ah07179

Full text: 
Laude summa deo psallant nunc caterva caelica (...)
Genre: 
AH volume: 
7
AH item number: 
179

Suggestions

Suggested full text Fulltext source Suggested by
Laude summa Deo psallant nunc caterva coelica | Nazarii sacra pangens carmina | Die festiva qua cum Celso penetravit aethera | Annua mundo laetabunda renovantur gaudia | Urbs Romulae gens et Italica plaudit et Gallica | Quibus semina fidei plurima hic dedit athleta | Indefessus christicola vicit fera vincla verbera ambulans super maria | Sprevit dira supplicia et illatas contumelias principum quoque furias | Hinc Mediolano dum praedicat laureatus intrat vitae regia | Hunc inviolata puerpera virginali choro junxit Maria | Paradisum Michael reserans decoravit gloria | Sacra cuncta milia invitant tunc ad agni nuptias | O quam veneranda dies est inclita praedicans electorum trophaea | Victor agonista Nazari releva miserans peccatorum vulnera | Culpas relaxa prece sedula | Pestes et clades fuge nocuas | Cuncta impetra commoda cuncta pellens prava praebens omnia famulis humillima | Esto galea lorica umbo nobis hasta calciamenta cingulum victoria | Quo tecum fruamur gloria repromissa | Praestet haec servulis deitas sempiterna Amen
(Correction)
Analecta hymnica Franco Ackermans
1 year 8 months ago

Concordances in the Cantus Index network