ah07150

Full text: 
Haec est sancta sollemnitas | Et veneranda beati Johannis et honoranda | Ipse namque ut gaudia possideret caelestia | Christi secutus est vestigia | Idcirco adeptus est praemia | Jam nunc ergo ipsius petamus suffragia nostra ut solvat debita | Ac precatu benigno adjuti sempiterna digni captemus munera | Ubi videamus regem aeterna reddentem praemia sequentibus tua monita | Quibus medium credimus te fore beate Johannes et luce fulgentem rutila | Atque domini sequens vestigia cum innumera populi milia | Dulces canora odas resonabis candidissima cum turba maxima | Et voce decantabis angelica | Cum quattuor caeli animalia | Ter agius agius agius kirrius | Hoc est sanctus sanctus sanctus dominus | Et domino decantabis munera | Et maxima videberis in gloria | Ideoque praecelsam tuam imploramus clementiam | Uti clara gaudia percipiamus per splendida | Saecula amen
Genre: 
Fulltext source: 
Analecta hymnica
AH volume: 
7
AH item number: 
150
Notes: 

"Ter agnus" has been taken as "ter agius"; kirrius could be kyrios;

Concordances in the Cantus Index network