ah07218

Full text: 
Alma cohors una laudum sonora nunc prome praeconia | Quibus en insignis rutilat MARTIALIS ut luna solque sidera | Meritorum est mirifica radians idem sacra praerogativa | Hunc nam sophiae mystica ornarunt mire dogmata qua fulsit nitida luculentur per ampla orbis climata | Verbi nec non fructifera sevit divini semina mentium per arva pellendo quoque cuncta noctis nubila | Hinc famina fundens diva utpote coelestia ferens in se numina | Sublemavit catholica vehementer culmina sancta per eloquia | Is nempe celsa compos gloria nunc exsultat inter laetabunda coelicolarum ovans contubernia | Sublimis exstat sede superna fruens vita semper inexhausta sat per saluberrima Christi pacua | O dignum cuncta laude praecelsa praesulem tanta nactum gaudia virtutum propter merita quibus viguit ardens velut lampada | Nos voce clara hunc et jucunda dantes oremus preces et vota quo nobis ferat commoda impetret et aeterna poscens praemia | Quod petit praesens caterva praesulum gemma devota rependens munia mente sincera favens da sibi precum instantia scilicet ut polorum intret limina | Quoniam intra palatia stantes suprema laeti gratulemus adepti polorum regna qui tua praesul sistentes hac aula jubilamus ingenti cum laetitia | Recintes dulcia nunc celsaque Alleluia
Genre: 
Fulltext source: 
AH 07 218
AH volume: 
7
AH item number: 
218

Concordances in the Cantus Index network