alta scandunt per vexilla poli dindima | Fruentes aurea luce per saecla quorum per suffragia | Audi jubilamina rex aure piissima | Quae Andreae celebrans plebs canit sollemnia | Ope cujus nos guberna
Genre: 
Fulltext source: 
AH 07 no 121
AH volume: 
7
AH item number: 
121

Concordances in the Cantus Index network