ah07252

Full text: 
Eja simul agmina cuncta Deo devota | Mera voce summa laetitia Christo consonet carmina | Omni hora alacris maneat qui desiderat mansura | Olim deceperat hostis subdola et callida fraude Adam | Unde retruserat omnem sobolem ipsius in loca taetra | Patris dextera Jesus piisimus regens cum patre omnia | Vidit talia atque condoluit tactus misericordia | Descendit de supera praeclara sede paterna virginis adiit aulam | Ex qua inmaculata assumpsit carnem terream non tamen sumpsit peccata | Visus est vera Deus in carne et docuit caelestia | Demum tradidit morti se ipsum crucis stipitem amplexans | Dissolvit captivitatem restaurans mundum libertati et confudit Leviathan | Ex cujus gula abstrahas moderans caelum et terram cuncta baptizata agmina in sacra limpha credentia in te fide recta
Genre: 
Fulltext source: 
F-PN : MS LAT 01121
AH volume: 
7
AH item number: 
252

Concordances in the Cantus Index network