Full text:
Mente pura te oramus potestas diva Ut precibus nostris faveas | Per immensam clementiam Confregisti nam tu vasa | Hostis malignissimi fortia Cum pro nobis suscepisti poenam | Vivificae crucis a plebe Judaea exortus es ex qua Ergo nos tua tuta custodia firma quia fragilia | In nobis perstant omnia et mitte opitulamina ab arce superna Nobis famulis qui tua laudamus trophaea praeclara canendo sonora | Praesta quoque superna angelorum clara gaudia Ut in aevum cantica tibi decantemus jubilando Alleluia
Genre:
Fulltext source:
F-PN : MS LAT 01121
AH volume:
7
AH item number:
243
- Log in to post comments