ah07128
Suggestions
Suggested full text | Fulltext source | Suggested by |
---|---|---|
Quem superne tripudiatim beatificant cohortes in aethra cui fovet consors aetherea curia | Cujus nomen beatum felicem tenet praesagium qui Christi nancisci meruit gratiam | Hujus enim grata celebritas nunc micat qua corporea translata sunt sancta membra | Ipsum ergo extollamus per saecla qui cuncta sprevit orbis funditus lenocinia | Cum esset aevo indolis in primaevo flore incanuerat animo in recenti tirocinio | Qui patris spreta omnia supellectilia anachoreseos petens cluebatque anachoreta | O agie Benedicte inclitorum summe quique mente avida internum inspectorum sitiens amictu exutus cruentabaris inter dumeta | Tu flamine cunctorum christicolarum fartus sternens potenter hydrum zabulorum pellens praestigia praescius futurorum agnitor cordium arcana | Tibi cuncta mundi machina nocte intempesta instar sub Titanis speculo ostenditur prorsus collecta | Momento postmodum modico exutum corpore Germanum praesulem cernebas nantem ad superna adyta | Fare age schola canora Christo cernua sacras laudes Benedicto theologo laudabillima dic praeconia | Jamjam chori alternatim melos pangite hymnifluos categorizantes ovatim symphoniaca modulamina | Sophus sophorum tu sophiae angelorum consors virtuteque compar apostolorum confessorum apex meritis rutilans | Coenobitarum gerens sceptra quibus vitalia condideras monita sat docilis custodientibus ac salutaria | Cumque examine supremo censor censorum majestate splenduerit corruscus orbis ut discutiat damnabilia crimina | O Benedicte pater patrum te corruscante schemate tunc genuino nostrorum patronus agnoscaris et heros ante omnia | Ergo nos tuos clientulos agnitos tecum mansuros fac ut adeamus ovilia ubi degunt monachorum agmina | Jam harmonicis cantilenis paene exactis precamur ut exituri a saeculo reperiamur tuam clementiam | Antiquum hostem amove uti possimus subire te duce poli regiam | Completa nostra camoena tecum canamus Domino perpetim jubilamina (Correction) |
Analecta hymnica |
Franco Ackermans 1 year 9 months ago |