ah07176

Full text: 
Alludat laetus ordo psallens pie dulcifluum nunc alleluia | Carmina concrepent tinnula mellita jugans organa | Laudum Christo tymiamata vox canat liquide nostra | O quam veneranda colenda tremenda trinitas adoranda Deitas una | Quam poli agmina nivea jubilant tympanizantes lyrica modulamina | Angelica et archangelica turma canit cui voce jucunda | Sanctus sanctus sanctus et Dominus Deus omnipotens regnans in saecula | Hunc apostolica laudat harmonia martyrum quoque cithara confessorum ac virginum lyra | Quibus sociata legio Thebaea hodie pro Christo caesa nunc laureata ovans hymnizat | O dulcissima o quam largiflua Domini clementia tanta milia | Qui tam lucida salvans die una de ore Leviathan levat ad astra | Gaudet phalanx coelica lucra suscipiens tam beata exsultans tellus efflagitat ipsorum patrocinia | Plangit turba picea ereptam praedam a sua poena quid doles omnes non perire o infelix invidia | O Mauriti dux in curia te poscentum errata pie excusa virtutumque da monilia | O Exsuperi et Candide innocens atque Victor cunctaque turma laudantum audite precata | Qui jam stelligerata meruistis palatia nobis liliosa flagitate campestria | Christo quo annuente jubila symphoniaca pangamus aurosa in poli amen dindima | Ave nunc jam legio alma ovatizans saecula per cuncta alleluia
Genre: 
Fulltext source: 
AH07 176
AH volume: 
7
AH item number: 
176

Concordances in the Cantus Index network